Sectio 9, art. 3: An Dem semper magis diligat meliora
quo Difflcultas est i° quia quamvis Christus sit melior toto genere humano, « Deus pro nobis omnibus tradidit illum », ergo videtur quod magis diligat genus humanum quam Christum. — 20 Angelus est melior homine, et tamen Deus magis dilexit homines, mittendo ad eos Filium suum. — ■ 3° Petrus fuit melior Joanne, quia plus Christum diligebat, secundum illud Domini : « Simon Joannis, diligis me plus his? » et tamen Jesus magis dilexit Joannem, qui vocatus est discipulus quem diligebat Jesus< — 4° Melior est innocens poenitente, et tamen dictum est, Luc xv, 7 : « majus gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta noveni justis, qui non indigent poenitentia ». — 5° Melior est justus praescitus (non praedestinatus) quam peccator praedestinatus, et tamen Deus pius diligit peccatorem praedestinatum.
Responsio tamen est : « Ex hoc suni aliqua meliora quod Deus eis majus bonum vult. Unde sequiiur quod meliora plus amet ».
i° Hdc clare enuntiatur in revelatione, prout Amor Dei est causa bonitatis rerum, ut passim in Sacra Scriptura dicitur : v, g. Sapieniia, xi, 26 : « Quomodo possei aliquid permanere (in bono), nisi tu voluisses? » Et Dominus apud Joan,, xv, 5 : « Sine nxe nihil potestis facere » in ordine ad salutem. — Rom.> ix, 15 : « Moysi enim dicit Dominus : Miserebor
- E contrario pro nobis conveniens est quod Deum diligamus magis intensxve quam creaturas ; ad praeceptuin quidem servandum sufficit quod diligamus Deum appretiative super omnia, sed sancti in caelo diligunt etiam Deum intensive super omni?. , et ad hoc tendere debemus.
DE AMORE DEI cujus misereor, et misericordiam ptaestabocujus misereor {Ex.t xxxiii,. 19) Igitur non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. » V. g. inter duos latrones qui mortui sunt in Calvario unus speciali misericordia salvatus est. Hoe est principium praedilectionis, scil. nullus esset alio melior si non magis diligeretur a Deo, Hoc principium virtualiter continet, ut diximus, totam doctrinam de praedestinatione, secundum quam aliqui perveniunt ad vitam aeternam et dicuntur electi, quia fuerunt magis dilecti et adjuti. Cf. Ia, q. 23, a. 4 et 5.
2° Ratione sic probatur resfonsio, quae est plus quam conclusio theologica ; est enim veritas aliunde revelata.
Voluntas Dei est causa bonitatis in rebus (Ia, q. 19, a. 4).
Atqui Deus magis diligit aliquid prout ei majus bonum vult.
Ergo ex hoc aliqua sunt meliora, quod eis majus bonum vult.
Hoc est corollarium principii causalitatis sic integraliter enuntiati : omne ens contingens indiget causa, et m ultima analysi causa prima quae est Deus. Sic Deus est causa entitatis et bonitatis rerum, proinde nullum ens esset alio melius, si Deus non vellet ei majus bonum quam alteri, ut jam dictum est, art. praecedenti.
Notandum est quod principium istud sic enuntiatur de voluntate consequenti, ex qua dependet quod quodlibet bonum hic et nunc eveniat, dum a voluntate antecedenti dependet quod realiter possit evenire, v. g. quod mandata realiter possint servari, etiam dum non servantur defacto, cf. Ia, q. 19, a. 6, ad im
Insuper hoc principium est universalissimum et absque ulla exceptione, scil. applicatur omnibus entibus creatis, et speciatim hominibus et angelis! in hoc sensu : nullus esset alio melior (actu facili aut diffieili, naturali aut supernaturali, initiali aut finali) si non magis diligeretur a Deo.
Hoc principium enuntiatur ab Augustino, dum dicit de bonis angelis et de aliis, in de Civ. Deif 1. XII, c. ix : « Si utrique boni aequaiiter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amflius adjuti ad eam beatitudims plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunL » Id est, sicut homines^praedestinati, ita boni angeli fuerunt praedilecti, electi et praedestinatl.
