Skip to the text

Pars secunda (2): «Bonum est praestolari. .» Thren. III, 26

1. «Bonum est praestolari. .» Thren. III, 26

2. «Te decet hymnus, Deus, in Sion» (Tibi silentium laus, Deus, in Sion. Vers. S.Hieron .) Ps

Lxiv, 2

3. «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.» Ps. CXL, 3

4. «Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.» Ps. CXXXVI, 6

5. «Qui est de terra... de terra loquitur.» Joan. III, 31

6. «Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo...» I Joan. IV, 5

7. «Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.»Ps. CXVIII, 85

8. «De mundo non sunt.» Joan. XVII, 14

9. «Si quis loquitur, quasi sermones Dei.» I Petr. IV, 11

10. «Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua...»Eccli. IX, 23

11. «Qui novit Deum audit vos... non audit vos.» Joan. IV, 6. CAPUT DUODECIMUM.--Omnia agenda cum consilio

1 Via stulti recta in oculis ejus: qui autem sapiens est, audit consilia.

2 Inter superbos semper jurgia sunt: qui autem omnia agunt cum consilio, reguntur sapientia.

Propterea, Filii, ponite hoc in cordibus vestris, 3 ut sine consilio nihil faciatis; et post factum non paenitebitis. Etenim 4 salus ubi multa consilia quia 5 Sapientia divina habitat in consilio, et eruditis interest cogitationibus.

Nolite fieri similes iis, quos increpat Deus his verbis:6 Vae, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per Spiritum meum; ut adderetis peccatum super peccatum.

7 In omnibus os Domini interrogate, 8 et petite ab eo, ut vias vestras dirigat; et omnia consilia vestra in ipso permaneant:9 et ipse reget gressus vestros,et 10 notam faciet vobis viam in qua ambuletis, et docebit vos facere voluntatem suam. Et Spiritus ejus bonus deducet vos in via recta.11 Ipsius est enim consilium et aequitas, ipsius est prudentia.

12 Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine ejus, ibi ____________________

1. Prov, XII, 15

2. Prov. XIII, 10

3. «Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis.»Eccli. XXIII, 24

4. Prov, XI, 14

5. «Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum...» Prov. VIII, 12

6. Isa. XXX, 1

7. Et os meum non interrogastis.» Isa. XXX, 2.-

8. «Pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua...» Tob. IV, 20

9. «Et ipse diriget gressus tuos.» Prov. III, 6,

10. «Notam fac mihi viam in qua ambulem.» Ps. CXLII, 8.«Doce me facere voluntatem tuam...»

Ibid., 10. «Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectum.» Ibid.

11. «Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia.» Prov. VIII, 14

12. «Ubi sunt... in nomine meo, ibi sum...» Matth. XVIII, 20

1

est in medio eorum: ut corda eorum sancti Spiritus illustratione doceat, et virtute confortet, 2 quatenus quae agenda sunt videant, et ad implenda quae viderint, convalescant.

3 Cum fatuis consilium non habeatis; non enim poterunt diligere, nisi quae eis placent: 4 et consilia impiorum fraudulenta.

5 Coram extraneo ne faciatis consilium, nescitis enim quid pariet. Non omni homini cor vestrum manifestetis, ne forte inferat vobis gratiam falsam, et convicietur vobis.

6 Multi pacifici sint vobis; et consiliarius sit vobis unus de mille.

7 Ab inimicis vestris separamini: et ab amicis vestris attendite.

8 Secundum virtutem vestram cavete vos a proximo vestro; et cum sapientibus et prudentibus tractate.

9 Consilium semper a sapiente perquirite ;10 et cum viris sanctis assidui estote: anima enim viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.

11 In omnibus denique deprecamini Altissimum, ut dirigat in veritate vias vestras.


1. «Deus qui corda fidelium... docuisti.» Collect. Pentec

2. «Ut quae agenda sunt...» Collect. Dom. inf. Oct. Epiph

3. «Cum fatuis consilium non habeas» Eccli. VIII. 20

4. Prov.XII, 5

5. «Coram extraneo ne facias... cor tuum... inferat tibi... convicietur tibi.» Eccli. VIII, 21, 22

6. «Multi... tibi... tibi...» Eccli. XI, 10

7. «Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.» Eccli.VI, 13

8. «Secundum... tuum cave te... tuo... tracta.» Eccli. VI, 21

9. «Consilium... perquire.» Tob. IV, 19

10. «Et cum viro sancto assiduus esto.» Eccli. XXXVII, 15. «Anima viri sancti...»Ibid. 18

11. «Et in his omnibus deprecare... viam tuam.» Ibid. 19. CAPUT DECIMUM TERTIUM.--De Charitate fraterna

FILIOLI mei, 1 ponite corda vestra ad ea intelligenda et facienda quae loquor vobis.

