Skip to the text

Sectio 12, art. 2: Utrum Deus dieatur beatus secundum iuteHectnm*

Sanctus Thomas sequitur in hoc sanctum Augustinum, qui dixit « visio est tota merces » (De-Civ. Dei9 1. XXII, c. 26) et Aristotelem, MeLt h XII, c, 7 ; et Ethica, 1. X, c. 7.

Respondet : « Attribuenda est Deo beatitudo secundum intellectum, sicut aliis beatis. »

Ratio est quia « beatitudo est bonum perfectum intellectualis naturae... Id autem quod est perfectissimum in qualibet intellectuali natura est intellectualis operatio secundum quam cafii quodammodo omnia ». Sic

Deus semetipsum adaequate comprehendit et omnia mteiligit in se tanquam in cansa.

Ad 2m. «Beatitudo, cum sit bonum, est quidem objectum voluntatis * objectum autem praeinteiligitur actui potentiae. Unde secundum modum inteiligendi prius est beatitudo divina, quam actus voluntatis in ea requiescentis. Et hoc non potest esse, nisi actus intellectus », quo Deus perfecte possidet suam infinitam bonitatem. Ex hac perfecta cognitione, sequitur delectatio seu fruitio in voluntate divina. Haec fruitio est igitur complementum beatitudinis, non ejus essentia, quae est in possessione bani perfecti.

Scotus impugnavit hanc conclusionem ; pro eo beatitudo formalis est principaliter in amore, i° quia beatitudo est bonum, quod est objectum amoris ; 2° quia debemus cognoscere Deum ad eum diligendum, et non Deum diligere ad eum cognoscendum ; 30 quia beatitudo est id quod magis diligimus, et voluntas magis diligit suum actum amoris quam actum intellectus.

Ad hoc Cajetanus respondet : i° beatitudo objectiva est quidem bonum, objectum amoris, sed voluntas diligens non est facultas apprehensiva, et possessio boni fit per visionem, ex qua sequitur fruitio in vdluntate. — 20 In via quidem debemus cognoscere Deum ad eum diligendum et non e converso, quia in via melior est amor Dei quam Dei cognitio, quia amor tendit ad Deum ut in se est, dum cognitio viatoris trahit Deum ad nos, secundum limitationem conceptionum nostrarum ; in patria vero visio Dei est immediata, sic superior est amore, qui ex ea necessario sequitur, ut proprietas ex essentia. — 30 Voluntas, appetitu elicito, praeeligit id quod est nielius, non sibi, sed subjecto. Et propterea, si intellectio est major perfectio suppositi, quam volitio, recta voluntas mavult intellectionem quam volitionem.

Chapter 103 of 105