Skip to the text

Præfatio

IN SERMONES AD RELIGIOSOS

FRATRES sancti, vocationis cœlestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis vestræ Jesum. Hebr. III, 1.

Quamvis hæc verba sanctus Apostolus ad universos protulerit Christianos sub persona et nomine Hebræorum (omnes etenim Christiani, cœlestis vocationis, id est evangelicæ prædicationis atque internæ inspirationis ad cœlestem beatitudinem invitantis, exstant participes), nihilo minus verba ista ad religiosos et monachos specialiter dirigi possunt. Ipsi namque specialiter sancti vocantur, utpote non solum per regenerationem Baptismi sanctificati, sed et ideo, quia per votum solenne consecrati, oblati et dedicati sunt Deo, præ communi quoque populo spiritualius conversantur, atque in sanctitate et justitia Domino jugiter ministrare conantur, si tamen vere et digne religiosi ac monachi nuncupantur. Denique cœlestis vocationis præcipue sunt consortes, quia a Rege cœlorum ad angelicæ vitæ imitationem beatitudinisque supernæ vocati sunt claritatem, ut tanto gloriosiores ac sublimiores exsistant in cœlis, quanto præ ceteris spiritualiores ac custoditiores fuerint nunc in terris. Eis enim Christus in Evangelio repromisit centuplum, et vitam æternam ac thesaurum in cœlo. Idcirco eos hortatur Apostolus, ut apostolum atque pontificem suæ confessionis Jesum, quem Dei Filium confitentur, et cui religiosam ac sanctam professi sunt vitam, considerent, ejus sequendo vestigia, et pensando verba quæ dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur; itemque: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Dicitur autem Christus secundum quod homo, Dei ac hominum mediator, apostolus, id est nuntius desuper missus, ac Dei Patris legatus, sicut in Evangelio protestatur: me ipso non veni, sed ille me misit. Ipse quoque est pontifex, utpote summus sacerdos, qui obtulit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, reconcilians Deo genus humanum, et verbo ac opere ostendit ac fecit hominibus pontem seu viam eundi ac pertingendi ad Deum.

Præterea, Dominus noster Jesus Christus totius perfectionis exemplar, qui gratiam non ad mensuram, sed quodammodo infinitam accepit, plenus fuit omni virtute ac perfectione, donisque gratiæ tam gratum facientis quam gratis datæ; et fuit in eo utriusque potestatis plenitudo, ita quod fuit sacerdos et rex, pontifex et imperator, apostolus et propheta, prædicator et pastor. Fuit item in eo tam activæ quam contemplativæ vitæ perfectio: sic et monasticæ ac solitariæ seu eremiticæ conver-

Matth. xix, 29, 21.

Joann. xii, 26.

Luc. ix, 23.

I Tim. ii, 5.

Joann. viii, 42.

Ephes. v, 2.

II Cor. v, 19.

Joann. iii, 34. sationis formam monstravit, exempla exhibuit, consilia dedit, eamdemque ipse implevit plenissime, in summa paupertate, castitate ac obedientia vivendo in sæculo isto, in tantum ut dixerit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet;1 et denuo: Descendi (inquit) de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.2 Matri quoque ac ejus ministris subditus fuit.3

Quum itaque nullus Christianorum valeat Christum in omnibus imitari, aut ejus perfectioni æquari, ideo quilibet debet ipsum potissimum considerare in his in quibus ex sua vocatione ipsum imitari tenetur. Unde prælati et prædicatores debent perpendere quam instanter ac fervide Christus Dominus prædicavit, et delinquentes corripuit, quam caritative, juste ac fructuose præfuit suis discipulis, in quibus nihil dissimulavit. Porro religiosi debent semper adspicere in quanta paupertate, puritate, obedientia, in quanta humilitate, mansuetudine, patientia vixerit in hoc mundo, quam frequenter fugerit turbas, imo et suos quoque discipulos reliquerit, ut oraret seorsum: non quod abstractione tali aut solitudine fuerit egens (quippe cujus tanta fuit perfectio, quod nec solitudine adjuvari, nec publico poterat impediri), sed ut præberet exemplum, et omnis perfectionis ac diversæ conversationis traderet formam.

Itaque, postquam auxiliante ac operante Spiritu Sancto, complevi sermones de Tempore et de Sanctis cum expositionibus epistolarum et evangeliorum tempori ac Sanctis assignatorum, prout sæcularium statui potius potest competere, propono nunc, Deo agente, ad ejus honorem aliquos de Tempore et Sanctis sermones componere, prout religiosis utriusque sexus magis præstante Domino poterit forsitan deservire ad elucidandum qualis religiosorum debet esse vita, quamque custodita, timorata, fructuosa ac pura ¹.

¹ Coloniensium editionum secuti ordinem, omnes simul de Tempore sermones, sive ad sæculares sive ad religiosos, ut majori Lectoris utilitati consulatur, typis mandamus.

Footnotes

  1. Matth. viii, 20. ↩

  2. Joann. vi, 38. ↩

  3. Luc. ii, 51. ↩

Chapter 3 of 211