Skip to the text

Sectio 1, art. 2: UTRUM FIDES SIT PRIOR SPE ET SPES CARITATE

Status quaastlonis. — Agitur de earum ordine, nam ordo sequitur distinctionem, est dispositio sec. prius et posterius relate ad aliquod principium. Communiter tres virtutes theologicse in hoc ordine enumerantur : fides, spes, caritas. Est ne conveniens?

Videtur quod non: 1° Quia radix est prior eo quod ex ea provenit, atqui caritas dicitur radix omnium virtutum. (Eph., tn, 17) : «In caritate radicati et fnndati ». 2° Saltem caritas est prior spe, nam Augustinus dicit : « Si homo credit et diligit, bene agendo efflcit ut etiam spcret ». 3° Insuper amor est principium omnis affectionis, ergo raritas est prior spe.

Concluslo est duplex: 1° Ordine generationis , quo imperfectum prtecedit perfectum, in eodem homine, fides pnzcedit spem, et spes caritatem, sec. actus, nam habitus simul infunduntur. 2° Ordine vero perfectionis oaritas pracedit fidem et spem.

1« Conclusio: 1° Probatur ex auctoritate: S. Paulus in hoc ordine <»numerat has tres virtutes (I Cor., xm, 13): « Nunc autem manent fides, spes, caritas ». Ita tota traditio. Et Oonc. Trident., sess. 6, cap. 6 (Denz., 798) dieit de modo prseparationis impiorum ad justincationem : « Disponuntur ad justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum... ; et dum, peccatores se esse intelligentes,... ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquam omnis justitia fontem diligere ineipmnt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem ». (cf. Denz., 898, 915), duplex est contritio: una caritate perfecta et altera imperfecta seu attritio, quffi non procedit a caritate, sed ad eam accipiendain disponit.

2" Eadem prima conclusio probatur ratione theologioa sic dnplici svllogismo: Nihil volitum nisi jnxccognitum. Atqui per fidem cognoscimus ea qua> volnmus sperando et amando. Ergo in ordine generationis fides pracedit spem et caritatem, qnoad actus. Insuper ex hoo ipso quod homo sperat aliguod beneficium de aliquo, reputat auxiliatorem esse bomim in se et non solum benefioia suaesse bona. Atqui reputans auxiliatorem esse bonum in se, procedit ad amandum ipsum propter ipsum formaliter. Ergo in ordine generationis spes prascedit caritatem, qua diJigimus Deum propter seipsum formaliter. Cf. ad 3m fine. Cf . II*II", q. 27, a. 3 : per beneficia a Deo suscepta vel promissa. disponimus ad eius dilectionem, et postea amamus eum non propter illa benetieia, sed propter eius bonitatem essentialem.

Sic explicatur quare im praparatione justificationis impii, actus fidei, ut declaratur a Conc. Trident. prsecedit actum spei, et iste actum earitatis. Scil. Deus movet hominem 1» ad credendura Evan-

AN PIDES SIT PRIOR SPE, ET SPES CARITATK r.--l iuin , in quo manifestatur divina misericordia auxilians; 2° ad spennidum in hanc niisericordiam auxiliantem; 3° ad diligendum ipsum Doum, fontem omnis justitisB, propter ipsum, et ad detestandum pec- Wta propter Deum. Ex hoc deducitur optima et simplicissima metbodus orationis scu elevationis mentis ad Deum : 1° per humilem lulorationem, 2° per fidem, 3° per spem, 4° per caritatem affectivam M effectivam, quaa exprimitur in firma resolutione.

Et cst similis ordo in purifieatio-ne passiva spiritus: generaliter I letu sua profunda actione ab omni imperfectione purificat 1" fidem, tutar tentationes contra fidem ; 2° spem, inter tentationes contra hanc virtutem; 3° oaritatem; ha?c ultima purificatio amoris pra?cedit per- FectftDl vitam uuitivam (cf. S. Therbsiam, V//* Mansio). Et sic melius ItC melius motivum formale harum virtutum eminet supra oinnia alia nmt.iva inferiora. Deus sic est quasi arator qui secunda vice terram araret, in eodem sensu ac prima vicc, sed multo profundius, ut granum frumenti profundiores radices emittere possit (cf. S. Joannem a Cruce, De Nocte obscura, 1. I et II). Tuuc magis et magis apparet i-lovatio horum triura motivorum formalium virtutum theologicarum ; Iubc motiva sunt tanquam stell* praecipuae: Veritas prima revelans, Misericordia auxilians, Bonitas infinita. snper omnia diligenda.

