Skip to the text

Sectio 1, art. 1: TESTIMONIUM CHRISTI ET APOSTOLORUM

DE EIUS FILIATIONE DIVINA

Status quastionis. — Plures rationalistaj, ut Renan, B. Weiss, H. Wendt, A. Harnack agnoscunt aliquam Filiationem divinam Christi, messianitate superiorem, sed negaut Jesum esse, vi huius Filiationis, verum Deum 27.

Inter protestantes conservatores, plures ut F. Godet, et in Anglia Stevens, Gore, Ottley, Sanday recenter defenderunt divinitatem Christi non solum ex quarto Evangelio et ex epistolis S. Pauli, sed ex ipsis Synopticis a*.

Insuper Ecclesia declaravit contra modernistas quod divinitas Christi ex Evangeliis probatur. Sic damnatffi sunt in Decreto Lamentabili (Denz. 2027-2038), plures eorum propositiones.

Videamus quoad mysterium Incarnationis quid habetur in Ev. Synopticis, in Ev. sec. Joannem et in Ep. S. Pauli 2'.

Ad statum quaestionis notandum est quod plusquam quinquagies in Evangelio Jesus dicitur Filius Dei. Quaastio est : in quonam sensu est accipienda hwc expi-essiof

In Scriptura Filius dicitur relative ad hominem dupliciter: stricte et proprie significat vivens e vivo procedens in conformitatem naturas; lato sensu et metaphorice designat discipulum vel heredem adoptatum. — Relative ad Deum dicitur etiam dupliciter : lato sensu de hominibus qui Dei spiritum et vitam participant, ita chri stiani dicuntur « filii Dei » texva 9eo0; sensu autem proprio et stricto dicitur de secunda persona Trinitatis : 6 ufo? toO 0eoO, Unigenitus qui est in sinu Patris30.

26 Aot. Ap , ii. 36; III, 13-15. Juxta catbolicos, protestantes conservatores Aolus Apost. scripti sunt a S. Luca ante 70 a ; Harnack dicit a. 78-83, aut forte 60-70.

27 De oplnione horum rationalistoruin hodiernorum, cf. Lepin. Jttsus Mes- He et Fils de Dieu, p. 228.

2» De sententla horuui protestantlum cf. Ijsimn, ibid., pag. 237; cf. etiam F M. Bbaun, O. P., Qu en cst lc probliim: <tc Jcsust Bruxolles, 1032.

« Cf Dict. de la IHtilc, nrl .ri-sus-Clirlst (II. Lehetkk)... Dxct. ilc tMol. oath., nrl. J4»Us i •lirlsl iA. Mh iih ), v ll.T-' 12-IU.

Hoc nomen « Filius Dei » quandoque forte in Evangelio aequivalet tantum nomini Messias, dum scilicet Jesu tribuitur ab his qui nondum divinitatem eius cognoscere videntur31. Sed ex ipsis solis Synopticis certum est Jesum dixisse se Filium Dei esse sensu proprio, stricto, altissimo, prout nempe declaravit se habere naturam divinam et non solum huius naturai participationem seu consortium per gratiam 32.

Testimonium Christi de eius divinitate in Synopticis ' . In Synopticis Jesus divinitatem suam progressive declarat dupliciter: A) sibi vindicando jura seu privilegia quse soli Deo conveniunt ; B) affir mando se esse Filium Dei. Eadem progressio apparet ac pro messianitate et major affirmatio venit pluries occasione majoris negationis seu incredulitatis Pharisffiorum. Dum iu his crescit resistentia, augetur affirmatio divina ad salutem animarum.

Insuper elevatio horum Christi verborum eo magis apparet quo crescit fides nostra infusa, sicut valor primorum principiorum rationis et entis eo magis manifestatur quo augetur habitus metaphysica? in philosopho seu eius penetratio intellectualis. Textus nunc citandi considerantur in Apologetica ab auditoribus quasi ab exteriori, uunc in theologia quasi ab intus, ita vitrea? laminas depictae ecclesiarum possunt dupliciter videri ab exteriori et ab interiori sub vera earuni luce, et tunc mullo melius, earum valor apparet.

