Skip to the text

Articulus 1

De materia et processu hujus tractatuli.

ISTE omnis fructus, ut auferatur peccatum.1 Juxta conceptum et petitionem ejus cujus rogatu hæc conscribuntur, intendo de ratione et enormitate, divisione et effectu peccati in primis aliquid tangere, deinde de peccatis mortalibus et eorum speciebus ac filiabus parum disserere; deinceps de virtutibus contrariis illis, et qualiter omnis Christianus semper habere se debeat in divinæ præsentia majestatis, qualiter etiam omnis creatura clamitet contra iniquos ultionemque exigat contra eos. De quibus omnibus ac consimilibus incidentibus loqui propono non secundum scholasticam subtilitatem, sed (quantum Spiritus Sanctus dare dignabitur) secundum religiosam simplicitatem, monasticam devotionem, et sanctæ dilectionis fervorem, prout amplius poterit deservire ad audientium laicorum communisque populi informationem, emendationem, inflammationem atque profectum.

Et quoniam primo oportet a malo recedere et vitia (si insunt) ejicere, deinde ad bonum accedere virtutumque opera exercere, quemadmodum ait Propheta, Declina a malo, et fac bonum, quæ duo sunt quasi duæ integrales justitiæ partes;2 hinc juxta prætactum nunc ordinem, primo de peccatis, deinde de virtutibus loquar.

Denique, quoniam nihil impedit nos a gratia et virtute nisi peccatum, merito locutus est Isaias, hunc esse omnem fructum, ut peccatum tollatur: non quod sola peccati ablatio sufficiat ad salutem, quum beatissimus Joannes Baptista testetur, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur;3 sed in quantum in ipsa peccati ablatione includuntur gratia ac virtutes, sine quarum infusione mortale peccatum non tollitur, nec anima a vitiis emundatur. Hinc et Joannes apostolus in sua prima fatetur Canonica: Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis.4

Footnotes

  1. Is. XXVII, 9. ↩

  2. Ps. xxxvi, 27. ↩

  3. Matth. III, 10. ↩

  4. 1 Joann. II, 1. ↩

Chapter 3 of 143