Skip to the text

Sectio 12, art. 4: Utrum in Dei boatitudine omnis beatitudo includatur

Respondeiur : « Quidquid est desiderabile in quacumque beatitudine, vel vera, vel falsa, totum eminentius in divina beatitudine praeexistit'

De contemplativa enim felicitate,habet continuam et certissimam contem- plationem sui et omnium aliorum ; de activa vero, gubernationem totius universi. »

Sic terminatur tractatus De Deo unot sive de essentia divina, in quo tna considerata sunt : xo An Deus sit (q. 2). - 2o Quomodo sit, seu potius quomodo.non sit (q. 3 ad q. 13). - 30 De operationibus ejus, scilicet dc scientia, voluntate et potentia (q. 14 ad q. 25), et sic per quaestionem de beatitudme divma absolvuntur ea quae pertinent ad divinae essentiae unitatem, antequam sit sermo de Trinitate Personarum divinarum et De Deo creatore.

Sit igitur laus Deo, qui, ut dicit Conc. Vaticanum, « in se et ex se est beatissimus et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt weffabihter excelsus ». Est enim Ipsum Esse subsistens, Ipsum Intelligere,

Ipse Amor per essentiam, sic est simplex omnino et incommutabilis, ac proinde re et essentia distinctus a mundo essentialiter composito et mutabili.

Sic in toto tractatu de Deo uno verificantur verba Dei ad Moysen, quae sunt quasi Dei definitio : «Ego sum qui sum », Exod. tft, 14, tanquam m comparatione illius creaturae non sint. Ex seiipsis quidem creaturae non sunt, sed fro Deo aliquid sunt, quia diliguntur ab eo ; imo « sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret » Joan.% m, 16.

Chapter 105 of 105