Skip to the text

Sectio 11, art. 1: DE IPSA POTESTATE CLAVIUM ECCLESLffi

A CHRISTO CONCESSA

1° Siatus qucEstionis: Quid intelligitur per potestatem claviumf Intelligitur potestas aperiendi et claudendi regnum cmlorum. Ut txplicatur in Suppl., q. 17, a. 1, clausio enim cselorum duplex est, quoad totam naturam per peccatum originale et quoad personam per peccatum actuale (cf. ITP, q. 49, a. 5, c; q. 52, a. 5). Ipse autem Christus habuit certo claves regni cajlorum, scil. potestatem aperiendi et claudendi regnum calorum; et ut dicit S. Thomas II]', q. 49, a. 5. Christus sua passione aperuit nobis januam cmli, suffioienter pro omnibus, efficaciter pro his quibus applicatur Passio, v. g. per baptismum et alia sacramenta. Pro adultis autem cselum aperitur aut clauditur. juxta eorum dignitatem vel indignitatem, et sic clavis dicitur potestas ligandi (seu claudendi) et solvendi (seu aperiendi) cf. Suppl., q. 17, a. 2. Sic Christus aperuit regnum cffilorum bono latroni, non alteri. Qusestio est igitur an Christus, qui certo claves regni cmlorum habuerit, dederit eas Ecclesia?, et quomodo.

Hsec potestas clavium, si sumitur in sua plenitudine, significat igitur potestatem a Christo concessam ad regendos fideles in ordine ad vitam Eeternam. Et est triplex:

1° potestas ferendi leges, 2° potestas judicandi ad normam legum, 3a potestas exsequendi judicia per coactionem seu eoercitionem.

Ita in rebus humanis distinguitur triplex potestas: legislativa, judiciaria, et exsecutiva.

Denique potestas judicandi exerceri potest tum in foro externo seu directe ad utilitatem societatis fidelium, tum in foro interno, seu directe ad utilitatem singulorum fidelium, et iuec ultima est proprie potestas remittendi et retinendi peccata.

Db P-enitentia leges ferendi

Potestas clavium ?udicandi secundum leges in foro et interno et externo exequendi per coercitionem.

concessamUiur8Te?ne9aVerUI" P0,6stotenl cia^ Ecclesi» a Christo

Omnes qui negant hierarchiam Ecclesia» a Christo institutam esse. Ita ohm aliqualiter saltem Montanistm, qui saltem restringebant lianc potestatem ad certa peccata, dicendo alia graviora non ab Ecclesia sed solum a Deo remitti posse in altera vita, ita quodammodo Tertullianus. Item Novatiani volebant « lapsos » tempore persecutionis, excludi pro semper ab omni communione ecclesiastica, nec veniam sperare posse nm a Deo post mortem. Ita adhuc loquuntur plures hodierni acathohci, dicentes potestatem, si qua fuerit Ecclesiaj concessa, ad peccata pauca, et leviora omnino restringi.

Waldenses et prajsertim Protestantes, secundum eorum placita de justificatione per solam fidem seu fiduciam, contenderunt Ecclesiam non habere potestatim judicandi nec ligandi ac solvendi, sed solum potestatem declarandi peccata fuisse remissa per fidem fiducialem, ita Lutherus. - Juxta Calvinum; pamitentia non vere a baptismo vel baptismi memona distinguitur, qua renovatur peccati displicentia, novajque vita; propositum. Anglicani admittunt utilitatem potestatis clavium, non vero ejus neeessitatem. Ritualistas agnoscuut Pamitentiam esse unum e minoribus sacramentis.

Plures acatholici hodierni dicunt: initio spirituales seu charismatiei omnia regebant in Ecclesia, et si opus erat, nomine Dei sub impulsu Spiritus Sancti, non remittebant sed declarabant peccata esse a Deo remissa. Postea vero, crescente numero peccatorum, et crescente auctoritate episcoporum, paulatim episcopi disciplinam ecclesiasticam instituerunt, qua peccata a solis sacerdotibus absolverentur.