2» Conclusio : Ordine

V Probatur auctoritate: 8. Paulus dicit (I Cor., xiu, 13) : « Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria Iwec, rnajor autem horum est tmritas ». Ibid. (v. 3) : « Si habuero omnem fidem ita ut inontes transferam, caritatem autem nou habuero, nihil sum » quia voluntas mea aversa est a Deo. — (Gal., v, 6) : « Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque prajputium, sed fides qua per caritatem operatur». — (I Cor., xm, 8): « Caritas nunquam excidit, sive propheti» evacuabuntur, sive linguaa cessabunt, sive scientia destruetur », pariter fides et spes evacuabuntur. Unde sec. S. Paulum caritas omnia dona antecedit et est quasi radix omnium virtutum, sic dicitur ibidem I Cor., xm, 4: « Caritas patiens est, benigna est; caritas non leemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa... omnia sutfert... omnia credit, omnis sperat, omuia sustiuet ». — (Coloss., ni, 14) : « Super omnia caritatem habete, quaj est vinculuin perfectionis ».

2° Probatur ratione theologica: Quod est simpliciter perfectivum, est perfectius quam ipsum perfectibile. Atqui caritas simpliciter perlicit fidem et spem. Ergo est perfectior illis. — Magis explicite : Forma perficiens est perfectior quam id quod perficitur ab ea, dummodo afferat perfectionem simpliciter et nou solum sec. quid. Atqui tam lides quam spes per caritatem formantur et perfectkmem virtutis acquirunl. Ergo caritas ut forma, mater et radix oninium virtutum, est omuibus aliis perfectior. Cf. infra I*-il", q. 65, a. 4. Si forma affert solum perfectionem sec. quid, nou est simpliciter perfectior perfectibili, sic infra dicitur quod dona Spiritus Sancti non sunt perfectiora quam virtutes theologicaj (I*-II", q. 68, a. 8). Sed caritas t — 0*»iiigou-L*cba»oe - Dt vlrlutlbus theoloalcl».

DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS IN GE.NERE affert perfectionem sinvplieiter, nam revelatum est (Jac., ii, 17) : « Fidem sine operibus mortuam esse » seu otiosam, item spea (Conc. Trident. ; Denz., n. 800) et ideo S. Thomas dicit (111", q. 65, a. 4.) : « Fides et spes possunt esse sine caritate, sed sine coritate, proprie loquendo virtutes non sunt ». Insuper ut dicitur (I, q. 82, a. 3) : « In via melior est amor Dei quam Dei cognitio » quia intellectus trahit Deum ad se, ad suas ideas inferiores, dum voluntas elevatur ad ipsum Deum l.

In nostro art. ad 2°" 8. Thomas bene distinguit spem vivam et spem mortuam, dicit: spes viva est qua quis sperat ex meritis jam habitis se ad beatitudinem perventurum ; spes mortua est qua quis sperat ex meritis qute sperat se habiturum.

Objioitur: Sed spes nominat quamdam aflectionem, et amor est principium omnis aflectionis, ergo carites seu amor antecedit spem etiam ordine generationis.

Resp. ad 8m dist. : Respectu boni sperati, amor coneupiscentke pnscedit spem, nunquam enim speratur aliquod bonum nisi desideratum et amatum ; propterea S. Thomas dicet (II*-II*% q. 17, a. 8) : « Spes pertinet ad amorem concupiscentue, quia ille, qui sperat, aliquid sibi obtinere intendit». Et jam ad fidem pertinet pius credulitatis affectus, seu appetitus boni credentibus repromiBsi, ut infra dicetur H*-II**, q. 2, a. 9; et a. 1, ad 8.

