Skip to the text

Sectio 15, art. 1: Uttum conlessio soctamentalis omnium et singulorum pecca-

torum mortalium post baptismum commissorum sit jure divino necessaria.

Responsio affirmativa est de fide. Concilium Tridentinum 916-917. « Si quis negaverit confessionem sacramentalem vel insiitutam vel ad salutem necessariam esse jure divino, aut dixerit, modum secrete confitendi soli sacerdoti quem Ecclesia Catholica ad initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi et inventum esse humanum; an. sit ». In hoc canone agitur de ipsa conf essione ; in sequenti de ejus ob jecto. « Si quis dixerit in sacramento pasnitentim ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia quorum memoria cum debita et diligenti prasmeditatione habeatur, etiam occulta..., an. sit ».

Explicatur: ln his definitionibus 1" agitur de jure divino positivo secundum quod confessio sacramentalis est necessaria et quidem stricte sub pama damnationis. Ha;c necessitas oritur non jure naturali, sed ex institutione positiva Dei per ChriBtum; ideoque quasdam patitur exce- ptiones, pro his scil. qui invincibiliter ignorant hanc institutioncm divinam; vel non habent copiam confessarii, hi justificari possunt, ut dictura est, per contritionem perfectam prout continet votum implicitum confessionis sacramentalis, seu votum faciendi quidquid est obligatoiimn ad salutem.

2° Agitur de peccatis mortalibus nam venialia possunt absque confessione remitti.

3° Agitur de omnibus peccatis mortalibus et de singulis distincte; scil. accusari debent, in quantum fieri potest.

Heec veritas fidei sic definita a Concilio Tridentino antea declarata est pluries^locis indicatis in Denz. 145, 146 a Leone I, an. 459, 430, 437 (IV Conc. Later.), 699 (Conc. Florent.).

In deposito revelationis invenitur ne hsec veritas fidei saltem formaliter implicite.

Ajfirmative. Sic invenitur et in Sacra Scriptura et in Traditione.

1° in Sacra Scriptura: Ex qua constat quod Christus contulit Apostolis et eorum successoribus potestatem remittendi et retinendi peccata, secundum illud Jo. XX, 21-23: « Pax vobis... sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hffic cum dixisset insufnavit et dixit eis: accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis et quorum retinueritis retenta sunt »; agitur de omnibus peccatis quaj salutem impediunt, sine restrictione.

Ut autem peccata possint aut remitti aut retineri debent cognosci sigillatim seu distincte, et quidem per confessionem panitentis, qui solus peccata sua secreta revelare potest, aut externorum peccatorum veram malitiam, quse ex interno voluntatis actu dependet (1).

Alioquin, causa ignota, judicium cequum et sapiens ferri non potest. Notandum est quod hic discursus circa hunc textum Sacraa Seripturaj est solum explicativus, vel ad plus subjective illativus, quia solum explicat quid omnino requiritur ut peccata possint juste et sapienter aut remitti, aut retineri. Non agitur de nova veritate a revelatione deducenda per discursum objective illativum.

Confirmatur: Illusoria esset potestas Apostolis et eorum successoribus concessa si Christus, sacrum tribunal instituendo, non prascepisset peccatoribus ad hoc recurrere, per confessionem qua peccata jurisdictioni paenitentiali subjiciuntur. Unde merito dicit Concilium Tridentinum 916: « Si quis negaverit confessionem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessariam esse jure divino, an. sit ».

Sic sufficientef hac definita veritas fidei invenitur in Sacra Scriptura, scil. plusquam virtualiter-connexive, ut esset conclusio theologica tanquam nova veritas deducta ex revelatis, id est formaliter-im/plicite. Hic

1 Hasc propositio, ad modum minoris formulata, est potius major prtesupposita a Christo, tanquam veritas sensus communia omnibus nota, scll. non potest ferri judicium de re lgnota.

De Confessione discursus explicativus pulchre enuntiatur a Concilio Tridentino in cap. 5 de Confessione (Denz. 899).

2° In Traditione pariter exprimitur haac fidei veritas, sed initio modo potius practico ac concreto, quam speculativo et abstracto. Praxis enim et obligatio confitendi peccata mortalia omni tempore in Ecclesia viguit, cum aliqua tamen modificatione accidentali, in modo confitendi sive publice sive privatim.

Etenim quatuor prioribus sasculis prmvaluit pamitentia publica, cujus pars erat confessio peccatorum sive publica sive occulta. A quinto sfficulo ad Xn,im psenitentia minus rigorosa evadit et confessio privata fit frequentior; a sasc. XII denique sola remanet privata confessio et sastisfactio.

Cf. de hac re R. de Journel, Enchir. Patrist. in fine: index theologicus, p. 867, n. 536 sq. « Confessio aliqua non soli Deo facta sed externa (sacerdoti) requiritur ad remissionem peccatorum nonobstantibus aliquibus Chrysostomi locis et Nectarii historia... Requiritur etiam distincta accusatio peccatorum. Haec confessio potuit esse aut publica aut privata, et in hoc casu sacerdos non debet accusata peccata publicare...» (cf. Galtier, De Pwnitentia, ubi de Confessione, et Dict. theol.: Confession, c. 838-894).

