Skip to the text

In festo

S. CATHARINÆ VIRGINIS ET MARTYRIS

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

CONFITEBOR TIBI, DOMINE REX, ETC. Eccli. LI, 1-8, 12.

VERBA lectionis istius in persona præclarissimæ virginis et invictissimæ martyris Catharinæ convenienter exponi possunt ac dici. Ipsa itaque gratias agens Deo pro beneficiis et victoriis sibi concessis, ait :

Confitebor tibi confessione laudis, de qua loquitur Christus : Confiteor tibi, Pater, id est, laudo te. Domine omnium, ratione creationis, per principalem et universalem auctoritatem, rex, id est omnium rector, per providentiam infallibilem. Et collaudabo te Deum salvatorem meum, id est, qui a periculis me eripuisti et ad beatitudinem perduxisti. Christus autem specialiter vocatur Salvator, quoniam per incarnationis suæ mysterium passionisque meritum, ab originali et omni peccato nos liberavit, a jugo diaboli, a servitute peccati, a damnatione inferni eripuit; gratiam quoque nobis promeruit ac donavit, atque ad veram nos recuperavit salutem.

Hinc apud Isaiam ait Altissimus :1 Deus justus et salvans non est præter me ; per

Osee quoque :2 Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Atque ibidem loquitur Christus :3 De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.

Confitebor nomini tuo nominato, id est tibi per nomen nominans designato, quoniam adjutor ad bene agendum et ad resistendum tentationibus ac peccatis, et protector a periculis ac adversariis, factus es mihi absque tua mutatione, per hoc quod gratiam et protectionem mihi impendisti. Nihil etenim meritorium agere possumus, nec virtuose resistere vitiis sine auxilio gratiæ Dei. Propter quod ait Salvator : Sine me nihil potestis facere.4

Hinc per Osee loquitur Dominus :5 Perditio tua ex te ; in me tantummodo auxilium tuum. Unde orat Propheta :6 Adjutor meus esto, Domine ; ne derelinquas me. Et liberasti corpus meum a perditione, id est a vitiis gulæ et luxuriæ, per quæ corpus indisponitur et fœdatur, atque in æternam pœnam jactari meretur. Nam teste Apostolo, Qui fornicatur, in proprium corpus peccat. Hinc in Job habetur :7 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum ;8 hoc enim nefas est et iniquitas maxima, ignis est usque ad consumptionem devorans.

A laqueo linguæ iniquæ, id est a deceptione linguæ fraudulentæ, et a labiis operantium, id est proferentium, mendacium, potissimum perniciosum, quod est mortale peccatum. De quo ait Propheta ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.9 Vel, « a labiis operantium mendacium », id est facientium opera vana et falsa, veritati vitæ atque justitiæ contraria. Et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor. Per adstantes, intelligi possunt angeli Deo adsistentes, juxta illud Danielis, Decies millies centena millia adsistebant ei;10 vel homines, in quorum præsentia Deus succurrit hominibus. Unicuique etiam homini adstant angeli duo: unus bonus ut opem ferat, alter malus ut noceat; in quorum conspectu Deus subvenit suis.