•inendl peUcata.elini'U,n ** Ecclesia circa P°'os«atem remittendi et re-

In concilium Tridentinum quatuor principalia de hac re definiuntur, scil.:

1" Painitentiam esse vere et proprie sacramentum a Christo institutum, a baptismo distinctum.

Denz. 911. — « Si quis dixerit, in catholica Ecclesia pamitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum m peccata labuntur, ipsi Deo recohciliandis, a Christo Domino nostro institutum: anathema sit ».

Denz. 912. — « Si quis sacramenta confundens, ipsum baptismum pamitentia sacramentum esse dixerit, quasi ha:c duo sacramenta distincta non sint, atque ideo pamitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari: A. S. ».

DE EXISTENTIA SACRAMENTI P-ENITENTLJ5 331

2" Verba Domini apud. Jo. XX, 22, esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata:

Denz. 913. — « Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: « Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt » (Jo. XX, 22) non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento psenitenti», sicut Ecclesia catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem prmdicandi Evangelium: A. S. » (cf. caput correlativum n. 894).

3° Hwc potestas clavium se extendit ad omnia peccata.

Denz. 911. — « Si quis dixerit in catholica Ecclesia pamitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post Baptismum in peccatum labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, A. S. ».

4° Haec potestas exercetur per actum judicialem.

Denz. 919. — « Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi, remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum, aut (etiamsi) sacerdos non serio sed joco absolvat; aut dixerit non requiri confessionem pamitentis, ut sacerdos ipsum absolvere possit, A. S. ».

Hoc autem sic explicatur in capite correlativo. Denz. 899: « Dominus noster Jesus Christus, e terris ascensurus ad caalos, sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit (Mt. XVI, 19, XVIII, 18; Jo. XX, 23) tanquam prajsides et judaces, ad quos omnia mortalia crimina deferantur, in qua? Christi fideles ceciderint, qui pro potestate clavium remissionis aut retentionis peccatorum sentenntiam pronuntient. Constat enim, sacerdoies judicium hoc incognita causa exercere non posse... Ex his colligitur, oportere a pamitentibus omnia peccata mortalia quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri »

Concilium igitur docet potestatem remittendi et retinendi peccata actu judiciali fuisse collatam Apostolis eorumque successoribus et nullum peccatum esse irremissibile.

Inquirendum est an hoc dogma inveniatur saltem implicite in deposito Revelationis scil. in Sacra Scriptura et Traditione.

Jam certum est secundum fidem ex ipso Concilio Tridentino quod in eo continetur. Videamus an hoc etiam constet secundum regulas theologia* positivai, quas utitur historia, sed altior est quam historia nam nrnoedit non solum secundum methoduni Iiermeneutica; rationalis, acd hermeneuticaj christianas et calholicse qua; considerat Scripturam non

Dfi Pa:NITENT1A solum ut librum historicum, sed ut librum inspiratum et Ecclesia; traditum secundum Traditionem interpretandum.

Quld de poteslale clavium doceat Sacia Sciiptura.

Progressive procedendum est exponendo testimonium Christi secundum ordinem chronologicum.

1* — In primis notandum est quod Christus, dum in terris viveret exercuit potestatem remittendi peccata, v. g. paralytico, mulieri adulterse et Magdalen». Insuper certum est quod contulit Apostolis omnem potestatem necessariam et convenientem ad salutem animarum promovendam. Improbabile est autem ab hac generali delegatione exceptam fuisse potestatem remittendi peccata, qua» maxime obstant saluti.

2° — De facto secundum Sacram Scripturam, Christus prius promisit Petro claves regni cmlorum cf. Matth. XVI, 18-19: « Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram cedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni caslorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in c»lis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caalis ». Sic Christus nondum dat sed promittit soli Petro et successoribus ejus claves regni caslorum, seu supremam auctoritatem in Ecclesia, scil. primatum jurisdictionis ita ut omnia facere possit qua? requiruntur ad salutem animarum promovendam in Ecclesia, sive universe, sive in singulis fidelibus spectata.