Sed respectu auxiliatoris spes prwcedit amorem amiciti<e, via generationis, ut dictum est, nam per hoc quod aliquis reputat per auxiliatorem se posse consequi aliquod bonum, incipit amare ipsum auxiliatorem, non solum propter beneficia sperata, sed propter ipsum, amore amiciti® seu caritatis. Et ex hoc ipso quod auxiliatorem sic amat, postea fortius de eo sperat, et sic spes fit viva, scil. caritate informata. Cf. I*-II*% q. 66, a. 6, ad 3™ : « Causa perficiens est potior suo effectu, non autem causa disponens ».

1m Dublum: Quisnam sit ordo dignitatis inter fidem et spemf

Respondetur: Non conveniunt doctores; sed probabilius fides est spe nobilior, juxta Medinam in hunc art. et Bannez in II*-II*% a. 4, ad 7. Cf. II*-II*", q. 17, a. 7, cuius conclusio est sine distinctione : fides absolute prwcedit spem, et revera fides reguhit spem, proponendo ei objectum et non perficitur a spe sicut a caritate, quia spes sine caritate, ut diximus, non habet proprie rationem virtutis. Nec spes superat fidem, inquantum melior est in via amor Dei, quam Dei cognitio, nam « spes pertinet non ad amorem amicitue, sed ad amorem

1 S. Thomas dlcit, I*-II", q. 66, a. 6: tCaritat ett maxima inter virtutet theotooicat, non quod slt circa majus objectum, sed ex eo quod se habet proplnqulus ad objeetum. Is'am alia) dua; virtntes tbeoioglcae important in ratlone sul quamdam dlstautlam ab objecto; est enim fldes de non visis, tpet de non habitls, sed amor carltatis est de eo quod Jam habetur; est enim amatum quodanimodo ln amante, et etiam amans per atTectum trahitur ad unionem amati, proptcr quod dicltur I Joan., iv : Qui manet tn oarUate, in Deo manct et Deut in eo ».

AN FIDES SIT PRIOR SPE, ET SPBS CARITATE oonoupisoentiCB, prout ille qui sperat aliquid sibi obtinere intendit », tibi, ged tamen propter Deum, tanquam propter finem ultimum, nam I leus est finis nltimus actus spei, sicat omniam actuum virtuosorum, m:tl sola caritas diligit Deum formaliter propter Deum, in ea « propter I leum » dicitur non solum finaliter, sed formaliter, quia ipsa quiescit lu iiue ultimo propter se dilecto.

TJt explicatur II*-II*% q. 27, a. 3, Dens per caritatem est dili- «cudus et diligitur propter seipsum, non solum finaliter (scil. non propter alium finem), nec solum efficienter seu effective (scil. non |>ropter aliam causam altiorem), sed formaliter scil. propter suam

Corollaria. — 1™: Vides et spes possunt esse sine caritate, et sola fides non justificat, contra priores protestantes.

2™-: Contra hodiemos protestantes, pnesertim liberaies, nullus potest habere veram caritatem christianam sive erga Deum, sive erga proximnm, svne fide infusa, quia uihil volitum nisi pnecognitum, et niliil supernaturaliter volitum nisi supernaturaliter prascognitum.

3m : Contra quietistas, nullus potest in via habere caritatem sine s/ie (Denz., 1327 sq.).

2m Dubium : Quomodo intelligendum est quod habitus vi/rtutum theologicarum simul infunduntur, ut dictum est in art.

Oajetanus respondet: Hoc potest inteiligi tripliciter, sed duae interpretationes sunt falsas, una sola est vera, et ea cst qua> sumit lucc verba formaliter et per se, non materialiter et per aecidens, BCil. tres virtutes theologicw infunduntur, nisi per acciden-s aliquis jam habeat fidem et spem m-ortuam, aut per accidens suscipiat baptisiivum cum obice.

Etenim falsum est dicere : quandocumque infunditur una virtus Uieologica, infuuduntur tunc omnes, nam quotidie fidelibus poenitentibus infunditur virtus caritatis, et non fidei neque spei.

Etiam falsum est dicere: quaudocumque infunditur una, infunditur vel infusa est alia; nam si baptizatur adultus in peccato fornicationis perseverans, suscipit fidei speique habitum, suscipiendo rliaracterem et est vere fidelis, et tamen nec suscepit, nec suscipit . arita-tem Cf. 1I«.II*% q. 6, a. 2, ad 3; et III*, q. 85, a. 6; cf. Bili-ot, De Vtrt. vnfusvs, p. 138.

