Sectio 9, art. 1: Uferum amor sit in l)eo
St, qu* Quaeritur utrum amor sit formaliter in Deo, et non solum virtualiten Videtur quod non, quia amor est passio, nulla autem passio est in Deo ; quia amor est ejusdem ordinis ac ira, tristitia, quae non sunt in Deo ; denique amor dicitur vis unitiva, nexus amantium, unde non videtur esse in Deo qui est simplicissimus.
Responsio tamen est : necesse est fionere in Deo amorem, et firofirie, non solum metafihorice.
i° Hoc est de fide et multoties in Sacra Scriptura hoc exprimitur ; v- I Joan. iv, 16 : « Deus caritas est ».
20 Hoc etiam ratione sic probatur : amor est primus actus voluntatis. Atqui in Deo est formaliter voluntas. Ergo in Deo est formaliter amor.
Major constat ex hoc quod voluntas specificatur a bono diligibili, et prius diligit bonum quam fugiat malum, ac prius diligit bonum simpliciter, quam tristetur de ejus absentia aut gaudeat de ejus praesentia. Amare mhil aliud est quam velle bonum. Amor nihil aliud est quam inclinatip m bonum, aut, si bonum jam possidetur, ut in Deo, est boni comfilacentia . In hac autem perfectione nulla est imperfectio, ergo npn solum est in Deo, sed est formaliter-eminenter in eo, cf. ad 2m.
Agitur de amore, non ut est passio, seu actus appetitus sensitivi, sed ut est actus appetitus inteUectivi, cf. ad im.
Corollarium» In Deo fiariter est formaliter gaudium, quod est quies bono possesso. Ratio est quia nulla est imperfectio in notione formali gaudii, sicut in notione amoris. E contrario ira et" tristitia important wnperfectionem et non possunt esse xn Deo nisi virtualiter, seu metapho- ^ce tristitia est afflictio de malo praesenti, et ex tristitia offensae illatae oritur ira, quae est appetitus vindictae. Unde quando in Sacra Scriptura Deus dicitur poenitere vel irasci, intelligendum est de poenitentia et ira
466 DE AMORE DEI metaphorice sumpta ; sic ira significat justitiam quae legitimam poenam infligit.
Dubium lm. Quonam anwre Deus seipsum diligaL Respondetur: ex praedictis patet quod Deus seipsum infinite et necessario diligit (cf. q. 19, a. 2 et 3), sed hic amoreminentissimus, non est proprie amor concupiscentiae, nec amicitiae, est quid altius. Cf. Joannem a sancto Thoma, in hunc art. : amor enim concupiscentiae est quo bonum aliquod volumus, speciatim nobis, et amor amicitiae est quo aifcemm diligimus, ei volendo bonum sicut et nobis. Deus autem se diligit sibi per summam identitatem. Unde hic amor transcendit £t amorem concupiscentiae et amorem amicitiae.
Objectio : inter personas divinas, v. g. inter Patrem et Filium datur amor mutuus et amicabilis cum summa communicatione bonorum. Ergo est formaliter amor amicitiae.
Respondetur: nego. antecedens ; nam inter personas divinas noh est mutuus amor formaliter ex parte actus amoris, sed solum ex parte personarum amantium, quae unico actu se amant. Unde non est amicitia simpliciter» sed aliquid majus, scil, non est unitivus amor, sed unitas amoris et bonorum identitas.
Dubium 2m : an zelus sit proprie in Deo. Affirmative, quia zelus est amor intensus, fortiter repellens omne quod est sibi contrarium, et potest esse absque omni imperfectione, v. g4 invidiae aut suspicionis. Sic Deus dicit zelotes (Exod. xxvi, 8, 9),
Dubium 3m : an odium sit proprie in Deo.
Respondetur : odium inimicitiae quo volumus alicui malum ut ipsi malum, non est nisi metaphorice in Deo ; quia Deus peccatori non vult malum ut ipsi malum, sed ut justum. Jamquidem justus judex capite plectens homicidam, id non facit ex odio in ipsum, sed ex amore justitiae ; a fortiori Deus, de quo dicitur in 1. Sapientiae, 1, 14 : « Deus non laetatur in perditione impiorum », sed justitiam diligit. Sic daemon est proprie inimicus Dei, sed Deus non est proprie inimicus daemonis.
De odio vero abominationis quo justus detestatur peccatum tanquam malum, disputatur utrum sit proprie in Deo an solum metaphorice.
Suarez, Vasquez et plures moderni affirmant quod est proprie in Deo, quia saepe dicitur in Sacra Scriptura Deum odio habere iniquitatem. et peccatum ei displicet, unde, ut aiunt, formaliter illud detestatur tanquam simpliciter malum, quamvis illud permittat, et deinde puniat.