2 Ego sum Mater pulchrae dilectionis. Si vere filii mei estis,3 ambulate in dilectione, et 4 diligite invicem, non verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

5 In hoc cognoscent omnes, quod filii mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

6 Hoc est maximum et primum Dei mandatum: 7 hoc est praeceptum Filii mei, Salvatoris vestri: hoc est summum desiderium meum, ut 8 charitate non ficta, sed ex corde puro, 9 invicem diligatis, sicut Filius meus et ego dileximus vos.

10 Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?

11 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.

12 Qui non diligit, manet in morte; 13 Si autem diligatis ___________________

1. «Ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum.»Dan. X, 12

2. «Ego Mater pulchrae dilectionis.» Eccli. XXIV, 24

3. «Et ambulate in dilectione.» Eph. V, 2

4. «Filioli mei, non diligamus verbo, neque...» I Joan. III, 18

5. Joan. XIII, 35

6. Matth. XXII, 38

7. «Hoc est praeceptum meum.» Joan.XV, 12

8. «Charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta.» I Tim. I, 5

9. «Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.» Joan. XV. 12

10. I Joan IV, 20

11. I Joan. II, 10

12. I Joan III,14

  1. «Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.» Ibid. fratres, in hoc scietis quoniam translati estis de morte ad vitam.

1 Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est.

2 Si diligatis invicem, Deus in vobis manet, et charitas ejus in vobis perfecta est: 3 Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

4 Si linguis hominum loquamini et Angelorum, charitatem autem non habeatis, facti estis velut as sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habueritis prophetiam, et noveritis mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habueritis omnem fidem, ita ut montes transferatis, charitatem autem non habueritis, nihil estis. Et si distribueritis in cibos pauperum omnes facultates vestras: et si tradideritis corpus vestrum ita ut ardeatis, charitatem autem non habueritis, nihil vobis prodest.

5 Diligere proximum suum tanquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis.

Itaque 6 super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et 7 charitas fraternitatis maneat in vobis.

8 Qui enim diligit proximum, legem implevit: 9 quia finis praecepti est charitas.

10 Omnes vos fratres estis. 11 Imo multi unum corpus estis in Christo; singuli autem, alter alterius membra.


1. I Joan. IV, 7, 8

2. «Si diligamus invicem... nobis... in nobis...» Ibid. 12

3. Ibid. 16

  1. «Si linguis hominum loquar.. non habeam, factus sum... Et si hahuero.. et noverim... (et sic in prima persona, singulari ad finem). I Cor.XIII, 1-3 .

5. Marc. XII, 33

6. Col. III, 14

7. Hebr. XIII, 1

8. Rom. XIII, 8

9. «Finis autem praecepti...» I Tim. I, 5

10. «Omnes autem vos fratres estis.» Matth. XXIII, 8

11. «Ita multi unum corpus sumus...» Rom. XII, 5

1 Unus panis, unum corpus multi estis, omnes qui de uno pane participatis.

2 In uno Spiritu omnes vos in unum corpus baptizati estis: et omnes in uno Spiritu potati estis.

3 Omnes vos unum estis in Christo, 4 unum corpus, et unus spiritus: sicut vocati estis in una spe vocationis vestra. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus vobis.

5 Si qua ergo dilectio, Charissimi mei, erga Patrem et Matrem vestram; si qua societas spiritus; si quod desiderium placendi nobis; si qua viscera miserationis acerbissimorum dolorum, quos Filius meus et ego passi sumus propter vos, implete gaudium nostrum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, idipsum sentientes, 6 non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.

7 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et invidia, et murmuratio, et rixa, et contentio, et susurratio, et detractio, et clamor tollatur a vobis, cum omni malitia. Sed 8 omnia vestra in charitate, et 9 ad aedificationem fiant.

10 Charitas patiens est, benigna est; charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:


1. «Quoniam unus panis..sumus... participamus.» I Cor. X, 17

2. «Etenim in uno spiritu... sumus..sumus.» I Cor. XII, 13

3. «Omnes enim vos... ·» Gal. III, 28

4. Eph. IV, 4-6

  1. «Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem hubentes, unanimes, idipsum sentientes.» Philip. II, 1, 2.

6. Ibid. 4

7. «Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatar a vobis, cum omni malitia.» Eph. IV, 31

8. I Cor.XVI, 14

9. I Cor.XIV, 26

10. I Cor. XIII, 4-7. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet

1 Estote omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

CAPUT DECIMUM QUARTUM.--De Patientia et Mansuetudine.