Unde intelligenda est h»c propositio, formaliter et per se, sciL ■j- partr infundentis et ratione infusionis, quamvis raaterialiter et per accidens oppositum contingat, ex indispositione subjecti recipientis, vei quia perdidit unam et non alias. Et hic sensus formalis de infusione, ut inf usio cst, est verus, « quia quantum est ex parte infusionis, simul tres virtutes theologiow infunduntur. Et casns obstantes, ex parte receptivi per accidens eveniunt ». Scientia autem est de his qua> sunt per se, non de his qu» sunt per accidens

DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS IN GENERE

Recapitulatlo. — Convenienter igitur distinguuntur tres virtutes theologic» in ordine divino supra quatnor virtutes cardinales in ordine humano cirea media ad flnem ultimum. Et hoc apparet in hac synopsi : sunt septem principales virtutes, et

Virtutes theologioa circa finem

II!

voluntate in intellectu i in 1 ratione.

virtuB uniens nos Dec propter se dilecto .

virtus tendens ad Deum cardinales circa media 111 appetitu

Caritas virtus cognoscens Deum j propter anctoritatem Dei revelantis . .

cvrca rectam directionem actuum virtutum mora lium

/ circa operationes ratio- ) ad alterum, red naj; I dendo sec. debi

! tum strictum

| retrahentes | ab eo qnod ratio dictat (timorem) . .

sensitivo ctrca passiones

Prudbntia 3

.TUSTITIA

FORTITUDO impellentes ad aliquid contra rationem (concupiscentias tactus) Tbmpebantia

Hic ordo est ordo dlgnltatls exeepta spe quse prohabilius, ut dlctum est, est inferlor fldo. Kt in hac «ynopsl apparet Jd quod dicit S. Thomas, I», q. 82. a. 3: In via « melior est amw Vei quam Dei cognitio (sie earitas est perfectlor tide) ; e contrario autem mellor est eognitlo rernm eorporalium sen lnferionmi quani amor earnm ». Of. q. 60, a. «, ad lm; cf. ibld., ad Jm: «Fldcs non moderatur motum earltatis ad Deum, sed solum oatendlt objectum » c contrario prudentia moderatur virtutes morales.

2 Prndentia quie defmitur « reeta ratio agibillum », est perfectior quam virtutes moralee quas dirigit, pront in ea- eet essentialiter reeta ratlo practlea, qua> solnm partioipatU>e est in virtutlbus morallbus sive in voluntate. slve ln appetltu scnaitlvo.

Prudeutia recte judicat praetice per conformitatcm ad appetitum rectum, seu ad intentionem rectam, etlamsl sit simul error speculatims propter igno-

DK COMPARATI0NB EARUM CUM ALIIS

EXCURSUS

□ E COMPARATIONE VIRTUTUM THEOLOCICARUM CUM ALIIS.

In hoc excursu considerandaj sunt qufBstiones generales: I" De relatione virtutum theologicarum cum virtutibus moralibus; 2° An virtutes theologicaj consistant in medio; 3° An connex» sint virtutes morales acquisitsB cum caritate; 4° De proportionali «qualitate omnium virtutum infusarum quas crescunt simul sicnt diverste (lartes eiusdem organismi spiritualis; 5° De comparatione virtutum theologicarum cum donis Spiritus Sancti et cum beatitudinibus evangelicis. Cf. S. Thomam, P-II", q. 63-69.

1°. - De comparatione virtutum theologicarum cum virtutlbus moralibus.

Secundum sententiam communem theologorum, quam egregie defendit S. Thomas, 1*11", q. 63, a. 3 et 4, prater virtutes morales uiqiiisitas sunt iu justo viriutes morales per se infusas. Dloc quidem negatum est a Scoto. Sed htec negatio videtur esse contra traditionem doctorum, qnam servabat Innocentius III dum respondebat aflirmative ad hanc qusestionem : TJtrum fides, caritas, alUeque virtutes infunduntur parvulis in baptismo? (cf. Dknz., n. 410). Item Concil. Viennense (Denz., 483) hanc responsionem approbat.