Confirmaiur ex solutione objectionum.
Ad Jm : « Deus Christum diligit magis quam universitatem creaturarum, quia scilicet ei majus bonurrt voluit, quia dedit ei nomen, quod est super omne nomen, ut verus Deus esset. Nec aliquid ejus exceUentiae deperut ex hoc, quod Deus dedit eum in mortem pro salute humani generis, quimmmo ex hoc factus est victor gloriosus » sciL victor peccati, daemonis et mortis. Dicet infra sanctus Thomas, IIIa, q, 1, a. 3 : « Peccato non existente, Incarnatio non fuisset », sed ibidem ad 3m addet : « Nihil prohibet, adaliquid majus humanam naturam perductam esse post peccatum. Deus emm permittit mala fieri, ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur ad Rom., v, 20. : U.bi abundavit delictum, suferabundavit et gratia^ Unde et in benedictione cerei paschalis dicitur : 0 felix culfa, quae talem ac tantum meruit habere redemftorem, » — Hoc est dicere : peccato non existente,
AN DEUS SEMPER DILIGAT MELIORA 471
Incarnatio non fuisset, sed ex altera parte Deus non permisit peccatum Adae et peccatum originale nisi propter majus bonum, et post factum cognoscitur hoc majus bonum esse ipsam Incarnationem redemptivam, ex qua fluunt omnes gratiae quas accipimus. Unde remanet doctrina articuli : nullus esset alio melior si non magis diligeretur a Deo, et Christus magis quam tota universitas creaturarum dilectus est et diligitur a Deo. Ad 2m. « Naturam humanam assumptam a Dei Verbo in persona
Christi,,Deus plus amat quam omnes angelos, et melior est, maxime ratione unionis hypostaticae. » Et in fine dicitur : « Nec ideo naturam humanam assumpsit Deus, quia hominem absolute plus diligeret (quam angelos), sed quia homo plus indigebat; sicut bonus paterfamilias aliquid pretiosius dat servo aegrotanti, quod non dat filio sano. » -
Angeli autem lapsi non erant capaces redemptionis, quia, ut infra dicetur Ia, q. 64, a. 2, « liberum arbitrium angeli est flexibile ad utrumque oppositum ante electionem, sed non post », sic ejus electio participat immutabilitati electionis divinae.
Ad jm. Quoad quaestionem : utrum Christus magis dilexerit Petrum an Joannem ; in fine dicitur « praesumptuosum videtur dijudicare » quis, inter Petrura et Joannem, plus Christum dilexit amore caritatis, et similiter quem Deus plus dilexit (simpliciter) iri ordine ad majorem gloriam vitae aeternae. Ut dicitur enim in I. Prov. xvi, 2, « spirituum ponderator est Dominus » et non alius ; nec in revelatione invenitur aliquid certum de hac re.
Ad 4m: « Sive homines sint innocentes, sive poenitentes, illi sunt meliores et magis dilecti, qui plus habent de gratia; caeteris tamen paribus innocentia dignior est et magis dilecta. Dicitur tamen Deus plus gaudere de poenitente quam de innocente : quia plerumque poenitentes cautiores, humiliores et ferventiores resurgunt. » — Ex hoc sequitur aliquid quod est magni momenti in materia de praedestinatione, scil. : si ex duobus peccatoribus unus resurgit, hoc non est sine speciali misericordia Dei qui convertit unum potius quam alterum. Si autem aliquis post baptismum per totam vitam praeservatur a peccato mortali, hoc est signum majoris gratiae Dei, qui sic eum gratis conservavit in bono.
Ad 5m. Melior est justus non praedestinatus, quam peccator praedestinatus, licet secundum aliquod aliud tempus sit pejor.
Coroliarium. De valore et momento « pHncipii praedilectionis».