A) Jura divina Christus sibi attribuit. - Sunt septem prajcipua: 1° Jesus est major omni creatura secundum suum proprium testimonium : major Jona, Salomone ?, David qui vocavit eum Dominum », major Moise et Elia, qui iuxta ipsum die transfigurationis apparuerunt 30, major pracursore Joanne Baptista37, major angelis, quia « angeli ministrabant illi » 38 post tentationem in deserto, et angeli sunt sui: « Mittet Filius homiuis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala » 39.

2° Loquitur sicut supremus Legislator, omnino ajqualis divino auctori antiquas legis. Complens ac perficiens hanc legem divinam et expurgans eam a falsis rabbinorum interpretationibus, multoties ait : « Dictum est antiquis... Ego autem dico vobis » Item probibet divortium, quod Moyses ad duritiam cordis permiserat Dicit se esse Dominum Sabbati 42.

3° Sibi vindicat jus remittendi peccata quod est privilegium divinum juxta Judaeos.

Hoc constat ex eius responsione ad Pharisasos dum miraculose sanavit paralyticum : « Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet

83 Cf. Lepin, J6sus Messie et Fils de Dieu, " Mt., xvi, 27- xxiv Sl p. 267-371. «o Mt., v. 21, 48.

DE MYSTEK10 INCAKNATIONIS potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, etc. » Immo sibi vindicat jus communicandi aliis banc potestatem remittendi peccata: « quaxiumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo » 41 .

4° Facit miracula in suo proprio nomine, imperando dicit paralytico et pluribus mortuis « surge » •** In tempestate dixit mari : « Tace, obtumesce. Et cessavit ventus » 40. E contrario Apostoli faciunt miracula in nomine Jesu : « In nomine tuo virtutes multas fecimus »

5° Exigit erga seipsum fidem, obedientiam, amorem usque ad abnegationem omnium affectionum contrariarum, usque ad sacrificium vitw : « Qui amat patrem et matrem plus quam me, non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus » **. Hsec verba essent signum odiosEe et intolerabilis superbiae, si Jesus non esset Deus. Numquam prophetje ita locuti sunt. Et sunt in Evangelio alia similia verba".

6° Sibi tribuit potestatem judicandi vivos et mortuos. « Videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem cum nubibus coeli » *°. « Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis ccelorum usque ad terminos eorum » 81 .

7° Promittit mittere Spiritum Sanctum: « Et ego mitto promissum Patris mei in vos » ". Ergo non est Spiritu Sancto inferior. — Tandem accipit adc-rationem , dum e contra eam rejiciunt tamquam indigni Petrus, Paulus, Barnaba et angeli".

B) In Synopticis Jesus pluries affirmat se esse Filium Dei sensu proprio et strlcto. - Sunt prresertim sex testimonia, secundum ordinem chronologicum ordinanda".

1° « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filvus, et cui voluerit Filius revelare » 85 .

Authentia hujus textus admittitur a majoritate criticorum pro-

<s Mt., ix, 6; Mc, n, 9; v, 41; Lc., vii, 14. . <• Mc, iv, 39. <' Mt., vii, 22; Act., irt, 6; iv, 10. ** Mt., x. 37; Lc, xiv, 20. «• Mc, x, 29-30; Mt., xit, 30. »° Mc, xv, 62: vin, 38; xni, 26. »> Mt., xxiv, 31. »» Lc, xxiv, 49.

»« Gf. P. V. Ceoppenb, O. P., Theologia biblica (Vol. 111, De Inoarnatione), Romii, 1089, p. 85-61.

DE EXISTENTIA INCABNATIONIS testantium et optime a catholicis defenditur ". In hoc autem loco declaratur a?qualitas Patris et Filii quoad cognitionem et cognoscibilitatem ; haec autem wqualitas innuit consubstantialitatem, ut notat S. Thomas: « Substantia enim Patris superat omnem intelligentiam, cum ipsa essentia Patris dicatur incognoscibilis, sicut substantia Filii » Filius non cognoscitur nisi a Patre, ergo, sicut Pater, excedit omnem cognitionem creatam, proinde est Deus. Sensus hujusce textus est substantialiter idem ac illius Joannis i, 18: « Deum nemo vidit unquam, unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit». Est eadem altitudo, non est distantia inter bos duos textus, ut fatentur plures critici.

2° Responsio Christi ad confessionem Petri : Petrus dixit : « Tu es Ohristus, Filius Dei vivi; respondens autem Jesus, dicit ei : Beatus es Simon Bar-Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in ccelis est » *".