Et simul Christus explicat sensum metaphora; clavium per verba « quodcumque ligaveris etc, et quodcumque solveris etc. ». Principale autem obstaculum ad salutem est peccatum, quod satis jam clare designatur per verbum solvere, scil. vinculum peccati *.

3° — Aliis Apostolis Christus promisit aliquid simile, cum subordinatione tamen suprema? auctoritati vicarii sui, cf. Matth. XVIII, 18: « Amen dico vobis, quacumque alttgaveritis super terram erunt ligata et in caBlo, et quascumque solveritis super terram erunt soluta et in caslo ». In hoc textu non amplius agitur de suprema auctoritate in Ecclesia, sed sub ea proprie adhuc est sermo de potestate clavium; sunt enim eadem verba « alligaveritis » « solveritis ».

Hsec potestas manifeste ordinatur ad finem vit» Ecclesia? obtinendum, scil. ad salutem animarum, cujus pracipuum obstaculum est peccatum, quo ahima? a Deo avertuntur. Ergo Apostolis, sub Petro, inter alia munia, promissa est potestas solvendi vincula quas salutem seu ingressum in regnum cajlorum impediunt, praasertim peccata.

Imo in hoc utroque textu agitur de potestate in ipsam Ecclesiam exercenda, non autem in eos qui foris sunt: « i*Edificabo Ecclesiam et

1 Cf. Eccli. III, 17: « Sicut glacies solventur peccata tua». Ibid. XXVIII, 2: « Rellnque proximo tuo nocenti te: et tunc, deprecanti tibl, peccata solventur ». — II Mac. XII, 46: « Sancta... salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur » seu a reatu panaj, qul ex peccato sequitur.

1 m KXISTENTIA BACRAMENTI P-HNITENTUi tibi dabo claves ». Unde hsec potestas non improbabiliter distmguitur a potestate baptizandi, qua? exercetur in eos qui foris sunt, ut in Ecclesiam introducantur. De fidelibus peccatoribus qui nolunt Ecclesiam audire dicitur Matth. XVHI, 17, statim ante promissionem factam Apostolis: « Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus ».

40 Deinde, soU. post resurrectionem, Christus contuM Apo- stolis hanc potestatem quam prius promiserat. Cf. Jo, XX, 21-23, est textus citatus a Concilio Tridentino, sess. XIV, can. 3, Denz. 913 et 894. « Dixit ergo eis iterum (Christus redivivus): Pax vobis. Sicut misit me Pater et ego mitto vos. Hasc cum dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt ».

Heec verba non sunt solum promissio sed communicant actuahter Apostolis potestatem clavium, qua? nunc adhuc clarius exprimitur ut potestas remittendi peccata, quaa impediunt ingressum m regnum cailorum. „ „ ,. .

Potestas hic concessa non est solum potestas decUrawh peccata esse remissa, ut volunt Protestantes, sed vere remittendi peccata. Hoc tripliciter constat: 1° Verbum remiseritis Cwe) est activum et talem remissionem significat, qua? fiat per actionem positivam, et efficacem, sine qua peccatum non remitteretur, nam dicitur statim postea « quorum, retinueritis {xQa^xe) retenta sunt»; non agitur ergode simplici declaratione remissionis jam facta? r.

2- — Protestantes concedunt quod in hoc textu, verba « remittuntur eis » significant vere remittuntur, item verba « retenta sunt » scil. vere retenta sunt. Ergo pariter, vi parallelismi, priora verba « remiseritis et retinueritis » significant vere remiseritis, vere retmuentis, scii. plus quam simplicem declarationem remissionis jam adimpletse.

3" — Christus statim antea dixit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos », scil. sicut me misit Pater ad remissionem peccatorum . et non solum ad declarationem hujusce remissionis jam factaa, et ego mitto vos ad veram remissionem peccatorum, qua? salutem impedmnt et claudunt januam regni cajlorum. Venerat enim Christus in mundum ut peccatum destrueret (Matth. K, 2-8, Luc. V, 20, VH, 47, Apoc. 1, 5) 2.

