Sectio 9, art. 2: Utrum Deus aequaliter diligat omiiia
St. qu. Difhcultas est quia in 1. Sap.t vi, 8, legitur : « Aequaliter est ei cura de omnibus » ; insuper amor Dei, ex parte unici actus increati, non recipit magis et minus ; denique non dicitur Deus quaedam magis scire quam alia, ergo nec magis amare.
Attamen ex alia parte sanctus Augustinus dicit super Joann. tr. 110 : « Omnia diligit Deus quae fecit, et inter ea magis diligit creaturas rationales, et in illis eas amplius quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum suum. »
Besponsio est : Deus aequaliier diligit omnia, ex parie ipsius actus voluntatis, quia uno et eodem actu omnia diligit ; sed non aequahter omnia diligit ex parte boni voliti, sed magis meliora.
Prima pars non indiget speciali probatione, non sunt enim in Deo plures actus quorum unus esset alio magis intensus. Unde sic dicitur ;
AN DEUS SEMPER DIXIGAT MELIORA 469
« Aequaliter est Deo ctira de omnibus » quia ex aequali sapientia et bonitate ornnia administrat ! .
Secunda pars faciie probatur, dicimus enim ex parie ipsius boni voliti aliquem magis alio amare, cui volumus majus bonum, quamvis non magis intensa voluntate. Atqui Deus aliquibus creaturis majus bonum vult quam aliis ; aliquibus enim vult esse tantum, aliis vivere, aliis intelligere, aliis vitam gratiae, aliis vitam gloriae, et Christo unionem hypostaticam. Ergo Deus non aequaliter diligit omnia ex parte boni voliti.
CoroIIarium enuntiatur in fine corporis articuli : « Cum amor Dei sit causa boniiatis rerum (art, 2), non esset aliquid alio melius, si Deus non vellei uni majus bonum quam alteri. » Hoc est principium quod vocari potest « principium praedilectionis », est universalissimum : valet pro quolibet ente alio meliori, pro planta per respectum ad lapidem, pro animali per respectum ad piantam, pro homine per respectum ad animal, pro justo per respectum ad impium, pro electis per respectum ad alios.
Hoc principium virtualiier continet doctrinam praedestinationis gratui* tae; melius exponitur in articulo sequenti, ubi apparet quod est simul veritas naturaliter cognoscibilis et veritas revelata.
Chapter 82 of 105