Sermo 2
Ad religiosos
DE DEI BENIGNISSIMO TRACTATU QUO HOMINES EXERCET, AC SEX VIRTUTIBUS S. CLEMENTI FAMILIARIBUS.
ATTINGIT autem sapientia a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sap. VIII, 1.
Quanto christianæ fidei continentia, divulgatio, confortatio et prævalentia mirabiliores et supernaturaliores exsistunt, tanto certius constat, totum illud esse a Deo et a sola sapientia ac omnipotentia ejus infinita. Nempe, ut de totius mundi conversione ad Christum ac legem evangelicam taceam, quis satis miretur, quod Roma omnium deorum et idolorum venerans monstra, omni ambitione et inquietudine plena, omni carnalitati et vanitati subjecta, potuerit ad Christi legem converti, in qua idololatria reprobatur, uniusque veri Dei cultus jubetur, omnis ambitio, universa ars magica, cuncta præliorum turbulentia condemnantur, in qua etiam rigorosissima edomatio carnalium desideriorum omniumque vanitatum exstirpatio edocentur? Ecce ad omnia ista credenda ac adimplenda inducta est plebs Romana, absque omni armorum violentia, absque eloquentia rhetorum et subtilitate philosophantium atque magorum, sine humano præsidio, non obstante omni tyrannide Romanorum imperatorum, qui fidem christianam penitus eradicare laboraverunt, et propter hoc innumerabilia millia Christianorum non solum per orbem terrarum, sed etiam in sola Roma interfecerunt. Quibus Christiani Romani, quamvis nobilissimi, potentissimi ac plurimi essent, et forsan interdum plures quam Romani idololatræ, nunquam tamen humana resistere voluerunt potentia, sed omnem persecutionem et crudelissimas mortes pro Christo patientissime pertulerunt. Nihilo minus inter eorum martyria prævaluit fides et lex christiana, non utique sine innumerabilissimis præclarissimisque miraculis a solo Omnipotente peractis. Creator ergo omnipotens, cujus sapientiæ, cujus potentiæ, cujus excellentiæ nullus est finis, qui humanorum actuum certissimam providentiam habet, et omnia in hoc mundo providentissime ordinat ac disponit, volens in Roma christianæ religionis esse primatum, mirabilissime, potentissime ac sapientissime hoc implevit paulatim ac seriatim, ut interim plurimi martyrio coronarentur.1
Denique, quia electos suos Deus incomprehensibilis majestatis per multa exercet adversa, atque per ea perducit eosdem ad gratiarum charismata; hinc ipse qui illustrissimum virum Clementem ejusque parentes et fratres tam supermisericorditer elegit, omnes eos variis in sæculo isto adversitatibus exercitavit, et vitam ac gesta eorum tam admirabiliter dispensavit, complevit, atque ad jucundissimum finem perduxit, quod hoc totum sic fieri nullatenus potuit fortuna aut casu, sed solo supersapientissimi Dei omnipotentatu ac providissimo moderatu: prout ex his quæ in Itinerario apostolici viri gloriosi Clementis habentur, potest probari. Insuper, sicut Deus præterita peccata purgat ac dirimit per adversa sequentia, ita sæpe per præcedentia quædam adversa disponit ac ducit homines ad dona gratiæ subsequentia et præclara. Naturales quoque et acquisitæ virtutes, frequenter disponunt nonnullos ad supernaturalia gratiæ dona. Unde Deus gloriæ volens post beatissimum Petrum apostolum christianam fidem per sacrosanctum Clementem præcipue conservare, fovere, augere et publicare, eumdem benedictum et illustrissimum virum multis exercitavit adversis, tam ante suam ad Christum conversionem, quam postea.
Præterea, quemadmodum ceteris prædestinatis, ita et magno huic clementissimo amabilissimoque Clementi omnia cooperata sunt valde in bonum, et dona naturæ ac bona fortunæ ad gratiarum charismata profuerunt et cooperata sunt ei eximie.2 Erat quippe vir ingeniosissimus ac optimæ indolis, ditissimus, potentissimus, illustrissimus, utpote de imperatoris progenie oriundus. Et per hæc ac ultra omnia ista sortitus est excellentissima gratiæ munera, sapientiam supernaturalem, virtutes infusas ac sanctitatem præcipuam. Et ab exordio quo sacratissimo Apostolorum principi Petro adhærere exorsus est, constantissime adhæsit eidem, et ineffabili dilectione S. Petrum amavit, atque in summa reverentia habuit eum, et familiarissime, suavissime et affectuosissime vixit cum eo. Quæ omnia in Itinerario S. Clementis et alibi sunt conscripta.
