Skip to the text

Initium

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, ILLUSTRISSIMOQUE PRINCIPI AC DOMINO, D. HERMANNO DE WEDA, SANCTÆ COLONIENSIS ECCLESIÆ ARCHIEPISCOPO, SACRI ROMANI IMPERII PER ITALIAM ARCHICANCELLARIO, PRINCIPI ELECTORI, LEGATOQUE NATO, PADERBORNENSIS QUOQUE ECCLESIÆ ADMINISTRATORI, WESTPHALIÆ ET ANGARIÆ DUCI, ETC., DOMINO SUO CLEMENTISSIMO, F. PETRUS BLOMEVENNA LEYDENSIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS PRIOR, ET CIRCA RHENUM VISITATOR, SESE ET MONASTERIUM SUUM COMMENDAT.

QUUM nullus ante te fuerit episcoporum, Reverendissime Pater, quorum tu cathedram tenes, qui erga monasterium nostrum non singulari affectus sit pietate, idque propterea, aut quia episcoporum est religionem amare, aut quia monasterii hujus nostri olim fundator exstitit Archiepiscopus Coloniensis: quum, inquam, illorum (ut dixi) fuerit nemo qui non magis pater quam dominus a nobis coli maluerit, nos in omnes veneratione, dilectione ac observantia proni, non aliter pro illis atque pro patribus filii etiamnum orantes, Altissimo juge orationum offerimus holocaustum. Hæc non idcirco insinuamus gratiæ tuæ, Reverendissime Pater, quod minus aut benevolentiæ aut favoris tibi quam antecessoribus tuis acceptum referamus, quippe qui erga nos semper clementissimus, multos etiam superiorum Patrum exsuperasti; sed ut quam singulari, majorique erga Reverendissimam Paternitatem tuam dilectione quam dici queat, simus capti, gratiam tuam non lateat. Quare (ut est filiorum amantium) id unum oramus, ne subdola cujuspiam interveniente lingua, quod in aulis principum nonnunquam assolet, a tua gratia tuave dilectione efficiamur alieni, minusque habeamur commendati: quod sane tristissimum foret, utpote filiis erga dilectissimum tantumque patrem. Laudes tuas ac beneficia omnibus evulgari, tuaque in nos merita, noster erga te (hoc est filiorum erga patrem) exposceret zelus ac devotio, nisi hæc tanta forent, ut mox ubi inciperemus, aut vires nobis succumberent, aut deficeret tempus. Quocirca, ne diu Reverendissimam Paternitatem tuam moremur, clementiam in te unam efferimus, quam quum in omnes, tum in subditos præcipue manifestas, quos tanta pace et tranquillitate gubernare non desinis, ut non immerito princeps pacis dici queas. Permulta sunt quæ revera principem ornant, licet non eadem omnia ecclesiasticum. Porro, clementiam qua tu enites, nemo est qui non probet, qui non cupiat, qui non exoptet. Quis hanc in principe non dicat laudatissimam? Quis in episcopo non ducat exosculandam? Hac virtute tua nescio profecto quis antecessorum tuorum te potuerit superare: adeo benigne recipis omnes, audis, affaris, nemini non dulcis ac mitis. Prætereo hic quod subditorum tuorum quorumdam infidelitatem atque seditionem, hæreticorum quoque impietatem adeo prudenter castigasti, adeoque clementer in errantes animadvertisti, ut illis magis libeat in te amare clementiam quam formidare potestatem, imo liberius patri obediant amanti, quam obtemperent dure ferienti. Itaque quod alii igne et gladio, tu ut patriam ab hæreticis serves immunem, dum id fieri visum est clementiori facis animadversione. Unde nunc, Reverendissime Pater, quam non pœnitendo consilio factum sit, quod olim a tot comitibus in dominum, in principem, in tutorem ac patrem patriæ sis optatus! Sentiebatur nimirum tunc haud parum profutura modestia, benignitas, humanitas atque prudentia tua, quam sibi in dominam tot proceres unanimi consilio deligebant. Nec ipsos sane fefellit opinio. Siquidem animi integritate, mansuetudine, æquanimitate, et id genus reliquis dotibus, diœcesim ita gubernasti, ut a nemine (quod optimi est principis, pientissimique episcopi) non ameris. Nemo bonus tibi mortem (quod tyrannis quibusdam usu venit) optavit unquam. Atque utinam possemus te semper servare immortalem. Quapropter, quum haud secus atque patrem, nec minus quam filii te amemus omnes, gratulamur haud vulgariter pietati tuæ, atque a cunctis te amari impendio lætamur. Nihil nobis tristius tua posset morte nuntiari, pro cujus salute incolumitateque preces Deo mittimus indesinenter. Itaque laudent alii potentiam, alii divitias commendent, nonnulli mirentur dignitatum infulas, alii stemmatum prædicent antiquitatem: nos