Quidam dicunt: historice probari nequit Petrum in sua confessione plus quam messianitatem affirmasse, nam in Marco vm, 29, refertur solum : «Tu es Christus» et in Luca ix, 20: « Tu es Christus Dei». Attamen ex responsione Jesu aliquid plus satis clare apparet. Christus enim dicit quod Petrus nonnisi revelatione ha^c cognoscere potuit; ad missionem messianicam tantum cognoscendam tanta revelatione non indiguit, nam signa messianitatis jam erant manifesta ab initio ministerii Jcsu pro apostolis, et plures ex illis eam agnoverant59.

3° Parabola de vinitoribus homicidis 60 . Authentia hujus parabolai a majoritate criticorum admittitur, etiam a plerisque rationalistis. In ea autem dicitur : Dominus vinem misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vinea?. Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. Et iterum misit alium servum... et aliqm... et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hwres: venite occidamus eum : et nostra erit haereditas. Et apprehendentes eum, occiderunt; et ejecerunt extra vineam. Quid ergo faciet Dominus vineaj? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. Nec scripturam hanc legistis: «Lapidem, quem reprobaverunt sedificantes, hic factus est in caput anguli ; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Et quajrebant eum tenere ; et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit : Et relicto eo, abierunt».

»• Cf. M. J. Laoranqe, Ev. de S. Mathieu, 1923, p. 226-230. - L. de Grandmaikon, J6ws-Christ, II, 192S. 60-62. - F. CeCppens, Theol. bibl. de SS. Trinitate, II, 1938, p. 89.

,lo.. i. 11-49; Mt., xi, 4. Cf. M. J. I jaohangk. Ev. de S. Mathieu, p. 322. UiMii Ixipln, V. Prat, D. Busy, Ouppens.

DE MYSTEIUO INCARNATIONIS

Manifesta erat applicatio parabolae : servi a Domino vineae missi erant prophetae, et hoc adhuc clarius Jesus dicet paulo post Pharisasis (Mt., xxiii, 31). Si igitur servi vineae sunt propbetae, filius ejus earissimus est plus quam propheta, sed vere Filius ejus. Hax igitur parabola idem omnino exprimit ac initium Epist. ad Hebr. : « Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis; novissime diebus istis locutus est nobis in Filio... per quem fecit et sfflcula».

4° Quwstio Jesu ad Judasos de Christo filio David (Mt., xxii, 42) : « Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens : Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei : David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus estf Et nemo poterat ei respondere verbum». Item apud Luc, xx, 44; Marc, xn, 37.

Authentia hujus textus admittitur a praecipuis criticis liberalibus. In psalmo autem messianico citato, David, vocans Messiam Dominum meum, agnoscit superioritatem ejus et aequalitatem cum primo Domiuo, scil. cum Deo Patre.

5° Responsio Jesu ad Caipham. ■ Apud Matth., xxvi, 63, quando Christus coram Synedrio comparuit. eurgens princeps sacerdotum, ait illi: «Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedeutem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cceli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua,' dicens: Blaspkemavit, quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audietis blasphemiam » 61. — In hac responsione Jesus apparet plus quam Messias, non pertinet enim ad simplicem dignitatem Messise Filiatio divina, sessio ad dexteram Dei, exercitium summse potestatis. Propterea Caiphas scidit vestimenta sua dicens : blasphemavit. Quoad hoc Ev. synoptica illustrantur a quarto Evangelio in quo legitur, c. v, 18, post curationem paralytici ad probaticam piscinam : « Quaerebaut eum Judffli interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aqualem se faciens Deon. Item legitur apud Joannem xix, 7, in narratione Passionis: « Responderunt Judaei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se jecit». Unde Caiphas Jesum ita interrogavit, ad habendam mortiferam responsionem 6J.

6° Formula baptismi. ■ Apud Matthaeum xxvm, 18 19, legitur post resurrectionem Christi : « Et accedens Jesus (ad discipulos suos) locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coslo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Docentes eos servare omnia quae-

DB EXISTENTlA INCARNATIONIS cumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saiculi».

Quoad authentiam hujusce formulae baptismi, cf. Lepin, Dict. Apol., art. Evangiles canoniques, col. 1621 ; omnes etiam liberales admittunt hanc formulam, quaa exprimitur in Didache, vn, 1, universaliter receptam fuisse in diversis ecclesiis, initio secundi sasculi. In hac autem formula baptismi Filius apparet 33qualis Patri et Spiritui Sancto. Si vero non esset Deus, esset infinite infra Patrem et Spiritum Sanctum.