Insuper in summo pontificio successit felicissimo Petro, et verbis ac scriptis, exemplis atque miraculis, orationibus et meritis suis plurimos etiam nobilissimorum Romanorum convertit ad fidem, et fructuosissime præfuit, ac optime gubernavit Ecclesiam, fuitque doctor præinclytus et victoriosissimus martyr ac summus Antistes, et tam in naturali philosophia quam in sacra theologia erat doctissimus. Eratque tantæ benignitatis ad omnes, tantæ liberalitatis ac pietatis ad pauperes, tam venustissimis moribus adornatus, quod non Christianis dumtaxat, sed et gentilibus ac Judæis miro modo carus fuit ac placitus. Unde et Romani pagani urbis rectores, multa sustinuerunt ab eo quæ non sustinuissent ab alio, multisque annis eum tulerunt. In qua re etiam infinita Dei sapientia innotescit ac splendet. Nam quamvis Creator omnipotens poterat per quemcumque alienigenam facere in urbe Romana et undique quod illic per Romanum civem illustrissimum S. Clementem peregit, nihilo minus Deus suaviter cuncta disponens, potius voluit illa peragere per S. Clementem, ad illa agenda per dona naturæ ac bona fortunæ suo modo dispositum et magis convenientem.3
Ex his igitur multipliciter instruamur ac saluberrime ædificemur. Primo, ut cuncta quæ egimus propter Christum, modicissime reputemus comparatione S. Clementis. Nam etsi mundum et ea quæ mundi sunt reliquimus, parentes, cognatos, substantiam et nos ipsos, quid respectu S. Clementis egisse videmur? Ille desiderio S. Petri reliquit Romam, et genealogiam suam illustrissimam, ac abundantissimas opes suas in ea, deinde omnia deseruit propter Christum. Nos autem mediocrem aut vilem reliquimus parentelam, aut opes perpaucas. Secundo, exemplo gloriosi Clementis omnia dona naturalia atque fortuita ordinemus ad munera gratiæ, ad Dei honorem, ad perfectionem virtutum; nec extollamur de illis, sed tanto subjectiores gratioresque Deo esse conemur, quanto in donis illis amplius abundamus, aut antea abundabamus. Quanto quis inter fratres doctior est, tanto virtuosior, humilior exemplariorque consistat. Tertio, S. Clementis exemplo avidissimi simus ad notitiam pertinentium ad salutem, et ea quæ a nobis exigit Deus, in primis discamus, sciamus et consideremus atque implere conemur, quum Deo ingratum sit quidquid egerimus aut obtulerimus ei, his ad quæ tenemur neglectis. Itaque sacræ Scripturæ verba ubique diligentissime advertamus et intelligere enitamur, tanquam epistolam nobis a Spiritu Sancto missam. Quarto, S. Clementis exemplo cordialiter diligamus nostros superiores, eosque debite veneremur. Beneficiis quoque ipsorum simus grati, atque pacifice conversemur cum ipsis. Quinto, sanctissimi martyris ac summi Pontificis hujus exemplo studeamus in vinea Domini Sabaoth viriliter laborare, et instar olivæ in Ecclesia Christi fructificare, etsi non prædicando et miracula faciendo, certe orando et religiosissime conversando, quatenus orationibus et exemplis, fama et meritis proficiat quilibet nostrum fratribus ac proximis suis, imo vivis et mortuis.4 Postremo, S. Clementis exemplo moriamur omnibus quæ sunt mundi, et assidue studeamus compunctioni, atque pietatis operibus simus toto posse intenti. Tribulationes quoque quas patimur, Dei præcipua beneficia arbitremur, et patientissimi simus in eis.
Quemadmodum etiam beatissimus Clemens fontem produxit de terra, sic Christum rogemus ut spiritualem fontem ponat in cordibus nostris, secundum quod in Evangelio protestatur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.5 Itemque: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.6 Fons iste qui derivatur in rivos salubres, dici potest gratia gratum faciens copiosa, quæ dicitur ramificari in habitus virtutum atque donorum; seu sapientiæ donum aut caritas fervens: quia ex sapientiæ dono procedunt contemplationes perlucidæ, tanquam fecundissimi rivi; ex caritate quoque, tanquam ex fonte spiritualis vitæ, procedunt instar rivorum universæ meritoriæ actiones.
Fuit demum sacratissimus Clemens profundissimæ humilitatis, in tantum quod quum gloriosissimus princeps apostolici ordinis vellet eum suum instituere successorem, ipse dulcissimus Clemens in terram prostratus ad pedes sui magistri carissimi, lacrimose, humillime et quodammodo importune rogavit ut se tanto pontificatu non sublimaret. Idcirco et nos tanto exemplo discamus minora et parva officia non optare, omnem ambitionem et vanitatem abjicere; tam morigerate quoque et benigne ac mititer conversari, ut diligamur ab universis, nec offendiculum ulli ponamus, sed totius probitatis ac honestatis exempla præbeamus cunctis et singulis.7 Ad laudem Dei omnipotentis.
Footnotes
Chapter 237 of 278