clementiam in te efferimus solam. Hæc enim dulcissima est subditis, hæc prælatos ornat maxime, hac a belluis distamus. Quid enim in principe turpius, quid magis habetur exosum, præsertim in episcopo, quam tyrannis aut crudelitas? Hanc exsecrantur omnes, præsertim quum adeo nobilis sit creatura homo, adeo præstans, ut modestia, mansuetudine atque clementia et libentius regi et suavius duci malit, quam austeritate. Itaque, quum ad gloriam tuam nihil virtutum harum Reverendissimæ Paternitati tuæ desit, amas, custodis et propugnas subditorum tranquillitatem, patriæ pacem, vicinorumque amicitiam. Ceterum nos interim ad decus tuum perpetuum, nostræque fidei erga te monumentum, quum aliud nequeamus, has Dionysii nostri, viri cum primis et doctissimi et Deo devotissimi, lucubrationes in Epistolas et Evangelia, atque ejusdem de Tempore sermones, sacræ Scripturæ auctoritate refertos, Reverendissimæ Amplitudini tuæ dedicamus. Nam qui monasterii nostri pater, tutor atque fundator es, quid mirum si studiorum quoque nostrorum sis patronus? Congruere autem maxime putamus Reverendissimæ Paternitati tuæ, quæ pastores et rectores, tum doctos et idoneos, tum per se ipsos residentes, singulis Ecclesiis præfici jampridem mandaverat, Dionysii nostri in Epistolas et Evangelia, quos scripsit varios, sermonibus patrocinari: quippe qui nihil nisi pium, nihil nisi christianum, nihil denique nisi germane catholicum, imo nihil nisi sacra Scriptura (quam admodum feliciter, nec minus copiose citat) ubique confirmatum producit, atque genuinum, quem Spiritus Sanctus loquitur, sensum Scripturæ ostendit. Hunc diœcesis tuæ pastoribus legendum suadeas; juxta hujus elucidationem, sacram Scripturam jubeas prædicari. Hoc si fecerint, secura sit Reverendissima Paternitas tua gregem tibi commissum non aliter atque pie et christiane erudiri, ac plebem tuam sub jugo Domini, sub obedientia tua, in pace et tranquillitate, quod maxime cupis, dirigi. Id confidimus, id rogamus omnes, ut Reverendissima Paternitate tua quidquid ditioni tuæ fuerit subjectum, in vera fide, quam plantaverunt Apostoli, confirmarunt martyres, testati sunt quotquot fuerunt Sancti, confirmes atque conserves. Quomodo enim ab ea recedemus, aut quomodo relinquemus fidem quam universa per omnes nationes suscepit Ecclesia? imo cui Christus per se, per Apostolos, per sanctos episcopos (quorum plerique in cathedra tua sederunt) signis et prodigiis testimonium præbuit? Non decet parvitatem nostram Reverendissimæ Paternitati tuæ consulere. Verumtamen quis tacere posset, quod nemini (proh dolor) non nimis est manifestum? Ubicumque enim admissa fuerit hæreticorum damnata perversitas, ibi protinus caritas in Deum, pietates erga pauperes, justitia erga proximos, obedientia, pax et tranquillitas populi, et omnes bonæ jacent disciplinæ; multoque enormiores introducunt abusus, quam invenerunt, furore, libidine et egestate omnia miscentes. Nam obganniant licet hæretici, nihil mali habet Ecclesia (modo usus sit castus, integer atque sincerus) explodendum. Pia enim et honesta sunt omnia, atque piissime instituta : fiat modo ut piissime quoque ab omnibus serventur. Corrigantur delicta, tollantur abusus; fides et Ecclesiæ ritus maneant. Hæc liberius fortasse suggerimus, propterea quod ea non ingrata putamus Reverendissimæ Paternitati tuæ, utpote quæ suapte etiam cura atque vigilantia contra hæreticorum insidias (quas nullo in loco non moliuntur) se murum opponat. Hunc autem idcirco auctorem Reverendissimæ Paternitati tuæ dedicamus, quo consilia pia, catholicamque eruditionem, nihilque non solidum et christianum habeas adversus seductores, quæ prædicatoribus diœcesis tuæ administres. Hinc postremo nihil ab hæreticis metuemus, si e regione tantum Episcopum, tantum Principem adeptus fuerit patronum. Non tamen solum hunc librum, verum nos quoque multo magis gratiæ tuæ commendamus, optantes ut quemadmodum multis nunc annis Reverendissimæ Paternitatis tuæ experti sumus clementiam, ita hanc in eadem virtute perstantem sentiamus perpetuam atque immortalem. Valeat Reverendissima Paternitas tua. Ex Cartusia tua Agrippinensi, decimo septimo calendas Februarias, anno a Christo nato, millesimo quingentesimo tricesimo septimo.

Chapter 1 of 211