, Sic Christus dixit paralytico: « Remittuntur tibi peccata tua » Mt. IX 23; et mulieri peccatrici: « Remittuntur ei peccata multa» Luc. VII 47 . - « Di mitte dcpes nobis debita nostra sicut et nos dimrttimusta-pnv.a^ev) deb.tot.bus nOSt9r'christus aperte affirmavit curando paralyticum (Luc. V 2f> ae ^dTcitur" bere notestatem remittendi peccata, Deo propriam. Nam ut ibidem d.citur dum pharfsL, dixerunt: Quis est hic, qui loquitur blasphem.as? Qum . potest d3ttere peccata, nisi solus Deus? Respondit Jesus : « Ut ~«^" ^

FiUus U&m naoet potestatem in terra dirnittend* peccata ait pa alytico Tibl dico surge, tolle lectum tuum et vade m domum tuam. Et confest.m con surgens coram illis, tullt lectum in quo jaccbat et abiit in domum suam, magnincans Deum ».

Dk P.knitkntia

Nec solum agitur de remissione pcenm, nam Christus dicit « quorum remiseritis peccata » dqnjTe td; d|iaQxCd$ ; his verbis antea usus erat ad significandam remissionem peccatorum quoad culpam. (Mc. n, 17. Mt. XVm, 11, Luc. XK, 10. cf. Rom. V, 10, 18, 19) i.

Deinde in hoc textu hcec potestas se extendit ad omnia peccata, nara nulia limitatio apponitur « quorum remiseritis peccata, remittuntur eis » ; sicut in promissione dictum f uerat : « quce.cumque solveritis super terram, erunt soluta et in cajlis ».

Denique hiec potestas exerceri debet actu judiciali, quia est duplex potestas, scil. tam peccata remittendi quam retinendi; judicandum est igitur secundum dispositiones pasnitentis, an ejus peccata sint remittenda aut retinenda. Sic solum exerceri potest aut potestas ligandi, aut potestas solvendi. Nec potest dici ha?c verba intelligenda esse de peccatis per baptismum remittendis quia alibi Christus contulit Apostolis potestatem baptizandi Mt. XXVm, 19. Insuper tunc sola peccata pracedentia baptismum essent remissibilia.

Confirmaiur. ex ratione agendi Apostolorum. Videmus enim Apostolos exercuisse potestatem ligandi seu pa?nas imponendi ad correptionem et emendationem peccatorum, v. g. in casu incestuosi Corinthii, cf. I Cor. V. 3-5, et in casibus similibus de quibus agitur in II Thess. m, 14-15, Tit. m, 10.

Si autem Apostoli exercuerunt potestatem ligandi seu pa?nas medicinales imponendi, ita etiam potestatem solvendi, nam ut dicitur pro incestuoso Corinthii « Spiritus (ejus) salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi », I Cor. V, 5.

Unde Concilium Tridentinum (Denz. 894) potuit definire: « Dominus sacramentum pamitentia» tunc pra;cipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos dicens: « Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt ». Jo. XX, 22. seq. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit ».

Item in decreto « Lamentabili » damnata; sunt ha; modernistarum propositiones, 46" (Denz. 2046). « Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus -de christiano peccatore auctoritate Ecclesia; reconciliato sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujusmodi conceptui assuevit. Immo

« Hsec expressio remissio peccati signiflcat non solum quod Deus condonat offensam, sed ipsam peccati maculam tollit per infuslonem gratia. Nam allunde revelatum est quod non datur, i?i prtesenH ordine medium inter statum peccati et statum gratiw. « De plenltudine ejus omnes nos accepimus et gratiam pro gratia » Jo. I. 16. — « Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi » Eph. IV. 7. — « Caritas Dei dlffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » Rom. V, 5.