  • Conclusio. - Dicendum est ergo contra Modernistas: in Ev. synopticis deelarationes Jesu de sua eminenti dignitate transcendunt simplicem messianitatem et exprimunt filiationem divinam, Christo omnino propriam. Insuper luec Filiatio divina non solum superior est simplici messianitate (quod conceditur, ut dictum est, a pluribus liodiernis rationalistis, ut ab A. Harnack), sed constituit Christum super omnes creaturas a:qualem Deo, et ipsum Deum, secundam Trinitatis personam.

Testimonium Actuum Apostolorum de divinitate Christi. - Probabilius Actus Ap. scripti sunt circa 63-64 an., saltem ante 70 a. juxta catholicos et protestantes conservatores 63 ; inter rationalistas schola Tubingensis dicebat: ann. 150; nunc autem ab evidentia historica coactus rationalista Harnack dicit: 78-83 aut forte 60-706*. Ex hoc apparet prasdictas declarationes Ev. synopticorum non fuisse quodam processu idealisationis paulatim formatas post Cliristi mortem, et ei adscriptas. Defecit enim tempus ad hanc idealisationem necessarium, nam certum est Apostolos a die Pentecostes docuisse Jesum esse non solum Messiam sed Deum.

In Actibus Apostolorum referuntur sermones S. Petri in quibus legitur : « Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum uostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos tradidistis... Auctorem vitaa interfecistis, quem Deum suscitavit a mortuis : cujus uos testes sumus. Et fides, quaj per eum est, dedit integram sanitatem istam (claudo qui sedebat ad portam templi) in conspectu omnium vestrum »

Auctor vitce autem non est nisi ipse Deus. — Pariter S. Petrus dicit: « Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis sedificantibus, qui factus est in caput anguli. Et non est in aliquo alio salus...»66. « Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua, ad dandam poenitentiam Israeli et remissionem peccatorum » 67. Solus autem Deus est salvator animarum, eis peccata remittens.

Item S. Petrus dicit: « Per gratiam Domini Jesu Christi, cre-

M Cf, E. Jacvuier, Histoire des Livres du N. T I III, 1908.

lfi

DE MVSTEKIO INCARNATIONIS dimus nos salvari»*'. Jesus vocatur ab illo « Dominus » M, «.Dorni nus omnium » 70, « constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum » ". Tandem Apostoli in noinine Jesu faciunt miracula, conferunt bapti smum, et diaconus S. Stephanus ait moriendo: « Domine Jesu, suscipe spiritum meum»72. « Dominus » 6 Kuptcs in Act. Ap, sicut in coeteris libris N. T. designat ipsam divinitatem '3.

Non mirum est igitur quod, quando primi haeretici, scil. ebioni tse, negaverunt Christi divinitatem, statim ac unanimiter ab Ecclesia damnati fuerint, ut constat ex scriptis Patrum Apostolicorum.

Testimonium S. Pauli de divinitate Christi. • Pr£ecipua3 epistolae S. Pauli (7 et // Thess.; Qal., I et // Cor.; Rom.; Eph.; Coloss.; Philipp.) scriptae sunt ab anno 48-59 vel 50 64, ut fatentur plures rationalistaj, inter quos Haraack et Julicher. In his autem epistolis S. Paulus expresse affirmando divinitatem Christi, non eam annuntiat Ecclesiis ut quid novum et inauditum, sed de ea loquitur tamquam de dogmate jam recepto.

Sufficit refferre principalia testimonia S. Pauli de divinitate Christi

1° Juxta S. Paulum, Jesus est Fliiua Dei in sensu proprio : Rom., i, 3-4: (Jesus) « qui pra?destinatus est Filius Dei in virtute secuudum spiritum sanctificationis ». — Rom., vm, 3: « Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati ». — Rom., vm, 32: « Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum». — Gal., iv, 4-6: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem flliorum recipe remus ».

