Sectio 17, art. 1: Nullum peccatum est itiemissibile in via. S. Thomas osten-
dit quod omnia peccata post baptismum commissa possunt per sacramentum psenitentise remitti dummodo cum sufficienti attritione recipitur
Hoc est de fide ut diximus Cf. Concilium Tridentinum n. 896 et antea Edictum S. Callisti et S. Gelasii, Denz. 43, 167.
Ratio est quia peccatum hominis viatoris cujus liberum arbitrium flexibile est ad bonum et malum, est semper remissibile, quantumvis sit grave. Sic differt peccatum viatoris a peccato dsemonum et damnatorum quorum affectus est confirmatus in malo, ita quod non potest eis displicere peccatum, in quantum est culpa, sed eis solum displicet paana, ratione cujus aliquam panitentiam sed omnino infructuosam habent.
Unde negare praedictam veritatem fidei esset negare liberum arbitrium viatoris, vel virtutem gratiae.
De effectibus iiujus sacramenti
Hffic virtus gratiae pulcherrime exprimitur in hoc art. 1°, q. 86, inter ultimos quos dictavit S. Thomas. Dicit enim : « Per hoc derogaretur virtuti gratise, per quam moveri potest cor cujuscumque peccatoris ad painitentiam, secundum illud Prov. XXI, 1: « Cor regis in manu Dei, et quocumque voluerit, vertet illud ».
Unde omnis viator, quantumvis culpabilis, pamitere potest. Et vera pcenitentia potest omne peccatum remittere.
Hoc negare esset limitare infinitam Dei misericordiam, et valorem Passionis Salvatoris, ut pulchre dicitur in ultima parte corporis articuli.
Ad 3um peccatum contra Spiritum Sanctum est irremissibile, si est finalis impaenitentia ; antea vero difficile remittitur, quia non habet excusationem, et directe opponitur gratiae qua remitteretur ; sed tamen per specialem misericordiam aliquibus remittitur de facto.
Art. 2. - Impossibile est quod peccatum alicui lemittatui sine pcenitentia ut est viitus. scil. sine immutatione et conversione voluntatis quas prius erat aversa a Deo. Sed cum contritione perfecta, sufficit votum implicitum sacramenti pamitentia? in his qui non possunt hoc sacramentum recipere.
Ad l"m notanda est magna differentia inter justificationem pueri et adulti. In parvulo dum baptisatur sufficit habitualis immutatio voluntatis per infusionem gratiss, in adulto debet esse actualis.
Art. 3. - Impossibile est pei pcenltentiam unum peccatum sine allo lemitti.
Principalis ratio est quia omne peccatum mortale contrariatur gratise, et excluditur per infusionem gratiae habitualis. Agitur solum de peccatis mortalibus. Dicitur enim infra q. 87, art. 3, ad 2um, quod unum veniale potest dimitti sine alio. Ad 3llm omnia peccata mortalia non sunt eonnexa quantum ad conversionem ad bonum commutabile, sed sunt connexa quantum ad aversionem a Deo.
Secunda ratio est quod peccatum non potest remitti sine vera pa?nitentia ad quam pertinet peccatum detestari quatenus est offensa Dei. Atqui omnia peccata quibus homo avertitur a Deo, Deum offendunt; ergo non potest aliquis vere de uno peccato mortali psenitens esse quin de omnibus aliis doleat, saltem virtualiter imo formaliter si de eis actu cogitat.
Qu^STio H. _ DE REMISSIONE PECCATORUM VENIALIUM q. 87.
Chapter 83 of 84