DB kxistkntia sacramknti Pa:nitknti .i 33.r> ctiam postquam pamitentia tanquam Ecclesia; institutio agnitu fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacramentum probrosum ». Item damnata est propositio 47 (Denz. 2047): « Verba Domini : Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt ». Jo. XX, 23, minime referuntur ad sacramentum psenitentia;, quidquid Patribus Tridentinis asserere placuit ».

In hoc igitur modernistee fuerunt ha;retici, scil. loquendo contra canonem 3 Trid. de sacramento Pamitentia;. Olim damnata est ha;c propositio Aba;lardi : « Potestas ligandi et solvendi Apostolis tantum data est, non successoribus ». Denz. 379.

Principalis objectio facta a Montanistis et a Novatianis est ea quas sumitur ex hoc loco. Mt. XII, 31: « Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur ». Ergo, ut aiunt, non omnia peccata sunt remissibilia.

S. Thomas examinavit hanc objectionem agendo de peccato contra Spiritum Sanctum 11-11, q. 14, a. 3 fine. Respondet: « Peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile sec. suam naturam. in quantum excludit ea per qua; fit remissio peccatorum. Per hoc tamen non pra;cluditur via remittendi et sanandi omnipotentia; et misericordia; Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose spiritualiter sanantur ».

Est sicut morbus qui dicitur de se incurabilis prout v. g. inducit fastidium cibi et medicina;, licet talem morbum Deus possit curare.

Unde peccatum contra Spiritum Sanctum, ut impugnatio veritatis agnita;, ut fuit in pharisajis, dicitur irremissibile non quia nunquam dimittitur nec dimitti potesl, sed quia ex se nullam excusationem habet, et quia manente voluntate sic obstinata contra veritatem et gratiam, nulla datur via ad remissionem obtinendam.

Eodem modo solvuntur similes objectiones dessumptse ex Ep. ad Hebr. VI, 4-6, X, 26-27, I Jo. V, 16, ubi agitur de peccatis quse difficillime remittuntur, quia sunt velut directe contra gratiam remissionis. (Cf. Billuart).

De Sacramento pasmlentics secundum Tradiiionem.

De hac re recenter scripserunt P. Galtier s. j. de Pcenitentia (Tractatus dogmatico-historicus, Paris, Beauchesne, 1923) et ejusdem auctoris art. Penitence, Dictionnaire Apologetique. Item A. D'Ales, « De sacramento Pcenitentice, 1926, nec non « La Theologie de Tertullien », « L'edit de Calliste », « Novatien ». - Cf. etiam Rouet de Journel, « Enchiridion patristicum », Index theol. p. 867. Tixeront, « Le sacrement de la penitence dans 1'antiquite chretienne », Paris, Bloud, 1914 et Histoire des dogmes. - Vacandard, « La confession sacramentelle dans la primitive Eglise », Paris, Bloud, 1903 et Dict. de Theol. cath. art. Confession

DE P.EN1TENTIA et Absolution, Penitence. - Rauschen, « UEucharistie et la Penitence durant les six premiers siecles », 1910.

Status et diHicultas quasstionis. Haec qusestio, cum pertineat proprie ad historiam dogmatum seu ad Theologiam positivam, non potest hic exponi nisi quoad capitalia nunc considerata ut certa.

Difficultas est triplex: 1° An Ecclesia semper sibi attribuerit hanc potestatem remittendi peccata? — 2° An semper hac potestate usa fuerit et circa omnia peccata etiam graviora. — 3° An haec potestas etiam in primis Sieculis actu judiciali (et non solum declarativo) exercita fuerit, cum confessione peccatorum sine qua non potest esse.

Ex recentioribus laboribus, quibus corroboratse sunt positiones theologiae positivas S. R. Bellarmini et aliorum, habentur sequentes conclusiones.

1° Ex testimonils finis scsculi primi et Patrum secundi sasculi satis clare apparet Ecclesiam habere potestatem imponendi pcenitentiam et peccatores coram Deo reconciliandi remittendo omnia peccata.