2° 3, Paulus affirmat prwexistentiam wternam Filii Dei, ante Incarnationem, et aperte etiam dicit Filium Dei esse creatorem. Cf. II Cor., iv, 4, agitur de « illuminatione Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei». — Col., i, 15, dicitur de Christo : «Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturai: quoniam in ipso con dita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecelesiie, qui est prin cipium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inh-abitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum ». In hoc textu Filius Dei aperte

DB EXISTI5NTIA INCAUNATIONIS dicitur creator, sicut in Ep. a<i Rom., xi, 36 dicitur de Deo « ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia». ltem catholici commuuiter et etiam plerique critici non catholici admittunt quod « pleuitudo diviuitatis» heic signiticat « omne quod requiritur ut sit Deus»".

3" S. Paulus docet Jesum esse Deum wqualem Patri, cf. I Cor., i, 23-30: «Nos autem praedicamus Christuin crucifixum, Judasis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis, Ju dseis atque Grajcis, Christum Dei vvrtutem et Dei sapientiam» — Col., ii, 9: « ln ipso (Christo) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter . Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis ». — Philipp., n, 5-7: « Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se wqualem Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo». — In hac locutione: cum in forma Dei esset, 6? sv uopcp^ 6eo0, vox [iopyyi, id est forma, significat aliquid ad essentiam alicujus entis inseparabiliter pertinens, sic designat in prsesenti essentiam seu naturam divinam, ut confirmatur ex his quae sequuntur «esse se asqualem Deo». Dari nequit clarior affirmatio divinitatis Ohristi.

Item Philipp., n, 9: «Deus donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu liectatur, etc. ». Apud Judseos autem « nomen quod est super omne nomeu » est nomen Jahweh.

Pariter Rom., ix, 5: «Optabam... anathema esse a Christo pro fratribus meis... ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sajcula. Amen». Sed quoad hunc textum, est diflicultas punctuationis, juxta plerosque criticos etiam liberales est solum virgula, ante « qui est super omnia Deus... » ; dum secundum Tischendorf -Gebhardt, est punctus ; si ita esset, ultima verba essent solum invocatio Deo facta. Omnes Patres Ecclesia? in hoc textu viderunt affirmationem divinitatis Christi, ita omnes exegetse catholici.

Tandem in Ep. ad Hebraeos, i, 2, legitur : « Diebus istis (Deus) locutus est hobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et swcula. Qui cum sit splendor gloriw, et figura substantiw ejus, portansque omnia verbo virtutis suw, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majest-atis in excelsis». Secundum hanc doctrinam Fjlius est creator, nam per Filium Deus omnia produxit; secundum autem Judffios creare soli Deo competit; Filius est etiam conservator omuium rerum, « portans omnia verbo virtutis sua3». ltem in eadem Ep. i, 6, 7, 3, 10, dicitur quod Angeli sunt ministri ejus, adorant eum ; sunt ergo ei inferiores.

Ha:c omnia aperte demonstrant S. Paulum divinitatem Christi docuisse et sic loquens iutendebat affirmare non quid novi, sed quod

»• Ct. P. P. (Jbui-pknh, Theol. blbl/iea, Vol. 111, De Incarnalione ll»89), p. 47. t — Q*ui0os4i4OUM!l • i>" CWltQ taltator'

DB MYSTERIO INCARNATIONIS jam credebatur universaliter in Ecclesia primitiva, etiam a Judasis conversis, monotheismo tamen firmissime adhaerentibus.

Testimonium de divinitate Christi in operibus S. Joannis. 1° In prologo quarti Evangelii : « ln principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum » tria asseruntur : 1° Praaexistentia aeterna Verbi ; 2° distinctio Verbi a Deo Patre ; 3° divinitas Verbi et igitur ejus consubstantialitas cum Patre. Deinde amrmatur quod omnia per Verbum facta sunt. Verbum igitur est creator, est ergo Deus. Verbum illud seu persona illa diviua carnem, seu naturam humanam assumpsit, et inter homines vixit. V. 18 vocatur « Dnigenitus Filius, qui est in sinu Patris ». Divinitas ergo Christj. manifestissime docetur in hoc prologo Joannis, qui est velut synthesis revelationis.

2° Iu ipso quarto Evangelio referuntur verba Christi quibus clarius declarat se esse Dei Filium et Dominum quamvis pluries seipsum vocat Filium hominis, in signum humilis subjectionis humanitatis suse erga Patrem suum.

