Skip to the text

Sermo 3

DE PERFECTIONE PATRIS ÆTERNI IMITANDA, AC VERA DILECTIONE, TRIPLICIQUE ENARRATIONE EVANGELICI VERBI: DILIGES DOMINUM DEUM TUUM, ETC.

ESTOTE perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Matth. v, 48.

Ista sunt verba Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii Dei, ad imitationem et gratiosam assimilationem Patris cœlestis nos invitantis, dicendo: «Estote perfecti». Sed quum Deus sit infinitæ perfectionis, utpote incircumscriptus, et solus absolute simpliciterque perfectus, quomodo potest homo esse aut fieri perfectus sicut Pater cœlestis, præsertim quum finiti ad infinitum nulla sit comparatio? Et respondendum, quod duplex est similitudo. Una naturalis et perfecta, quæ est velut æqualitas, aut in æqualitate fundata; et sic unigenitus Filius secundum quod Deus, Patri æterno est similis: propter quod dixit Philippo apostolo, Qui videt me, videt et Patrem.1 Sicque nulla pura creatura similis est Deo: propter quod per Isaiam dicitur, Cui similem fecistis Deum?2 aut quam imaginem ponetis ei? Alia est similitudo, imitativa et imperfecta: sicque homo dicitur similis Deo, quia ad ejus imaginem et similitudinem est plasmatus.3 Et quamvis per dona naturæ Deo aliqualiter assimilatur, præsertim per intellectum et voluntatem, qua liber est et suorum actuum dominus; tamen per dona gratuita, utpote per gratiam gratum facientem, per virtutes theologicas ceterasque virtutes infusas, et per septem dona Spiritus Sancti, atque per actus harum virtutum ac donorum, excellentius et perfectius Deo assimilatur, in tantum ut perfectus et sanctus dicatur quemadmodum Deus, non per adæquationem, sed participatam imitationem. Porro per dona gloriæ, per beatificam Dei visionem et suavissimam ipsius fruitionem, multo adhuc eminentius assimilatur rationalis creatura Deo incomparabili. De qua assimilatione ait in prima sua epistola Joannes apostolus: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.4 Itaque tanta est bonitas, caritas atque dignatio Dei circa homines, ut eos ad sui assimilationem invitare dignetur, et appellationes sibi soli proprie convenientes ac plene, eis communicare dignetur, ita ut perfecti et sancti ac dii vocentur. Unde per Moysen dixit: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Deus vester. Et ad ipsum Moysen ait:5 Ego constitui te deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.6 — Sed nunc oportet advertere, qualiter effici valeamus et esse perfecti sicut Pater cœlestis, quum ille essentialiter sit perfectus, homo accidentaliter tantum.

Itaque primo pensandum, quod quum Deus sit ens simplicissimum, utpote ipsum esse, in se subsistens ac separatum, ipse solus est essentialiter virtuosus, perfectus et sanctus, ita quod sua essentia est sua virtus, sua perfectio suaque sanctitas. Angeli autem et homines fiunt et sunt virtuosi, perfecti et sancti per supernaturalia dona gratiæ seu gloriæ eis infusa, videlicet per virtutes et dona Spiritus Sancti eorumque actus præcipuos. Denique in omni multitudine ordinata, necesse est esse unum primum ac præstantissimum. Quum ergo sint valde multæ virtutes, oportet quod inter eas sit una altissima: et illa est caritas, quæ est supernaturalis quædam expressio ac similitudo Spiritus Sancti, qui est caritas increata. Per quam caritatem creatam, infusam, rationalis creatura suo Creatori supernaturaliter conformatur, grata et accepta efficitur, imo et sponsa ac filia, amica quoque et heres fit ejus. Hinc perfectio hominis essentialiter sita est in actu caritatis, sic quod actualis dilectio Dei fervida et completa, est perfectio nostra. Unde ad hanc dilectionem ordinantur universa præcepta, et ipsa quoque evangelica Christi consilia. Hinc in Evangelio Christus testatur, quod primum maximumque mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua.7 Itaque quidquid boni agimus, ad hoc finaliter ordinemus, ut per hoc ad istam tam perfectam Dei dilectionem proficiamus ac perducamur, ut per hoc simus perfecti sicut Pater cœlestis.

Præterea, istud præceptum primum ac summum de Deo totaliter diligendo, tripliciter potest intelligi et exponi. Primo, ut indesinenter semperque actualiter feramur in Deum, et fixi simus plene in eo, ipsum toto corde, tota mente totisque viribus diligendo.8 Et istud in hac vita non possumus adimplere; sed hoc modo impletur præceptum istud a Sanctis in patria, qui plene et inavertibiliter stant in Deum erecti cum incessabili caritatis ardore.

Secundo, ut semper elevemur ad Deum, ipsum totaliter diligendo quantum in vita hac fieri potest, ita ut ea quæ caritatis profectum et perfectionem impediunt, evitemus. Ea vero quæ caritatis divinæ profectum et perfectionem impedire solent, sunt voluptates carnales, temporales divitiæ, sollicitudo mundana, propria quoque voluntas, et occupatio sive distractio mentis circa diversa.9 Hinc Christus, sapientia Dei Patris, in Evangelio consulit omnia ista propter Deum relinqui ac despici, quatenus ad perfectam Dei dilectionem perveniatur. In primis enim consulit omnia exteriora relinqui, dicendo: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes et da pauperibus, et veniens sequere me.10 Itemque: Qui non renuntiat (inquit) omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.11 Secundo consulit relinqui ea quæ partim nobis conjuncta sunt, ut uxorem, parentes ac sobolem, dicens: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem, et fratres et sorores, non potest meus esse discipulus.12 Tertio consulit propriam voluntatem abjicere, dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.13

Tertio, præfatum præceptum exponitur ita: ut Deum toto corde totaque anima diligamus, sic ut Deo nil præponamus, nec aliquid ejus caritati contrarium operemur, sed plus quam cetera universa ipsum amemus. Et istud est de necessitate salutis.