Sanctus Thomas e contrario I C. Gentes, c. 96, dicit : « Ex hoc (quod Deus non potest velle malum) apparet quod odium alicujus rei Deo convenire non potest (proprie). Sicut enim amor se habet ad bonum, ita odium se habet ad malum ; nam his quos amamus, bonum volumus ; his vero quos odimus, malum.. Si igitur voluntas Dei ad malum inelinari non potest, ut ostensum est, impossibile est quod ipse rem aliquam odio habeat. » Cf. Ferrariensem. Unde plures thomistae ut Joannes a saiicto Thoma, Gonet tenent quod odium iniquitatis est solum- metaphorice in Deo, seu virtualiter, ut consequentia ampris. justitiae. Dicunt : nulltis
AN DEUS OMNIA AMET 467 actus voluntatis divinae proprie respicit malum, nec ut prosequendum, nec ut fugiendum, et immediate dissonans. Nullus actus in Deo potest esse formaliter fuga mali ; fuga mali non invenitur proprie nisi in voluntate creata, quia est imperfecta, et quia malum potest illi resistere, et impedire consecutionem boni. Sed voluntas Dei est perfectissima, nullum malum potest illi resistere et ab assecutione boni eam impedire. Ergo odium iniquitatis est in Deo non formaliter sed virtualiter, prout nempe virtute continetur in amore justitiae et prout peccatum immediate opponitur virtuti creatae, v. g. caritati aut justitiae. Ita ratiocinium virtute est in intellectione divina. Hoc videtur saltem probabilius.
Dubium 4m : an spes M desiderium sint proprie in Deo.
Respondetur negaiive. Quia spes respicit bonum futurum, arduum seu difiicile, quaie non potest esse respectu Dei. Desiderium vero est de bono absente, quod desiderans non habet nec formaliter, nec eminenter. Deus autem omnia possidet eminenter.
Arj. II. — Utrura Deus onniia amet.
SU qu, Videtur quod Deus non proprie alia a se diJigat, sed solum metaphorice, quia ut dicit Dionysius : « amor amantem extra se ponit » et hoc, ut videtur, esset imperfectio pro Deo. Insuper amor Dei est aeternus et Deus solus est aeternus, unde videtur quod Deus proprie diligat seipsum tantum, non alia a se.
Aristoteies videtur hoc admittere, etiam Plato, pariter Neoplatonici, et inter modernos Spinoza, pro illo mundus de necessitate procedit a Deo, sed non diligitur ab eo,
Respousio autem est : Deus omnia quae suni diligit et quidem proprie.
i° Hoc est de fide secundum Scripturam, juxta illud 1. Sapieniiae, xi, 25 : « Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. » Et in N. T. « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum suum daret » Joan., 111, 16. Nec ulla est ratio, ut statim dicetur, ad restringenda haec verba ad sensufn metaphoricum.
20 Ratione sic probatur : amare est proprie velle alicui bonum, Atqui Omnibus quae sunt, fuerunt vel erunt, Deus vult bonum, scil. saltem eorum esse, quod pendet a voluntate divina. Ergo Deus proprie pmnia fuae sunt amat.
Imo « amor Dei est infundens et creans bonitatem in rebus » dum e contrario voluntas nostra non est causa bonitatis rerum, sed ab ea movetur sicut ab objecto, et sic provocatur amor noster, quo volumus bomim alterius conservari et augeri.
Ideoque amor Dei per respectum ad creaturas nullo modo est passivus, sed activus, imp creator, conservator, vivificator. Non supponit amabilitatem in objecto, sed eam ponit. Sic gratia gratum faciens est effectus amoris Dei nos elevantis ad participationem suae vitae intimae, cf. Ia IIae,
DE AMORE DEI
<q. 110, a. i. Sic connectitur tractatus de gratia cum tractatu de Deo.
In significato formali hujusce notionis nulla est imperfectio. Attamen non dicitur quod in Deo amor creaturarum sit perfectio simplex proprie dicta, quia hic amor est liber, ut supra dictum est, q. 19, a. 3, et igitur non melius est pro Deo eum habere, quam non habere.
Ad xm. Improprie dicitur « amor amantem ponit extra se » ; sic significatur quod amans vult bonum amato ; et in hoc nulla est imperfectio,
Ad 2m. Deus ab aeterno cognoscens res futuras, eas ab aeterno dilexit ; Imo actio creatrix est aeterna, quamvis effectus habeat solum in tempore. Est actio formaliter immanens et solum virtualiter transiens, prout producit effectum ad extra ; sic est novitas effectus sine novitate actionis.
Ad 3m. Deus amat creaturas rationales amore amicitiae, prout eis vult bonum, praesertim bonum vitae aeternae. Deus, proprie loquendo, non amat creaturas irrationales amore amicitiae (quia non sunt capaces redamationis et convictus), sed amore quasi concupiscentiae, in quantum. ordinat eas ad rationales creaturas, et sic mediate ad seipsum.
Ad 4m. Deus amat peccatores, in quantum sunt naturae quaedam, et conservat eos in esse ; non autem diligit eos in quantum sunt peccatores, seu a bono deficiunt.
lum Dubium : an Deus diligat possibilia. Non quidem in quantum vult eis dare esse, sic possibilia distinguuntur a futuris, Sed Deus diligit essentiam suam prout est infinite imitabilis ad extra, secundum infinita possibilia, ita diligit suam omnipotentiam.
2um Bubiuin : an Deus diligat futuribilia, seu futura conditionata quae ?wn erunt.
Respondetur ea diligit amore conditionali, de quo loquuti sumus supra agendo de voluntate antecedenti, quae conditionalis est. Cf. Ia, q. 19, a. 6, ad im.
Chapter 81 of 105