«Pater venit hora, clarifica Filium tuum... ut omne quod dedisti ei det eis vitam ajternam... Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt»76. « Judaei quajrebant eum interficere quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, wqualem se faoiens Deo. Respondens Jesus dixit eis: ...quwcumque Pater fecerit; hwc et Filius similiter facit..., quos vult vivificat... Pater omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorifwant Patrem. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio lvaibere vitatn in semetipso » " . — «Ego ex Deo processi, et veni»'8. — «Exivi a Patre et veni in mundum... et non sum solus, quia Pater mecum est»'".

Agitur autem de filiatione proprie dicta et seterna, nam Jesus ait: «Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sumn 80. « Nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, clatitate, quam halui prius quam mundus esset, apud te»81. ,

Insuper Jesus dicit: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem » 82. — « Omnia quwcumque habet Pater mea sunt. Propterea dixi : quia (Spiritus veritatis) de meo accipiet et annuntiabit vobis»83. — Immo uEgo et Pater unum sumusv>st; Judaei haac verba intellexerunt in hoc sensu : eadem est dignitas Patris et mea, nam cito sustulerunt lapides. ut lapidarent eum. Pariter dixit: «Ego sum via et veritas et vita » 8\ solus autem Deus qui est Ens per essentiam, est veritas et vita; purus homo potest habere, etiam infallibiliter, veritatem, sed non est ipsa veritas, sicut non est ipsum esse subsi-

ntens. In hoc est distantia sine mensura inter verbum esse et verbum habere; unde hasc sola ultima locutio sufficeret ad explicite enuntiandam divinitatem Christi, quae tam ciare affirmatur in prologo Imju8ce Evangelii.

3° ln Epist. I Joan., i, 1, legitur : « Quod fuit ab initio, quod audivimus... et manus nostree contrectaverunt de Verbo vitte, quod annuntiamus vobis». — Et ibid., v, 20: « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum et srimus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna». Hsec conclusio I Epistol® Joannis optime correspondet intentioni aucto ris affirmandi divinitatem Christi, sicut in Prologo quarti Evangelii.

4" ln Apocalypsi, divinitas Christi, Filii Dei, clare constat ex ejus titulis (dicitur enim primus et novissimus, principium et finis8e; principium creationis87, rex regum et dominus dominantium88), ex ejus muneribus (dicitur dominus vitae et mortis hominum", scrutator cordium0, habens potestatem aperiendi librum qui clausus remanet pro omni creatura", habet potestatem ad omnia coslestia et terrestria 9a, est omnipotens sicut Deus ipse"). Item divinitas Christi ibidem constat ex honoribus qui ei redduntur ab hominibus (fideles dicuntur servi Jesu fideles Jesu, sicut et Dei", agitur de sacerdotibus Dei et Christi98. Agnus Dei qui tollit peccata immdi adoratur sicut Deus9', et omnis alia adoratio prohibetur 9S).

Ex hoc clarissime apparet Jesum esse Deum et personam divinam a Deo Patie distinctam. Cf. infra, ubi est sermo de valore infinito meritorum et satisfactionis Christi (III», q. 19 et 48), testimonium Novi Testamenti circa mysterium Redemptionis.

Quod divinitatem Messiae inter principales textus V. T. citandus Isaias, ix, 6: «Parvulus natus est nobis et Filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri Sfeculi, princeps pacis». — Textus iste est in introitu 2»e missaa Nativitatis Domini. Ecclesia) in eo videt affirmationem divinitatis Jesu.

Circa hunc textum dicit P. F. Ceuppens, O. P. in sua Theolog. biblica, t. III, de Incarnatione, 1939, p. 33: « Sane multo circa vernm sensum hujus expressionis inter catholicos disputatur; opinioaes auctorum optimas nota3 sequimur (A. Condamin, E. Tobac, F. Feldniann, M. J. Lagrange, etc.), et putainus sensum litteralem proprium esse admittendum, et ratio est quod aliis in iocis V. T. nempe

DB MYSTERI0 INCARNATIONIS

Deut., x, 17; Is., x, 21; Jer., xxxn, 18; Neh., ix, 32, eadem expressio occurrit et semper de Jahweh praedicatur; quo in casu Messias futurus uti verus Deus, veram naturam divinam habens praanuntiatur. Utrum vero Judaei cum eorum conceptibus monotheisticis hsec omnia perfecte intellexerint, utrum propbeta ipse hanc doctrimini perfecte penetraverit et in tota sua amplitudine viderit, haec est alia quaestio ».

Chapter 2 of 101