Skip to the text

Sermo 1

CONFESSORIS PONTIFICIS

Enarrationem epistolæ et evangelii require de S. Nicolao.

DE VERA CHRISTI IMITATIONE, ET PERFIDIA EORUM QUI A CHRISTO NOMINARI VOLUNT NEC VITAM EJUS IMITARI.

QUI se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. I Joann. II, 6.

Dominus noster Jesus Christus in Evangelio ait: Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?1 Ex quibus verbis probatur, quod indignus est Christum Dominum appellare, qui ipsius non obedit præceptis. Nam servus et dominus referuntur ad invicem. Qui ergo Christi non est servus, non vere et proprie Christum nominat Dominum suum: imo ad graviorem sui damnationem Dominum eum vocat. Hinc etiam per Malachiam loquitur Deus: Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum.2 Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Ex quibus duo eliciuntur. Primum est, quod omnes in mortali vitio exsistentes, indigni sunt Deum patrem vocare, quia non vere ipsum honorant, imo maxime inhonorant, quia præcepta ejus non advertunt nec curant implere, et ista carnalia et terrena, ista caduca, vana, fœda ac vilia præferunt ei, cujus natura est bonitas, cujus immensa est dignitas, cujus sanctitas finem non habet, qui est summum et incommutabile, infinitum et incomparabile bonum. Ecce quanta est cæcitas rationis, et quanta perversitas voluntatis omnium impiorum, Deum tam graviter inhonorantium ac vilipendentium, qui tam fatue judicant, et tam perverse ac stolide eligunt, dum istis terrenis, carnalibus atque vilissimis rebus potius quam omnipotenti et superexaltato Creatori suo adhærent, adhærendumque judicant et eligunt. Nam Deus multipliciter offert eis se ipsum, ipsi autem Deo contempto potius præeligunt, amplectuntur et diligunt carnalia, transitoria et immunda, similes eis de quibus in Threnis loquitur Jeremias: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.3 Stercora quippe sunt transitoria et carnalia, comparatione summi infinitique boni, quod Deus est, imo et respectu spiritualium cœlestiumque bonorum. Secundum est, quod homines intimorati, vitiosi, indigni sunt Deum creatorem vocare Dominum suum, quia non timent eum, sed absque timore transgrediuntur ejus præcepta. De quibus

C Salomon loquitur: Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.4

Itaque, si iniqui indigni sunt Christum appellare Dominum suum aut patrem, multo indigniores sunt ab ipso Christo christiani vocari. Nam qui christianus vocatur, Christum se habere Dominum et Salvatorem ac patrem fatetur, et ejus se esse imitatorem designat.

Præterea de hac re loquitur valde subtiliter ac devote S. Augustinus in libro de Nomine christiano, inter cetera dicens : Christus unctus interpretatur. In veteri autem Testamento non nisi reges et pontifices ac prophetæ ungebantur : et hoc usque ad Christi adventum, quem Deus oleo exsultationis ac Spiritu Sancto unxit præ participibus suis.5 Ex quo omnes Christiani in Baptismo unguntur. Cujus unctionis exemplo monemur, quam sancte vivere teneamur, ut in quibus tam sancta est unctio, sit non minus sancta conversatio. Christiani ergo nomen frustra sortitur, qui Christum non imitatur. Quid enim tibi prodest vocari quod non es, et nomen tibi usurpare alienum? Sed si christianum te esse delectat, quæ Christi sunt gere, et merito tibi Christi nomen assume. Aut forsitan non esse, sed vocari desideras? Hoc fœdum et miserum est, te velle vocari quod non es. Qui christianus dicitur, Christum se Dominum habere profitetur, et vere habet, si ei in omnibus obsequatur; si quo minus, non jam Christi servus, sed subsannator est et irrisor, qui ejus se servum dicit cui servire dissimulat. Huic ergo geminum servatur condemnationis judicium, utpote pro subsannatione Dei, quem sine causa Dominum Deum appellat, et pro qualitate sui peccati.