Hoc in quibusdam textibus dixerunt Patres Apostolici, contra quosdam rigoristas, docendo peccata posi baptismum commissa per paenitentiam deleri posse. — In Didache seu Doctrina Duodecim Apostolorum 90-100 (R. de Journel, n. 3) legitur: « In eccelsia confiteberis peccata tua, neque aecedes ad orationem tuam in conscientia mala ». — Ibid. (Journel, n. 8): « Die dominica autem convenientes frangite panem et gratias agite, postquam peccata vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum ». In his textibus confessio peccatorum seu exomologesis exhibetur ut medium quo peccata tolluntur.

Item Epistola Barnabae, 96-8 (Journel, n. 37): « Non facies dissidium, sed pacem conciliabis contendentes associans. Confiteberis peccata tua. Non accedes ad orationem in conscientia mala ».

Ita S. Ignatius martyr ad Philadelphios n. 3, ante an. 107, Journel n. 59 scribit: « Omnibus paenitentibus remittit Deus, si se convertant ad unionem cum Deo et ad communionem cum episcopo ».

Ita 8. Polycarpus Ep. ad Philippenses, an. 107 (Journel, n. 73): « Presbyteri sint ad commiserationem proni, misericordes erga cunctos,... non severi nimium in judicio, scientes nos omnes debitores esse peccati ». Ex hoc apparet jam quod minister sacramenti paenitentiae est sacerdos.

Item Hermas in suo libro Pastoris, 140-155 (Journel, n. 90): « Quotquot ex toto corde suo, pamitentiam egerint et se purificaverint ab iniquitatibus suis praedictis neque amplius quidquam adjecerint peccatis suis, remedium peccatorum priorum a Domino accipient, si non

De existentia sacramenti Pa:nitentia:

dubitaverint de mandatis istis, et vivent Deo ». Sic Hermas agnoscit post baptismus paenitentiam esse qua omnia peccata, etiam apostasia et adulterium, remittuntur, hanc autem paenitentiam fieri duce et auspice Ecclesia, et per eam vitam haberi. In quibusdam tamen textibus Hermas videtur dicere quod haec paenitentia semel tantum in vita concedebatur (cf. Journel, n. 87), sed etiam in his textibus videtur loqui solum de difficultate conversionis post primam paenitentiam, nam dicit ibid. : « sin autem subinde peccat et paenitentiam agit, non prodest homini ejusmodi ; difficile enim vivet ».

Unde ex his testimoniis finis saeculi primi et saeculi secundi satis apparet quod Ecclesia jam sibi attribuebat potestatem remittendi peccata omnia, et sic reconciliandi peccatores cum Deo; imo jam apparet quod haec potestas exercebatur actu judiciali, praesertim ex hoc quod S. Polycarpus paulo post annum 107 dicit: « Presbyteri sint ad commiserationem proni... etc. ».

2° Ex testimoniis Patrum sceculi tertii, hoc clarius apparet. Praesertim citatur TertuTlianus, tractatus De pwnitentia, quem adhuc catholicus composuit (an. 202-206), commendat secundam pcenitentiam, et eam expresse dicit constare tum confesskme qua determinatur satisfactio (unde per modum judicii) tum satisfactione quae tunc valde rigorosa erat. Confessio autem peccatorum supponit dolorem, detestationem de illis et propositum emendationis. Pariter in hoc libro Tertullianus longanimem indulgentiam ostendit erga quoslibet paenitentes (cf. A. d'Ales, La theologie de Tertullien, p. 345 et Journel, n. 312, 313, 314 initio).

Postea vero Tertullianus jam factus Montanista scnpsit tractatus de Pudicitia (an. 217-222) in quo quaedam peccata dicit esse irremissibilia; sed simul agnoscit, cum Montanistis, Ecclesiam habere potestatem remittendi omnia peccata, hujus tamen potestatis exercitium non expedire. Nunquam vero in Ecclesia universali invaluit usus denegandi absolutionem pro peccatis capitalibus, unde in hoc Tertullianus traditionem ecclesiasticam pervertebat.

