Skip to the text

Sectio 3, art. 2: Ufcrum De s sit Hfeique

St* qu. 0 uaeritur utrum Deus sit non solum in omnibus rebus, sed etiam in omnibus locis, ut ioca sunt. Liquor est in vase forrnaiiter ut locus est, dum pictura est in vase picto ut res est, non formaiiter ut locus est. An Deus dici possit esse in loco. et in omnibus locis.

Videt ur quod non. quia incorporalia non sunt in loco. Insuper, si Deus pcsset esse in loco, non posset esse ubique, quia est indivisibilis1,

3E. Sanctus Augustinus dicit in Psalm. 122 : «Antequam faceret Deus caelum ct terram, ubi habitabat ? In se habitabat, apud se habitabat. » Praeter ipsum nihi) er&t, ergo non in aKo erat.

DEUS EST UBIQUE 211 inextensus ; et quia si esset in loco, esset totus ibi, et igitur non ubique.

Responsio est : Deus non simpliciter sed secundum quid est in omnibus locis, ut loca sunt formaliter.

Ratio est quia Deus est in loco, non ut corpus replens locum et excludens aliud corpus, sed quia dat esse omnibus locaiis, et etiam dat esse ipsi loco reali, seu superficiei corporis ambientis, Proinde Deus non excludit quod alia sint ibi, sed facit locata ibi esse.

Ad zm. Incorporalia sunt in loco per contactum virtutis.

Ad 2m. Deus est indivisibilis non ut punctus, qui est terminus continui sed extra toium genus coniinui. Sic potest esse ubique, per oppositum ad punctum. Ut sit ubique sufficit quod virtus divina conservet omnia corpora, ' ;

Ad 3m. Deus, ut conservans res in esse, est totus in omnibus et totus in singulis, aliquomodo sicut anima est tota in toto corpore et tota (totalitate essentiae) in qualibet parte. Imo albedo est tota, totalitate essentiae, in qualibet parte parietis, non vero tota totalitate extensionis.

Cartesius qui citatur et non immerito ut spiritualista exaggeratus prout negat animarn esse formam corporis, non bene inteliexit indivisibilitatem animae, eam quasi materialiter concipit ad modum puncti, dicit enirn quod anima non potest corpus tangere nisi in uno puncto (la glande pin^aie). Item Leibnitzius vocat monades puncta metaphysica. Non intellexerunt quod forma substantialis est indivisibilis. non ut punctus, sed prout est extra totum genus coniinui, ut ait sanctus Thomas ad 2m ; et sic m potest esse tota in qualibet parte. A fortiori Deus, non ut forma, sed ut agens conservans res in esse.

Chapter 30 of 105