Quum ergo hæc ita se habeant, sanctus iste confessor, cujus nunc solennia agimus, Christum studuit imitari, et ut dignus esset christianus vocari, curavit sicut Christus ambulavit et ipse ambulare.6 Secutus est equidem Dominum Salvatorem in omni virtute, præsertim in profundissima humilitate, per quam tanto plus dejecit et vilem ac defectuosum reputavit se ipsum, quanto amplius ab hominibus honorabatur. Itemque, secutus est Christum in magna et stabili patientia, quia injurias sibi illatas per verba aut facta, promptissimo sustinuit corde, gratias agens Domino in adversis, et Christi passionem ac patientiam semper præ oculis habens, atque perpendens quod princeps ait Apostolorum : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.7 Insuper, secutus est Dominum Jesum in spontanea paupertate, qui vel cuncta terrena propter Deum reliquit, vel ea pauperibus liberaliter communicavit, nec immoderanter dilexit, implens quod ait Psalmista : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.8 Imo multi Sancti in magnis divitiis multas sponte sustinuerunt penurias, famem, sitim et frigora, per opera pœnitentiæ affligentes corpora sua, sicut ait Apostolus : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.9 Adhuc autem, secutus est Dominum Christum in vera et spirituali dilectione Dei et proximi, Deum super omnia ardenter amando, et proximos etiam sibi adversantes ac invidentes, sicut se ipsum.10 Quidquid enim a Dei impedit caritate, hoc omni cum diligentia devitavit, omnem scilicet carnalem amorem, sensualem affectum, desideria inania ac mundana. Et quia se ipsum dilexit pure in Deo, idcirco eos qui sibi injurias intulerunt, qui se spreverunt ac percusserunt, reputavit suos amicos et sibi utilissimos et salubres, quoniam maximi profectus ac meriti fuerunt sibi occasio, et per eos purgari se æstimavit ac perfici : imo multo majoribus persecutionibus judicavit se dignum, eo quod omnium offendisset Creatorem et Deum ac Dominum. Item, secutus est Christum in vera, integra ac stabili obedientia, universa præcepta Dei atque Ecclesiæ cum diligentia ex caritatis fervore adimplens, ita quod cum Christo dicere potuit : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio;11 et rursus, Ego non quæro gloriam meam, sed Dei.12

Itaque diligentissime intueamur, cum quanta cordis sui custodia hic sanctus confessor Deo jugiter deservivit, quam timorate atque sollicite coram ipso in omnibus ambulavit, semper sollicitus ne summi Patris præsentiam in aliquo inhonoraret, ne ejus sanctitatem per aliquam cogitationem inutilem, per quamcumque inordinatam affectionem, per quodcumque illicitum verbum offenderet, ne aliquid divinis præceptis contrarium operaretur, ne in exsecutione eorum quæ ad se pertinebant, negligens inveniretur, ne aliquam temporis horam sibi concessam transiret infructuose, ne aliquem scandalizaret, et ne a divini amoris teperet fervore. Denique, quia tam diligens exstitit in his omnibus coram Deo, idcirco misericordissimus Deus caritatem suam et gratiam, omnesque virtutes conservavit, auxit et perfecit in eo, et sanctum eum effecit ac honorabilem omni populo christiano, secundum quod ipse totis viribus honoravit Dominum Deum suum.

Studeamus ergo in prætactis virtutibus ac sanctis exercitiis sequi hunc Sanctum, et cum ipso ambulare sicut et Christus ambulavit, id est, vixit in sæculo isto (nam vita bonorum in hoc mundo, vocatur peregrinatio et ambulatio, quoniam ad cœlestem tendunt, propinquant ac properant patriam), ut digni simus christiani vocari, pensantes quod in libro de Nomine christiano loquitur Augustinus: Non in hoc nobis nomine tantum quod christiani dicimur, blandiamur, sed propter hoc etiam nos judicandos credamus, si nobis frustra nomen hoc vindicemus. Quis enim tam vanus et miser est qui advocatum se audeat profiteri, quum litteras nesciat? Quis tam insanus est et excors ut fateatur se militem, qui nesciat arma? Tu ergo quomodo christianus vocaris, in quo nullus Christi actus apparet? Christianus, nomen est justitiæ, bonitatis, integritatis, patientiæ, castitatis, prudentiæ, humanitatis, innocentiæ, pietatis: et tu quomodo tibi nomen hoc vindicas et defendis, qui de tam multis virtutibus nec paucas habes? Christianus est, qui bonus, pius et innocens est, nullam in pectore habens malitiam, qui nulli cupit obesse, sed cunctis prodesse, et Deo integra mente adhæret. — Tales ergo esse mentaliter cupiamus, et operabiliter studeamus. Atque ut gratiam tantam a Domino consequamur, sanctum hunc confessorem invocemus, diligamus et honoremus.

Footnotes

  1. Luc. vi, 46. ↩

  2. Malach. i, 6. ↩

  3. Thren. iv, 5. ↩

  4. Eccle. viii, 11. ↩

  5. Ps. XLIV, 8. ↩

  6. 1 Joann. II, 6. ↩

  7. 1 Petr. II, 21. ↩

  8. Ps. LXI, 11. ↩

  9. Galat. V, 24. ↩

  10. Matth. XXII, 37, 39. ↩

  11. Joann. XIV, 31. ↩

  12. Joann. VIII, 50. ↩

Chapter 255 of 278