S. Callistus I (217-222) cf. Denz. 43, contra Tertullianum declarat

«Ego et maechiae et fornicationis delicta pcenitentia functis dimitto ».

Confirmatur: Origenes, De Oratione n. 28 P. G. t. IX, 527, clare agnoscit episcopis et sacerdotibus inesse potestatem dimittendi peccata etiam graviora, et quidem coram Deo; sed exercitium hujus potestatis videtur limitare quoad graviora iterum commissa post primam pcenitentiam, scribit enim in Levitic. XV, 2 (Journel, n. 497): « In gravioribus criminibus semel tantum pcenitentia? conceditur locus; ista vero communia. quae frequenter incurrimus, semper pamitentiam recipiunt, cl sine intermissione redimuntur ». M — oamikiuv-muimnoi. Ve BuoftofUMfl

De P^.nitf.ntia

Aha confirmatio habetur ex liturgicis libris hujus temporis, ex quibus constat potestatem dimittendi peccata episcopis in ipsa ordinatione fuisse concessam (cf. Dom Cabrol, Monumenta Ecclesice liturgica I, p. XXXI).

Item confirmatur ex damnatione Novatianorum cf. Denz. 55, 88, 94, 97, scil. declaratur quod etiam lapsi in apostasiam tempore persecutionis Decianaa absolvi possunt. Cf. Concilium Carthaginense an. 251.

Hoc clarius apparet postea apud S. Ambrosium, in lib. de Pwniientia ubi probat Christum contulisse Ecclesi» potestatem dimittendi omnia peccata et quidem coram Deo; nulla autem peccata esse irremissibilia (Journel 1292-1300). Item S. Pacianus, Epist. I et m, Journel. 1244).

Denique multi alii Patres saculi quarti hanc absolvendi potestatem tanquam veritatem inconcussam tradunt, ut S. Ghrysostomus, S. Gregorius Naz., S. Ephrem, S. Hilarius. Et protestantes agnoscunt quod jam a sseculo quinto potestas clavium ab Ecclesia exercita fuerit.

Cf. S. Chrysostomus de Sacerdotio, L. m, c. 5 (Journel, 1119): « Sacerdotes... ad ea qua in calis sunt dispensanda commissi sunt, potestatem acceperunt quam neque angelis neque archangelis dedit Deus. Neque enim illis dictum est: Quajcumque ligaveritis in terra erunt ligata et in cajlo, et qua;cumque solveritis in terra erunt soluta.... Servorum sententiam ipse Dominus ratam facit ».

S. Hieronymus, Ep. 14, c. 8 (Journel, 1345): Sacerdotes « claves regni cajlorum habentes quodammodo ante diem judicii judicant ».

S. Augustinus, Sermo 351, 4, 9 (Journel, 1530): « Nec eos audiamus qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro petram non intelligunt, et nolunt credere datas Eeclesia; claves regni cselorum, ipsi eas de manibus amiserunt ».

Conclusio: Ex factis et testimoniis allatis historice constat contra Protestantes, Ecclesiam per priora ssecula non solum in foro ecclesiastico reconciliasse peccatores, sed coram Deo (cum infusione gratice). Hoc explicite aflirmatur in textibus Patrum quarti et tertii Sfficuli.

Insuper hoc implicite constat ex modo quo progressive nata est ha>resis contraria: primum enim Tertullianus cum Montanistis negat solum opportunitatem exercendi pradictam potestatem; postea Novatiani eam coarctant ad peccata qua= non sunt ad mortem, denique Protestantes sasculi XVI primi sunt qui potestatem clavium penitus rejiciunt. Ideoque doctrina catholica non est nova, sed id quod novum est est negatio Protestantium, antiquis Patribus penitus ignota.

Sic sufficienter apparet quod potestas clavium ad remissionem omnium peccatorum post baptismum commissorum concessa est Ecclesiaj a Christo.

Restat quajstio de existentia ipsius sacramenti, ut sacramentum est.

De existentia sachamhnti P.»nitenti.k

Chapter 70 of 84