Skip to the text

Articulus 1

  1. An sacra doctrina, id est theologia, sit necessaria. 2. An sit scientia. 3. An una vel plures. 4. An sit speculativa vel practica. 5. Et de comparatione ejus ad alias scientias.

  2. QUEMADMODUM ait Apostolus ad Timotheum: Omnis Scriptura divinitus inspirata (id est sacra doctrina), utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum.1 Itaque necessaria est homini quædam supernaturalis doctrina seu sapientia. Primo, quoniam homo ad supernaturalem finem ordinatur, cujus cognitio naturali ratione comprehendi non valet: unde oportuit per divinam revelationem ipsum agnosci. Propter quod dedit Deus homini supernaturalem doctrinam, per quam homo supernaturalium veritatum est agnoscitivus. Secundo: nam homo non pervenit ad divinorum notitiam, nisi per longam moram et cum incertitudine quadam. Unde inter philosophos est magna dissensio de divinorum notitia. Debet igitur homo altiora se noscere, non quidem propria perscrutatione, sed fide humillima ac revelatione divina.

  3. Præterea scientiæ duplices sunt. Nam quædam procedunt ex principiis in ipsis per se notis ex lumine naturalis intellectus, ut arithmetica, mathematica. Quædam vero procedunt ex principiis non nisi lumine superioris scientiæ agnitis: ut perspectiva, quæ procedit ex principiis per geometriam notificatis. Et hoc modo sacra doctrina scientia dicitur. Nam licet ejus principia, scilicet articuli fidei, non sint homini per se nota, sunt tamen altiori scientiæ, videlicet Dei ac Beatorum, per se nota. Unde quod dicitur, Omnis scientia procedit ex per se notis, intelligendum est, vel immediate, vel per reductionem ad altiorem scientiam.

  4. Porro theologia seu sacra doctrina, est una scientia. Unitas namque habitus atque potentiæ, est secundum formalem unitatem objecti pensanda, id est secundum propriam rationem secundum quam habitus vel scientia respicit ipsum objectum. Omnia autem quæ in sacra doctrina traduntur, considerantur in ea secundum eamdem rationem, videlicet prout sunt divinitus revelata. Et licet talium quædam pertineant ad Deum, quædam ad creaturas, non tamen impeditur scientiæ unitas: quoniam sacra doctrina principaliter atque directe et per se est de Creatore; de creaturis vero, secundum quod ordinationem habent ad Deum, qui est omnium ultimus finis. Patet ergo quod sacra doctrina est velut quædam scientiæ divinæ impressio. Est enim proportionabiliter simplex ac una, sicut et illa.

  5. Denique sacra doctrina quum sit principalius de Deo atque æternis, quam de actibus humanis aut operabilibus, ideo potius est nominanda speculativa quam practica, quamvis quodammodo practica sit.

  6. Est autem sacra doctrina omni naturali scientia, tam speculativa quam practica, dignior. Speculativa enim scientia dicitur dignior, vel propter certitudinem, vel propter objecti nobilitatem. Sacra vero doctrina divinæ veritati prorsus infallibili est innitens, et de his tractat quæ omnem naturalem investigationem transcendunt. Est ergo certissima atque dignissima. Practicarum autem scientiarum illa est potior, quæ finem altiorem magisque ultimatum concernit: ut politica est dignior ethica. Quum ergo sacra doctrina æternam ac supernaturalem felicitatem pro fine respiciat, patet quod omnem practicam excedat scientiam. Utitur autem sacra doctrina naturali philosophia velut quadam ancilla, ad ampliorem divinorum explanationem. Unde ait Hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis Romæ: Antiqui doctores in tantum libros suos philosophorum doctrinis atque scientiis refarciunt, ut nescias quid primum debeas admirari, scientiam sæculi, an eruditionem Scripturæ divinæ.

Footnotes

  1. DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. Iª PARS, q. 1. II Tim. III, 16. ↩

Chapter 3 of 761