Itaque quod ait Salvator, « Estote perfecti sicut Pater vester cœlestis »14, si intelligatur de perfectione pertinente ad exsecutionem præcepti prætacti de amando Deum totaliter, juxta expositionem præcepti illius secundam jam habitam, tunc verbum hoc Christi esset consilium, non præceptum, nisi quantum ad religiosos et eos qui ad perfectionem tenentur. Si autem intelligatur de perfectione pertinente ad exsecutionem præcepti prædicti secundum tertiam expositionem, tunc verbum illud est præceptum.

Præterea sanctus iste confessor, documentorum Christi non surdus, sed diligentissimus efficacissimusque auditor, indesinenter studuit in hac vita esse perfectus sicut Pater cœlestis : propter quam perfectionem adipiscendam omnia carnalia oblectamenta contempsit, transitoria bona sprevit ut lutum et pulverem. Omnes quoque carnales propinquos deseruit et odivit, quantum ad id quo sibi in via Dei, in caritatis profectu spiritualique incremento gratiæ quotidiano obsistere poterant, ita quod cum Apostolo dicere quivit :15 Nos jam neminem novimus secundum carnem. Itemque : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam caritatis Domini nostri Jesu Christi ; propter quod omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.16

Quum ergo tota nostra consistat perfectio in ferventi et puro Dei amore, studeamus quotidie in ejus sancta dilectione proficere, ipsum orando assidue et instanter ut carnales et vitiosas affectiones tollat a cordibus nostris, et suam in nobis caritatem accendat : de qua in Evangelio ait Salvator, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?17 Præterea, quia venenum caritatis est cupiditas, id est inordinatus amor rei creatæ, profectus vero caritatis minoratio cupiditatis, atque caritatis perfectio nulla cupiditas, seu mera cupiditatis ejectio; idcirco cupiditatem hanc eradicare et abjicere ac semper vitare conemur, nullam rem creatam amando nisi in Deo, hoc est, quantum nobis accommoda est aut necessaria ad serviendum, vacandum et complacendum Domino Deo; nec aliter diligamus nos ipsos nisi in Deo, ad ejus honorem et gloriam referendo nos ipsos et omnia nostra finaliter atque totaliter.

Amplius, quemadmodum beatus iste confessor ad perfectam Dei dilectionem in vita ista pervenit, sic ad plenitudinem doni sapientiæ est perductus : ita quod sapientia quæ est primum donum inter septem dona Spiritus Sancti, fuit gratiosissime decoratus secundum tertium et supremum gradum ipsius in vita hac. Per quam sapientiam unitivam et affectivam fuit ad contemplationem divinorum aptissimus atque promptissimus, utpote in contactu Solis æternæ sapientiæ quoad apicem mentis suæ stans, et radios illustrationis supernæ ab ipso uberrime ac frequentissime sumens ;18 eratque tanquam secretarius et consiliarius Dei, qui incerta et occulta sapientiæ suæ ei manifestavit, et ipsum supernaturaliter per occultos instinctus direxit.19 Ideo Sanctus iste toto corde fuit Deo intentus, in ipsum per contemplationem defixus, per caritatem transformatus, per raptum absorptus, inferiora et carnalia prorsus fastidiens, renuens consolari nisi in Deo, cujus deliciæ erant esse in eo.2021 Et quia tam amantissimus ac familiarissimus exstitit Creatori, idcirco in omnibus eum piissime Deus exaudivit, et propter eum mirabilia multa et magna operari dignatus est, mirificans Sanctum suum, et sanctitatem ejus mundo declarans, volensque eum ab hominibus honorari, atque per preces ejus ac merita hominibus suffragari.22

Conemur ergo viriliter Sancti hujus sequi vestigia ; et ut mereamur ad perfectionem divinæ dilectionis pertingere, non negligamus nos ipsos in omnibus humiliare, despicere, patientiam mansuetudinemque servare, sobrii, justi, casti, misericordes consistere, tempus omne fructuose expendere, orationibus ac meditationibus esse intenti, et in carnalibus non delectari, quatenus mereamur cœlestia contemplari. Ait namque Chrysostomus : Nemo eorum qui delectantur præsentibus et caducis, potest cœlestia ac spiritualia contemplari; sed qui ea contempserit, et velut umbram ac pulverem duxerit, velocius ad illa perveniet. Nam et apud homines hic mos est, ut tunc thesauros suos reconditasque divitias patefaciant filiis suis, quum eos adultos jam viderint, et puerilis lasciviæ vitia respuisse. Ad laudem Omnipotentis.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 9. ↩

  2. Is. xl, 18. ↩

  3. Gen. 1, 26, 27. ↩

  4. 1 Joann. iii, 2. ↩

  5. Lev. xI, 44, 45; xIX, 2; etc. ↩

  6. Exod. VII, 1. ↩

  7. Luc. x, 27. ↩

  8. Matth. XXII, 37; ↩

  9. I Cor. 1, 24. ↩

  10. Matth. xIX, 21. ↩

  11. Luc. XIV, 33. ↩

  12. Ibid. 26. ↩

  13. Luc. IX, 23. ↩

  14. Matth. v, 48. ↩

  15. II Cor. v, 16. ↩

  16. Philipp. III, 8. ↩

  17. Luc. XII, 49. ↩

  18. Is. XI, 2. ↩

  19. Ps. L, 8. ↩

  20. Prov. VIII, 31. ↩

  21. Ps. LXXVI, 3. ↩

  22. Ps. IV, 4. ↩

Chapter 257 of 278