Skip to the text

Sermo 2

DE ARCTA VIA VITÆ, DEQUE SEX LABORIBUS FELICISSIMIS IN VITA HAC ASSUMENDIS QUIBUS VEROS DEI FILIOS OPINARI NOS POSSUMUS.

LABORA sicut bonus miles Christi Jesu. II Tim. II, 3.

Sicut in Evangelio ait Salvator, arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci incedunt per eam.1 Porro hæc arcta via, non est nisi virtuosa pœnitentialisque vita: quæ dicitur arcta, quia ardua est sive difficilis. Est namque difficile, cor ab omni inordinato affectu, ab omni consensu illicito, a cogitationibus pravis jugiter custodire, universis tentationibus diaboli, carnis et mundi resistere, omne mortale peccatum vitare, in via justitiæ usque ad finem manere. Et præsertim difficillima sunt ista eis qui inter sæculares et intimoratos homines conversantur, quoniam cum talibus non perverti, nec eorum exemplis aut verbis corrumpi, est rarum et valde præcipuum. Hinc quemlibet Christianum hortatur Apostolus: « Labora sicut bonus miles Christi Jesu », id est, cum omni mentis diligentia et conatu fuge peccata, mentem custodi, insiste virtutibus, persevera in bonis, et vince te ipsum tentationibusque resiste. Nam ut ait Salvator, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud:2 per violentos intelligens eos qui salubriter frangunt et vincunt se ipsos, passiones et concupiscentias refrenando, et propriam voluntatem Deo in omnibus subjiciendo. Hinc et Propheta loquitur Deo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.3 Nam et Aristoteles: Ars, inquit, et virtus, sunt circa difficilia.

Præterea posset quis quærere: Si tam difficile est divinæ legis præcepta implere, et Deo sine mortali vitio deservire, quomodo intelligendum est quod ait Salvator: Jugum meum suave est, et onus meum leve?4 Et respondendum, quod evangelicæ legis observantia laboriosa et arcta est homini secundum se, sed per gratiosum Dei auxilium, per caritatem ferventem, per laudabilem assuefactionem fit valde delectabilis atque perfacilis. Unde Propheta, qui (ut allegatum est) in uno ait psalmo, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras, alio loco loquitur Deo: Viam mandatorum tuorum curri, quum dilatasti cor meum;5 itemque, In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.6

Præterea sanctus iste confessor fortiter laboravit tanquam fidelissimus ac optimus Christi miles. Primo, proprium corpus rationis judicio subjiciendo, in refrenando concupiscentias gustus et tactus, ac evitando actus gulæ et incontinentiæ, prout ait Apostolus:7 Castigo (inquiens) corpus meum, et in servitutem redigo. Et istud indiget speciali et magno adjutorio Spiritus Sancti, discretione, sobrietate ac temperantia: siquidem in quotidianis refectionibus non excedere, et solam naturæ necessitatem, non aliquam voluptatem exquirere, magnum est valde. Et hoc fecit sanctus iste confessor, quoniam in cibis et potibus non solummodo non excessit, imo etiam quantum licuit, aliquid de necessariis naturæ suæ subtraxit, et corpus suum jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis maceravit, afflixit, edomuit, juxta illud Apostoli ad Romanos: Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.8 Sicque excellenter implevit quod jubet Christus:9 Attendite ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi. Ista sobrietas ac castitas corporis, et edomatio ac bona gubernatio ejus, est fundamentum internæ reformationis ac sanctæ gubernationis. Ideo omnes Sancti corpus suum præfatis modis castigaverunt rationique subdiderunt, et tanquam boni milites Christi fortiter laboraverunt in hoc. Magna quippe virtus est sancta sobrietas, et vitam quoque præsentem dulciorem, saniorem ac diuturniorem efficiens. Hinc loquitur Augustinus: Sobrietas, est mentis et sensus membrorumque omnium cautela, pudicitiæ ac castitatis munimen, pacis et amicitiæ conservatrix, pudori et honestati semper conjuncta, ac vitia multa expellens; temeritatem etenim fugit, pericula multa declinat, domum atque familiam cum moderatione gubernat. Hinc et Chrysostomus protestatur: Simplicior victus et mensa mediocris, plurimum jucunditatis habet et voluptatis; divitum vero mensæ exsecrabiles sunt et horridæ, et contaminationibus plenæ. Porro quam laudabilis ac necessaria est homini sancta ista sobrietas, tam vituperabilis ac nociva ei est gula, quum dicat Gregorius: Omne quod homines fortiter egerunt, dominante gulæ vitio perdunt; et dum venter non restringitur, cunctæ virtutes pariter obruuntur. Nam epulas quasi semper comitatur voluptas, quia dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur.