2 Attendite, Filii, et auribus percipite verba Spiritus sapientia.

3 Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

4 Dulcedo anima, sanitas ossium.

5 Qui patiens est possidet animam suam, 6 et multa gubernatur sapientia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.

7 Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem.

8 Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.

9 Fructus Spiritus, est charitas, pax, patientia, benignitas, bonitas, mansuetudo.


1. «In fine autem omnes unanimes...» I Petr. III, 8, 9

2. «Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuum.» Prov. V, 1

3. Prov XVI, 32

4. Ibid. 24

5. «In patientia possidebitis animas vestras.» Luc. XXI, 19

6. «Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem.»Prov. XIV, 29

7. Prov. XV, 1

8. Eccli. VI, 5

  1. «Fructus autem spiritus est charitas, gaudium ..»Gal. V, 22 1 Charitas patiens est, benigna est, et 2 spiritus sapientia suavis, humanus, benignus. Beati mansueti, quoniam 3 conformes sunt imaginis Filii Dei, qui 4 est mitis et humilis Corde, et qui 5 quasi agnus mansuetus ad occisionem ductus est. Beati mansueti, quoniam 6 humilium et mansuetorum semper Domino placuit deprecatio. Beati mites, quoniam 7 docebit eos Dominus vias suas. Beati mansueti, quoniam 8 mansuetis gratiam dabit Dominus: 9 et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Beati mansueti, quoniam 10 delectabuntur in multitudine pacis. Beati mansueti, 11 quia beneplacitum est Domino in eis, et exaltabit mansuetos in salutem. Beati mansueti, quoniam 12 cum exurget in judicium Deus, salvos faciet omnes mansuetos terrae. 13 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Propterea,14 Filioli, in mansuetudine servate animam vestram. 15 In mansuetudine opera vestra perficite: et super hominum gloriam diligemini.

1. I Cor. XIII, 1

2. «Spiritus intelligentiae,. suavis... humanus, benignus.» Sap. VII, 22, 23. «Benignus est enim spiritus sapientiae.» Sap. I. 6

3. «Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.»Rom. VIII, 29

4. «Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Matth. XI, 29

5. «Humilium et mansuetorum semper placuit deprecatio.» Judith, IX, 16

6. «Et ego quasi agnus qui portatur ad victimam.» Jerem. XI, 19.«Sicut ovis ad occisionem ducitur.» Isa. LIII, 7

7. «Docebit mites vias suas.» Ps. XXIV, 9

8. «Mansuetis dabit gratiam.» Prov. III, 34

9. Isa. XI, 4

10. Ps. XXXVI, 11

11. «Quia beneplacitum est Domino in populo tuo, et exaltabit» Ps. CXLIX, 4

12. «Cum exurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes.» Ps. LXXV, 10

13. Matth. V, 4

14. «Fili in mansuetudine serva animam tuam.» Eccli. X, 31

16. «Fili in mansuetudine opera tua perfice... diligeris» Eccli. III, 19

1 Obsecro vos, Charissimi, per mansuetudinem et modestiam Christi Jesu, Filii mei et Patris vestri, 2 ut sitis invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

3 Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerantes vosmetipsos, ne et vos tentemini.

4 Inutiles et sine disciplina quaestiones, et contentiones, et pugnas verborum devitate: scientes quod non aedificationem, sed lites generant. 5 Servos autem Dei non oportet litigiosos esse, sed mansuetos ad omnes, modestos, docibiles, patientes, cum modestia corripientes eos qui resistunt veritati.

6 Si quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operationem suam, in mansuetudine sapientia .

7 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

8 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur, facientibus pacem.


1. «Obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi.» II Cor. X, 1

2. «Estote autem invicem,..» Eph. IV, 32

3. «Fratres, si... delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi....considerans teipsum, ne et tu tenteris.» Gal. VI, 1

4. «Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites.» II Tim. II, 23

  1. «Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos. ..» Ibid. 24.

6. «Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat...» Jac.III, 13

7. Jac. III, 14-16

8. Ibid. 17, 18

Audistis quia 1 mel et lac sub lingua mea, et quia 2 spiritus meus super mel dulcis: insuper et vocatis me Matrem misericordiae, clementem, piam, dulcem, benignam. 3 Estote ergo imitatores mei, sicut filii charissimi , 4 omnem patientiam, misericordiam, clementiam, mansuetudinem et benignitatem, tam in verbis quam in factis, ad omnes homines ostendentes.

CAPUT DECIMUM QUINTUM.--De Fidelitate in minimis, et in operibus suis strenue agendis.