Et liberasti me a diversis periculis et peccatis, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, id est secundum magnitudinem pietatis tuæ. Misericordia autem Dei prout in ipso accipitur, in se una et simplex est, sed propter diversitatem suorum effectuum multa vocatur, et pluraliter significatur, juxta illud in Psalmo, Misericordias Domini in æternum cantabo; itemque, Misericordiæ tuæ multæ, Domine.11 A rugientibus præparatis ad escam, id est a dæmonibus et tyrannis, qui parati sunt homines bonos affligere et spiritualiter devorare seu depauperare.12 Unde de diabolo ait princeps Apostolorum:13 Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Et de crudelibus rapacibusque hominibus ait per Michæam Dominus:14 Comederunt carnem populi mei, et pellem desuper excoriaverunt. De manibus quærentium animam meam, id est de potestatibus et persecutionibus invisibilium hostium qui animas quærunt ad damnationem pertrahere, ac visibilium hostium qui animam, id est vitam animalem ejus quem odiunt, quærunt exstinguere, vel animam moliuntur ad peccatum mortale perducere; et de portis, id est accessibus seu initiis, tribulationum quæ circumdederunt me:15 multæ siquidem tribulationes justorum. A pressura flammæ, id est ferventis tentationis seu impugnationis, quæ circumdedit me, sive ab homine, sive a dæmone. Unde in Psalmo dicunt electi:16 Transivimus per ignem et aquam. Et in Evangelio Salvator ait discipulis: In mundo pressuram habebitis.17 Et in medio ignis, id est acutissimæ tribulationis, non sum æstuata, id est per iniquum consensum, seu per ardorem iræ aut impatientiæ, spiritualiter destituta, consumpta, combusta. Unde de electis loquitur Deus per Zachariam: Ducam eos per ignem, et probabo eos sicut probatur aurum.18 De altitudine, id est profunditate, ventris inferi, id est foveæ infernalis, in quam homo meretur corruere dum peccat mortaliter.19 Hinc et Sapiens ait: Ab altitudine inferorum eduxit eos. Siquidem in Scripturis altum pro profundo frequenter accipitur, ut in Psalmo:20 Veni in altitudinem maris;21 atque in Joanne: Puteus altus est. Et a lingua coinquinata per verba vitiosa; et a verbo mendacii, ita quod præservavit me ne loquerer illud, vel ab eo quod mihi false impositum fuit, me immunem monstravit, juxta illud Sapientiæ:22 Mendaces ostendit qui maculaverunt illum. A rege iniquo, id est principe vitioso, a quo non permisisti me superari seu ad vitia trahi.23 Vel per regem iniquum designatur diabolus, de quo Job asserit: Ipse est rex super omnes filios superbiæ.24 Unde et Christus apud Joannem: Venit (inquit) ad me princeps mundi hujus. Et a lingua injusta, id est mendaciter alios criminante. Itaque ab his omnibus « liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui ».

Propterea Laudabit usque ad mortem corporalem anima mea immortalis Dominum in hac vita, et post mortem laudabit eum in vita futura: sicut ait Psalmista, Psallam Deo meo quamdiu fuero;25 et, Benedicam Dominum in omni tempore. Quoniam eruis, o Domine, sustinentes te, id est, misericordiam tuam longanimiter exspectantes. Unde Ecclesiasticus ait:26 Qui timetis Dominum, sustinete misericordiam ejus, et non deflectatis ab eo, ne cadatis. ria ac salubris est sustinentia ista. Propter quod Jacobus dicit : Exemplum accipite longanimitatis, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Hinc loquitur Isaias : Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum ; et Psalmista : Universi qui sustinent te, non confundentur. Hinc ad Hebræos ait Apostolus :27 Abraham longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Et Psalmista : Propter legem (ait) tuam sustinui te, Domine. Et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster, quia post vitam hanc das eis quietem æternam. Ideo dictum est : Multæ tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus.2829 Valde ergo necessa-

Footnotes

  1. Is. xlv, 21. ↩

  2. Osee xiii, 4. ↩

  3. Ibid. 14. ↩

  4. Joann. xv, 5. ↩

  5. Osee xiii, 9. ↩

  6. Ps. xxvi, 9. ↩

  7. 1 Cor. vi, 18. ↩

  8. Job xxxi, 9, 11, 12. ↩

  9. Ps. v, 7. ↩

  10. Dan. vu, 10. ↩

  11. Ps. LXXXVIII, 2. ↩

  12. Ps. CXVIII, 156. ↩

  13. 1 Petr. v, 8. ↩

  14. Mich. III, 3. ↩

  15. Ps. XXXIII, 20. ↩

  16. Ps. LXV, 12. ↩

  17. Joann. XVI, 33. ↩

  18. Zach. XIII, 9. ↩

  19. Sap. x, 19. ↩

  20. Joann. IV, 11. ↩

  21. Ps. LXVIII, 3. ↩

  22. Sap. x, 14. ↩

  23. Job XLI, 25. ↩

  24. Joann. XIV, 30. ↩

  25. Ps. CXLV, 2. ↩

  26. Eccl. u, 7. ↩

  27. Hebr. vi, 15. ↩

  28. Is xxx, 18. ↩

  29. Ps. xxxiii, 20. ↩

Chapter 238 of 278