In prima periodo:

Per quatuor priora sajcula, existentia confessionis sacramentalis constat 1" ex ipsa pajnitentiali disciplina, secundum quam episcopus imponit satisfactionem peccatis proportionatam et deinde prudenter absolutionem confert; hoc supponit necessario aliquam peccatoris confessionem faetam episcopo.

Principalia testimonia a R. de Journel citata sunt: n saic. S. Irena»i, qui loquitur de confessione ut necessaria ad gratiam recuperandam, HI sasculo S. Cypriani qui agit de Confessione sacramentali facta sacerdotibus, Origenis, S. Petri Alexandrini; IV ssc. S. Ambrosii qui hortatur ad confessionem et repraesentat sacerdotes ut judices, S. Paciani. Item citatur ibid. N. 685, Aphraates, sapiens Persa dictus.

Jfi secunda periodo (scil. a seec. V ad XII).

Mitigatur disciplina paanitentialis et frequentior fit confessio. Hoc constat ex pluribus locis citatis a R. de Journel prsesertim S. Augustini, qui pradicat duplicem pajnitentiam, unam strictiorem, alteram mitiorem pro peccatis occultis (cf. Journel 1434, 1435. Cf. etiam Denz., n. 95, 145).

Ex hac immutatione disciplinas paanitentialis, inter TXam XHum Sffic. orta sunt quaadam dubia in mente fidelium saltem in quibusdam regionibus, circa necessitatem confessionis sacerdotibus factam; cum enim haec esset veluti prajparatio ad opera satisfactoria, quibusdam videbatur ejus obligationem cessare, jam abolita publica pasnitentia. Prop-

De P^niticntia terea Ecclesia non desiit pradicare necessitatem confessionis certis temporibus facienda, v. g. ante communionem paschalem; hoc constat ex libns panitentialibus.

Jam quidem a sajc. V, S. Leo I (Denz. 145, 146) declaraverat : « Sulficit solis sacerdotibus indicari (singula peccata) confessione secreta ».

Conciudendum est igitur : Ecclesia tota sua agendi ratione profitetur a pnmis saculis, confessionem sacramentalem esse medium divimtus mstitutum, et quidem necessarium, iis omnibus qui post baptismuni graviter peccaverunt. Hoc apparet prius indirecte ex eo quod confessio habetur ut conditio pr^via ad publicam satisfactionem et absolutionem peccatorum necessaria; et postea magis directe, quando, mitigata pamitentiah disciplina, Ecclesia confessionem habet tanquam conditionem necessanam ad privatam pamitentiam et absolutionem. Imo habetur ahquod argumentum a fortiori ex hoc quod quatuor prioribus sfeculis pravaluit pamitentia publica; quis enim humili confessione, cum hac psenitentia publica annexa, se submisisset, si aliud fuit medium minus laboriosum prater conf essionem ? Unde possumus dicere non solum Ecclesia prioribus saculis admisit confessionem sacramentalem episcopo factam, sed etiam prsvaluit hoc tempore pamitentia publica. - Sic necessitas juris divini confessionis sacramentalis est veritas fidei qira sufficienter continetur in deposito revelationis, simui in Scnptura et in Traditione, dum absolute loquendo sufficeret Traditio ex praxi Ecclesia; expressa.

Remanet specialis quaestio de modo secreto confitendi. An confessio secreta seu auricularis qu» hodie sola prasvalet, etiam ab initio in usu fuerit.

Responsio est affirmativa et certa secundum Concilium Tridentinum (Denz. 916): « Si quis dixerit modum secrete confitendi soli sacerdoti quem Ecclesia catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi et inventum esse humanum, an. sit».

Hoc etiam historice constat, methodo regressiva, nam a sseculo V res est historice certa, et ab hoc sajculo ad tempora apostolica regrediraur secundum diversa testimonia, quas referuntur a R. de Journe! prasertim n. 685, 553.

Smculo V: S. Leo magnus (Denz. 145) declarat: « Reatus conscientiarum sufficit solis sacerdotibus indicari confessione secreta ».

Sceculo IV: S. Aphraates ( Journel 685) inter alios testatur secretam viguisse confessionem, nam loquendo ad sacerdotes, eis pra:cipit ne aliis manifestent peccata in confessione revelata. Item S. Ambrosius (Vita P. L., XIV, 40).

/// swc, idem constat ex variis testimoniis. Ita Origenes testatur suo tempore publicam et privatam confessionem fuisse in usu (Kirch, 216) Pariter S. Cyprianus (Journel 553).

De Confessione 387

// scec. non invenitur quidem explicitum testimonium, sed cum jam m sfficulo privata confessio in usu esset apud Gracos et Latinos legitime infertur eam usque ad apostolica tempora ascendere, prout revera docet S. Leo (Denz. 145) et Concilium Tridentinum (Denz. 916).