5 QUI mollis et dissolutus est in opere suo, frater est opera sua dissipantis.

6 Qui spernit modica paulatim decidet.

7 Qui timet Deum nihil negligit.

8 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

9 Servus inutilis ejicietur in tenebras exteriores: et 10 maledictus est qui facit opus Domini fraudulenter, seu negligenter. Beatus autem qui 11 super pauca fidelis fuerit quia inter bonos et fideles servos computabitur, et super ____________________

1. «Mel et lac sub lingua tua.» Cant. IV, 2

2. «Spiritus enim meus super mel dulcis.» Eccli. XXIV, 27

3. «Estote ergo imitatores Dei...» Eph. V. 1

4. «Omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes.» Tit. III, 2

5. Prov. XVIII, 3

6. Eccl. XIX, 1

7. Eccl. VII, 19

8. Luc. XVI, 10

9. «Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores» Matth.XXV, 30

10. «Maledictus .. fraudulenter.» Jerem. XLVIII, 10

11. «Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.» Matth

XXV, 21.

1

multa constituetur. Etenim super omnia bona sua constituet eum Dominus.

Felix anima quae in modicis fidelis est : haec est enim quam sic alloquitur divinus Sponsus: 2 Vulnerasti Cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti Cor meum, in uno crine colli tui.

Propter quod, Dilectissimi, 3 nolite esse inutiles et remissi in operibus vestris: sed vigilate, et 4 ponite corda vestra super vias vestras; et 5 omni custodia servate illa, quia ex ipsis vita procedit; et nihil negligite.

Estote fideles in minimis; et omnia 6 corde magno et animo volenti facite: 7 ut ambuletis digne Deo, in omni opere bono fructificantes, et in omnibus 8 divinae ejus Majestati placere contendentes.

CONCLUSIO.--Regulae sanctissimae Virginis Dei Genitricis Mariae.

9 FINEM loquendi omnes pariter audite, Charissimi; et ponite in cordibus vestris haec novissima verba mea.

10 Vocati estis in societatem Filii Dei Jesu Christi: Idcirco in omnibus operibus vestris 11 aspicite semper in ____________________

1. «Super omnia bona sua constituet eum.» Matth. XXIV, 47

2. «Vulnerasti. .. in uno oculorum tuorum, et in uno.. .» Cant. IV, 9

3. « Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis.» Eccli. IV, 34

4. Agg. I, 7

5. «Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.» Prov. IV, 23

6. «Faciatis ejus voluntatem corde... volenti.» II Mach. I, 3

7. «Ut ambuletis digne Deo... in omni bono fructificantes.» Coloss.I, 10

8. «Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.» II Cor. V, 9

9. «Finem loquendi pariter omnes audiamus.» Eccl. XII, 13

10. «Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Domini nostri Jesu Christi.» I Cor

I, 9.

  1. «Aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum.» Hebr. XII. 2. auctorem et consummatorem fidei Jesum, tanquam in Regulam viventem, sanctam et a Deo vobis datam: 1 ut omnia faciatis secundum exemplar, quod ab ipso vobis monstratum est.

2 Ponite illum ut signaculum super cor vestrum, ut signaculum super brachium vestrum; ut 3 in eamdem imaginem transformemini.

4 Filioli mei, haec sunt praecepta Matris vestrae: custodiat ea cor vestrum,5 et meum laetificabitis; et eritis vere filii Cordis mei; et ego velut Cor meum diligam vos; 6 et custodiam ut pupillam oculi mei; et in omnibus monstrabo me esse Matrem vestram.

7 Gratia, pax et gaudium, ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, 8 cum omnibus qui diligunt Filium meum Jesum, in incorruptione, 9 per quem, cum quo, et in quo, sit in vobis ac in omnibus creaturis, Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor, et gloria, 10 et imperium sempiternum. Amen.


1. «Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.» Exo. XXV, 40

2. «Pone me ut signaculum... cor tuum... brachium tuum.» Cant.VIII, 6

3. «In eumdem imaginem transformamur.» II Cor. III, 18

4. «Fili mi, ne oblisvicaris legis meae; et praecepta mea cor tuum custodiat.» Prov. III, 1

5. «Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum.» Prov. XXVII, 11

6. «Custodi me ut pupillam oculi.» Ps. XVI, 8

7. «Gratia vobis, et pax ab eo...»Apoc, I,4

8. «Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum in incorruptione.» Eph. VI, 24

9. «Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri..» In Canone Missae

10. «Cui honor et imperium sempiternum. Amen.» I Tim. VI, 16

Les statuts et constitutions

Chapter 7 of 7