Skip to the text

Præfatio

IN SERMONES AD SÆCULARES

LABIA sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Malach. II, 7.

In his verbis breviter tangitur, quid ad sacerdotum, præsertim curatorum, spectet officium, quid item ad gregem eis commissum pertineat. Ad sacerdotes namque animarum curam habentes præcipue pertinet subditos illuminare, hoc est de necessariis ad salutem instruere, insinuando eis quid agere debeant, quid vitare, ut inter verum et falsum, inter bonum et malum vere discernant, veritati virtutibusque insistant, falsa et vitiosa devitent, atque hac via ad beatitudinem perducantur æternam. Dum ergo sacerdos plebem suam sic erudit, labia ejus custodiunt scientiam: id est, in subditorum cordibus eam conservat, hortando illos ne divinæ legis notitiam evangelicamque doctrinam obliviscantur, sed potius implere conentur quod de viro justo scriptum est: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.1 Hinc sanctis Apostolis et in eorum persona cunctis prælatis ait Salvator: Vos estis lux mundi.2

Denique ad subditos pertinet legem de ore sacerdotis requirere, id est, divinæ legis præcepta ac documenta a suo pastore investigare ac discere, atque in omni perplexitate et ambiguitate ab ipso informationem exposcere: quia sacerdos qui præest, angelus, id est præco verbi Dei, et nuntius Regis æterni est; ideo obligatur voluntatem, præcepta et testimonia Regis ac Domini sui populo propalare, sicut Deus unicuique jubet prælato: Clama, ne cesses;3 quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum. Paulus quoque apostolus cuilibet præcipit sacerdoti animarum curam sortito:4 Prædica verbum; insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia. Unde de sacerdotibus et prælatis non ita agentibus in Isaia habetur: Canes muti sunt, non valentes latrare, id est contra vitia prædicare;5 qui videntes commissas sibi oviculas ab infernalibus lupis invadi ac devorari, non debite renituntur, non reclamant, sed silent, sicut loquitur Christus: Mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit, id est, sub silentio se abscondit, secundum Gregorium.6

Sacerdotibus ergo curatis, scientia legis divinæ, notitia Scripturarum, eruditio competens et ad officii eorum exsecutionem condignam sufficiens, valde in primis est necessaria. Nempe ut Filius Dei ait:7 Si cæcus cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt. Idcirco quum Isaias Judæorum ruinam ac destructionem prænun-

Is. LVI, 10, 11. tiasset, causam assignans, mox addidit : Speculatores ejus cæci omnes; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, videntes vana et dormientes, id est, curiosa, inutilia et caduca adspicientes ac quærentes, seque negligenter habentes. Ex his constat quam necessaria sit sacerdotibus curatis scientia Scripturarum. Propter quod in Decreto, distinctione tricesima septima, asseritur : Imperitia sacerdotibus semper est fugienda, quia quum per ignorantiam cæcati aliis ducatum præbere cœperint, simul in foveam cadunt; ideo ignorantiam maxime debent abjicere. Sed et S. Leo Papa testatur : Si in laicis intolerabilis est ignorantia, quanto magis in his qui præsunt nec excusatione est digna nec venia? Hinc in Toletano concilio legitur : Ignorantia mater cunctorum errorum, sacerdotibus maxime est vitanda, qui docendi officium in Dei populo susceperunt. Sacerdotes enim legere sacram Scripturam tenentur, dicente Apostolo :

1 Tim. IV, 13. Attende lectioni, exhortationi, doctrinæ. Sciant ergo sacerdotes Scripturas sacras et canones, quantum videlicet ad eorum pertinet statum, et omne opus eorum in prædicatione et doctrina consistat; cunctos quoque ædificent tam fidei scientia quam operum disciplina. Hinc etiam ait Chrysostomus : Sapientem esse oportet atque perspicacem in omnibus sacerdotem, et mille (ut dicitur) oculos ex omni parte habentem, ut non solum sibi, sed et populo vivat ac videat. Unde per Osee prophe-

Osee IV, 6. tam loquitur Deus : Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi, id est, sacerdotali officio indignum te arbitror.

Sacerdotes ergo, præsertim pastores, textum et expositiones sacræ Scripturæ debent quotidie legere, sermones ac libros devotionales theologicosque revolvere, et eorum quæ scire tenentur sibi notitiam incorporare, ut divinorum notitia sint repleti, in moralibus eruditi, in cunctis discreti. Nec ideo ita facere debent, ut docti reputentur, aut ab hominibus honorentur, aut carnalia commoda consequantur, sed ut in primis purgent, corrigant, illustrent perficiantque se ipsos, deinde sibi com-

1 Cor. VIII, 1. missos. Non enim sufficit scientia sola, quæ inflat, imo necessaria est scientia

Jacob. IV, 17. caritate formata ac bonis operibus decorata. Nam ut Jacobus apostolus ait, scienti et non facienti, peccatum est illi. Qui enim impie vivit, nec juxta præcepta ac documenta Scripturæ sinceriter conversatur, indignus est alios docere ac prædicare,

Ps. XLIX, 16. quemadmodum scriptum est : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Unde qui in mortali peccato se esse cognoscit, aut probabiliter putat, aut merito sciret, quamvis damnabiliter ex sua negligentia non advertat; quotiescumque prædicat, præsumptuose atque injuste agit, quia indignus est prædicare qui operibus sacram Scripturam impugnat, et contra ordinem caritatis procedit : caritas quippe incipit a se ipsa, quoniam sicut post Deum homo tenetur potissimum diligere semetipsum, ita ipsos actus caritatis tenetur sibi ipsi impendere priusquam proximis, purgando, emendando et dirigendo in primis se ipsum. Hinc talis quoties prædicat, peccat mortaliter, prout S. Thomas super quartum Sententiarum probat. Idcirco sanctus asserit Hieronymus : Utere lectione divina vice speculi, fœda corrigendo, pulchra conservando, et pulchriora agendo : Scriptura enim speculum est fœda ostendens. Idem ait S. Gregorius : Scriptura (inquiens) sacra quasi speculum quoddam mentis oculis opponatur, ut ibi interna nostra facies videatur. Ibi enim fœda, ibi pulchra nostra conspicimus; ibi sentimus quantum proficimus, quantumve a profectu distamus.

Itaque sacerdos curatus assuescat libris divinis insistere, Scripturarum intelligentiam discere, sicut ait Hieronymus: Sint divinæ Scripturæ semper in manibus, et mente jugiter revolvantur; nec tibi putes sufficere mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Ut enim beatus testatur Isidorus: Quanto plus quis in sacris Eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligentiam capit. Postremo, teste Gregorio, omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura transcendit: nam vera prædicat, et ad patriam cœlestem invitat; a terrenis desideriis revocat, et Dei amore legentem inflammat.

Quum ergo hæc ita se habeant, intendo ad Dei honorem et animarum salutem, epistolas et evangelia dominicis diebus ac festis Sanctorum occurrentia, breviter (quantum fons pietatis Spiritus Sanctus concesserit) explanare, annectendo sermones: et primo de Tempore, deinde de Sanctis, agere hoc conabor, quemadmodum etiam diu atque frequenter a multis carissimis sum rogatus.

Footnotes

  1. Ps. 1, 2. ↩

  2. Matth. v, 14. ↩

  3. Is. LVIII, 1. ↩

  4. II Tim. IV, 2. ↩

  5. Is. LVI, 10. ↩

  6. Joann. X, 12. ↩

  7. Matth. XV, 14. ↩

Chapter 2 of 211