Concludendum est igitur quod privata confessio ab initio fuit in usu, sed propter impositionem publica pamitentia?, plures peccatores a frequentatione sacramenti deterrebantur. Unde Ecclesia eam abolevit. Cf. Fr. Diekamp, Theol. dogm., de Pwnit. 1934, p. 321 ss., 327 sqq.; J. M. Herve, Manuale theol. dogm., de Pamit. 1926, p. 342-354.

Art. H. - Do convenlentia et utilitate conlessionis.

Convenientia confessionis manifestatur tum ex parte Dei tum ex parte hominis.

1" Ex parte Dei: Confessio valde convenit prout est actus pamitentia;, quae est qusedam justitia erga Deum offensum. Etenim pr& offensa debetur Deo reparatio; atqui in omni peccato est inobedientia et superbia, initium omnis peccati. Ergo convenientissime reparatio fit per humilem confessionem.

Objiciunt Protestantes : sufficit quod hsec humilis confessio fiat soli Deo, non sacerdoti.

Respondetur: conveniens reparatio multo magis fit per humilem confessionem et obedientiam erga confessarium cui revelantur peccata, ab eo prius ignota. Multi faciliter sese humiliarent coram solo Deo, cui jam omnia cognita sunt, et nolunt se humiliare coram Dei ministro; hffic humilis contritio esset vera reparatio peccati superbia; et inobedientise.

2° Ex parte hominis convenit pariter confessio et hoc tripliciter.

1" Ad securitatem habendam de remissione peccatorum, nam absolutio sacramentalis est authenticum pignus divina; condonationis invisibilis, post rectum judicium a;qui judicis, qui est Dei minister.

2° Confessio utilis est ad nos avertendos a peccato, nam obligatio omnia peccata etiam secretissima aperiendi facit hominem vigilantiorem ut occasiones peccandi fugiat.

3° Confessio valde utilis est ut incitamentum seu stimulus ad virtutem sub directione confessarii, qui simul est dux spiritualis modo non solum generali sed particulari, amicus et adjutor nos impellens ad vitia expellenda et ad virtutes colendas.

Ex his omnibus sequitur utilitas confessionis pro ipsa societate domestica et civili, scil. ad dissidia componenda, ad inimicos reconciliandos, ad justam restitutionem faciendam, ad scandala vitanda aut reparanda. Et cum lex confitendi omnes afficiat, scil. divites et pauperes, superiores et inferiores, "in memoriam omnibus revocat quod,

Dk P.knitentia omnes sumus ut dicitur in Evangelio « servi inutiles » qui non debent in seipsis gloriari, sed solum in Domino.

In Supplemento, q. 9, art. 4, explicantur conditiones bona? confessionis ut hos diversos effectus producat, et eo magis quo accuratius lil et cum majori contritione. S. Thomas in hoc loco explicat sexdecim conditiones ferventis confessionis quaj sic enuntiantur in quatuor versibus ;

Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis, Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis, et accusans et sit parere parata.

S. Thomas explicat quod dictarum conditionum plerseque sunt de necessitate confessionis, duas sunt de bene esse ipsius scil. quod sit frequens et accelerata. Hoc pra?dicandum est in exercitiis spiritualibus.

Notandum est denique quod convenientia confessionis quodammodo apparet rationi naturali si rectitudinem suam servat. Hoc constat pra;sertim ex aliquo dialogo Platonis, cui titulus est Gorgias, est inter pulchriores dialogos Platonis. Non licet ignorare hunc dialogum, sicut nec licet ignorare finem Convivii, de amore Summi Boni.

Cf. Platonis Opera, ed. Didot, volumen IH, p. 24, Argumemum seu compendium hujusce dialogi. In eo ostenditur quod turpius est injuriam facere quam pati, et felivius esl yvenam debitam portare quam eam effugere. Unde, po=! crimen a se commissum, homo nefarius, suam culpabilitatem agnoscens, deberet ipse ad judices ire, suam culpabilitatem aperte declarare, et postulare etiam quod sibi debita infligatur pa?na, ut rursus justitia; statuetur ordo, ut ipse sceleratus, crimen suum sic reparando, in ordinem justitia; rursus ingrediatur. Hic dialogus sic proponit in ordine naturali quamdam ideam justificationis per reparationem criminis, in justa acceptatione psense infligendas. Conclusio dialogi deducitur ex hac propositione prius a sophistis concessa et quam postea Callicles voluit retractare : « pejus est injuriam facere, quam pati ». Si enim ita est: felicius est pajnam pro crimine debitam subire, quam eam effugere. Ergo auctor criminis deberet potius ire ad judices ad panam debitam subeundam, quam crimen suum abscondere ad pamam effugiendam.

Insuper in hoc dialogo, Socrates loquitur secundum traditiones religiosas de remuneratione bonorum et de pwnis malorum post mortem: Has autem pa;nas post mortem nullus malus poterit effugere.

Ergo oporteret in prassenti vita potius subire pasnam, quam eam vitare.

Hajc autem veritas servatur in revelatione christiana, scil. in sacramento psenitentis, ubi etiam atrocia crimina sincere et secreto declarantur, et remittuntur cum peena debita, sed propter infinita Salvatoris merita.

CAPUT V

DE SATISFACTIONE

Chapter 80 of 84