Unde remanet principium in articulo enuntiantum, scilicet" caeteris paribus, nullus ess&t alio melior si non magis diligeretur a Deo, seu si Deus ei majus bonum non vellet. Unde Deus meliora plus amat. In hoc altissimo et universalissimo principio revelato virtualiter continetur tota doctrina de gratuita praedestinatione, quae exponitur infra, q, 23, a. 1, 2, 3, 4, 5»
Insuper hoc altissimum principium abstrahit a prioritate vel posterioritate, quae exprimuntur in formulis : « ante praevisa merita » et « post praevisa merita » et quodammodo superat distinctionem inter ordinem intentionis et ordinem executionis ; sed, ut jam patet, virtualiter, quasi ex alto, continet praedestinationem quae dicitur « ante praevisa merita ».
Modo quidem altiori abstrahit a principiis inferioribus in quae forte quandoque nimis insistitur. dum non satis in luce ponitur hoc « praedilectionis principium ».
Hoc altum principium praesupponit quod per respectum ad actus nostros salutares, sive faciles, sive difficiles, voluntas Dei consequens est ex se efficax, et quod proinde gratia est ex se efficax, non vero ex nostro consensu a Deo praeviso.
Ideoque hoc praedilectionis principium indirecte negatur a Molina dum dicit gratiam non esse ex se efficacem, et asserit : « A uxilio aequali fien potest ut unus vocatorum convertatur et alius non. Imo auxilio gratiae mtnon potest quis adjutus resurgere, quando alius majori non re-surfrit durusque perseverat »x.
Item hoc principium indirecte negatur pro actibus salutaribus facilibus a Congrmsmo Sorbonico, v. g. Tournely, qui tenuit gratiam ex se efficacem non requin pro actibus salutaribus facilibus, sed solum pro difficilibus • ac S1 plus et minus diversificarent speciem. Et tunc principium istud' si admitteret exceptiones, non amplius esset metaphysice certum.
Item indirecte negatur ab Augustinianis, ut Berthi et Noris qui tempore Jansenismi scripserunt et admiserunt gratiam ex se efficacem esse solum requisitam post peccatum originale, titulo iniirmitatis, non titulo dependentiae hominis a Deo ; proinde indirecte negaverunt principium praedilechoms pro statu innocentiae et pro angelis, ac si molinismus esset verus pro angelis ! ! - Sed principium metaphysicum admittens exceptiones non amphus est metaphysicum, ad nihilum valet ultra. E contrario ex alttfudine et universalitate absoluta hujusce principii ex alto pulchre illustrantur omnes quaestiones de praedestinatione et gratia, sive pro hominibus m quolibet statu, sive pro angelis.
i. Cf. Concordia Molinae, ed. Paris 1876 nn «i cfic »t i • ad verbum : Auxilium. 7 PP' 5 ' 5 5' n mdice huJusce °Per's
Qu. XXI. De justitia @£ miserieordia Dei.
Post considerationem divini amoris, agendum est de justitia et misericordia Dei. Sunt enim virtutes voluntatis cujus principalis actus est amor. Deinde erit sermo de providentia, quae est virtus intellectus practici. prout analogice correspondet nostrae prudentiae et speci&tim ejus parti quae est providentia de futuris, cf. in hac qu. 21, a. 1, ad im.
Non sunt aliae virtutes in Deo, quia aliae involvunt imperfectionem ; manifestum est enim quod in eo non possunt esse nec fides obscura, nec spes de bono futuro et arduo. Caritas autem correspondet actui increato amoris de quo fuit sermo in q. 20. Nec possunt esse in Deo virtutes morales quae respiciunt alterum ut superiorem et aequalem, ut religio, pietas, etc. ; nec virtutes quae regulant passiones ut temperantia. et fortitudo quae in nobis sunt in appetitu sensitivo sub directione rationis, quamvis fortitudo quamdam similitudinem habeat cum omnipotentia de qua agitur infra
In praesenti autem quaestione 21 determinatur, i° Utrum in Deo sit justitia et quaenam justitia. 20 Utrum justitia sit idem ac veritas de qua loquitur Sacra Scriptura simul cum misericordia. 30 Utrum in Deo sit misericordia et quomodo possit in eo esse analogice et proprie absqtte imperfectione. 40 Utrum in omni opere Dei sit justitia et misericordia.
Chapter 83 of 105