Secundo laboravit sanctus iste confessor ut bonus miles Christi, circa interiorum suorum reformationem, omnes animæ suæ affectiones simplificando ac rectificando in Deo, ita quod in nulla re creata, non in auro, argento, vestibus, ornamentis, cibis, potibus, mulieribus, habitaculis delectabatur, nisi in Deo; nec superflue appetiit talia, neque de eorum amissione immoderanter contristabatur. Et in hoc sanctum hunc confessorem imitari debemus, quatenus omnia nostra sint ordinata in Deo, nec immoderate pro temporalibus sollicitemur, neque in his terrenis atque carnalibus inaniter gloriemur, ut impleamus quod ait Apostolus:10 Qui gloriatur, in Domino glorietur; et rursus, Gaudete in Domino semper.11

Tertio laboravit contra universas sæculi vanitates et impugnationes, et contra diabolicas tentationes, ita quod nulla hujus mundi vanitate seductus est; sed choreas, spectacula, ludos, jocos, cantus vanos et musica quæque contempsit, nec aliquo hujus mundi objecto inordinate est delectatus. Diabolicis quoque tentationibus viriliter restitit; et quanto invisibiles hostes eum ad illicita fortius incitabant, tanto studiosius dedit se ad virtutes, ad omnem humilitatem, ad patientiam plenam, ad mansuetudinem inconcussam, ad caritatem perfectam, ad orationes assiduas, ad meditationes devotas, dicens cum sancto David: Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.12 Ecce in omnibus his sequamur hunc Sanctum, et mundum cum suis vanitatibus despiciamus, quemadmodum in prima sua Canonica sanctus ait Joannes apostolus: Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt, quoniam si quis diligit mundum, non est caritas Dei Patris in eo; omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.13 Unde et sanctus apostolus Jacobus loquitur: Amicitia hujus mundi inimica est Deo. Quicumque ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.14 Non itaque diligamus bona sæculi hujus nec ejus honores inordinate, nec mundanis hominibus placere aut per avaritiam jungi optemus in quantum mundani sunt, id est vitiosi et vani ac Deo contrarii; naturam tamen diligamus, imo et personam eorum, in quantum a Deo creata est, et beatitudinis susceptiva consistit.

Quarto laboravit tanquam fidelis Christi miles, pro communi bono et pace Ecclesiæ, pro lapsorum reformatione, pro errantium conversione, pro ædificatione proximorum suorum, pro honorificentia majestatis divinæ: ita quod cum beatissimo Elia dicere potuit, Zelo zelatus sum pro Domino exercituum;15 et cum Psalmista, Zelus domus tuæ comedit me. In sanctis etenim viris caritas tam fervens et magna est, quod se ad omnes extendit, et Dei honorem ac gloriam super omnia et in omnibus cupit ac quærit, deinde bonum commune:16 quoniam bonum quanto communius, tanto divinius. Unde secundum Augustinum, tanto est quisque in Dei amore perfectior, quanto plures ad ejus amorem trahit aut trahere nititur. Unde et quilibet nostrum in isto Sanctum hunc sequi conetur, ut totis præcordiis cupiamus Deum ab omnibus congrue honorari, Ecclesiam in singulis suis gradibus atque suppositis reformari, bona ubique augeri, perturbationes et vitia exstirpari.

Quinto laboravit pro quotidiano ac jugi gratiæ incremento et perfectione virtutum. Devoti namque et fervidi, ea quæ habent pro modico arbitrantes, semper conantur proficere atque in omni virtute fieri consummati sive perfecti, ut sint ab omni privato et inordinato amore prorsus mundati et in divino amore completi, quotidie quoque humiliores, patientiores, devotiores et ferventiores, magisque puri ac stabiliti in Deo, cum Apostolo singuli profitentes: Ego me non arbitror apprehendisse, quæ retro sunt obliviscens, et in anteriora extendens me ipsum.17 Sic et nos semper in donis et gratia Spiritus Sancti crescere enitamur: præsertim quum in Dei itinere non proficere, reputetur deficere.

Postremo laboravit confessor iste sanctissimus, pro ferventi ac stabili contemplatione divinorum in vita hac, quantum possibile est. Ad hanc etenim contemplationem virtutes ordinantur morales, et in plena contemplatione veritatis æternæ omnium electorum consistit felicitas. Sicque viri sancti in vita hac futuram beatitudinem inchoare ac prægustare nituntur, sicut hortatur Propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.18 Unde ait Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.19 Studeamus ergo et nos mentem nostram ab exterioribus ac terrenis abstrahere, intra se recolligere, ad Deum erigere; ejus bonitatem, pulchritudinem, excellentiam contemplari, et si non assidue atque continue, tamen frequenter et interpolate. Nempe ut asserit Augustinus, Contemplatio est illa species quæ rapit omnem animam desiderio sui, tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia consurgentem, et tanto ad spiritualia consurgentem quanto carnalibus desideriis ac terrenis affectibus morientem. Propterea ait Gregorius: Mens nostra ad contemplanda interna non perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant, studiose abstrahatur; nec ad vim contemplationis intimæ rapitur, nisi prius a terrenorum tumultu affectuum liberetur.

Footnotes

  1. Matth. vii, 14. ↩

  2. Matth. xi, 12. ↩

  3. Ps. XVI, 4. ↩

  4. Matth. xi, 30. ↩

  5. Ps. CXVIII, 32. ↩

  6. Ibid. 14. ↩

  7. 1 Cor. IX, 27. ↩

  8. Rom. XII, 1. ↩

  9. Luc. XXI, 34. ↩

  10. II Cor. x, 17. ↩

  11. Philipp. iv, 4. ↩

  12. Ps. xvii, 38. ↩

  13. I Joann. ii, 15, 16. ↩

  14. Jacob. iv, 4. ↩

  15. III Reg. xix, 10, 14. ↩

  16. Ps. lxviii, 10. ↩

  17. Philipp. iii, 13. ↩

  18. Ps. xxxiii, 9. ↩

  19. Joann. xvii, 3. ↩

Chapter 256 of 278