Catcchismus Romanus, parte secunda, c. 2, parag. 39, dicit pariter, agendo de gratia sanctificante : « Huic additur nobilissimus omnium virtutum oomitatus, qua in animam cum gratia divinitus infunduntur ».

S. Thomas autem, I*-II", q. 63, a. 3, sic probat per rationem theologicam existentiam virtutum moralium per se infnsarum : (( Oportet effectus esse suis caitsis et principiis proportionatos... Atqui uobis conferuntur a Deo virtutes theologicae, quibus ordinamur ad finem supcrttaturalem (q. 63, a. 3). Dnde oportet, quod his virtulibus theologicis proportio-naliter respondeant alii habitus divinitus cau- rantinm omnino involuntariam (cf. q. 57, a. 5, ad 3). Slc actus prudentia

(Bt semper practice verus et moraliter oertus.

Quomodo prudentia quie est in/erior virtutibus theologicis, possit aliquaiv.nus prwcipere actus virlutum theologicarumt

Respondetur: Prudentla non regulat actns vlrtntum theologicarum per so cx parte objectl, sed per accidens praseipit excrcitium hornm aetuum, prout judicat quod hic et nunc ln talibua clrcumstantils convenlt confessio fidel, expressio flduclte in Deo, exercitium caritatls erga hanc personani vcl alteram. Cf. IMI», q. 01, u. 4 : virtutes theologlcui per se et ratione objecti non consistunt ln medio, bene taruen per acciden» et ratlone subjecti.

DE VIRTUTIBUS THE0L0GICIS IN GENEBE sati in nobis, qui sic se habeant ad virtutes theologicas, sicut se habent virtutes morales (acquisiti») et intellectunles (pariter acquisitaj) ad principia naturalia virtutum ».

Ad lm. H» virtntes acqnisitaj « non sunt proportionatae virtutibus theologicis, et ideo opovtet, alias eis proportionatas immediate a Deo causari ». Pariter ad 2m. Item ad 3m, virtus illorum principiorum naturaliter inditorum non se extendit ultra proportionem naturee; et ideo in ordine ad finem supernaturalem indiget homo perfici per alia principia superaddita » .

Brevius: finis supernaturalis non est connaturaliter assequibilis nisi per media supernaturalia, seu eiusdem ordinis.

Confirmatio: Deus non minus providet ordini gratise quam ordini naturje. Atqui in ordine naturas homo non solum rectificatur per synderesim et appetitum boni honesti circa finem naturalem assequendum, sed etiam per virtutes morales acquisitas circa media assecutiva hnjus finis. Ergo pariter homo in ordine gratiaj non soluui rectificatur circa finem supernaturalem per virtutes theologicas infusas, sed etiam per virtutes morales infusas, circa media supernaturalia assecutiva hujus finis supernaturalis.

Non sufficit quod caritaa imperet virtutcs morales acquisitas, 1° quia perfectio vitse supernaturalis in hoc esset minor quam vita moralis ordinis naturalis; 2° ad hanc perfectionem requiritur connaturalis electio mediorum supernaturalium. Ideo caritas imperat virtutes morales acquisitas mediantibus prudentia infusa et virtutibus moralibus infusis.

Imo S. Thomas ibid. P-II", q. 63 a. 4, dicit quod virtutes morales per se infusw specif.ee distinguuntur a virtutibus moralibus acquisitis, quia habent objectum et motivum formale supernaturale et ordinantur ad finem supernaturalem. « Jlanifestum est enim, inquit, quod alterius rationis est modus, qui imponitur in concupiscentiis tactus (a temperantia acquisita) secundum regulam rationis humanaj, et (a temperantia infusa) secundum regulam divinam : puta in sumptione ciborum a ratione humana modus statuitur, ut non noceat vaJetndini corporis, nec impediat rationis actum; secundum autem regulam legis divime requiritur quod homo castiget corpus suum et in servitutem redigat per abstinentiam cibi et potus et aliorum hujusmodi. Unde manifestum est quod temperantia infusa et temperantia acquisita differunt spede, et eadem ratio est de aliis virtutibus ».

Unde virtutes morales infusse non sunt solum per accidens infu- 8» (ut geomctria infusa), scd pcr se infusse, cf. ibidem, ad S".

Virtutes morales acquisit» constituunt hominem perfecte honestum, sed non sufficiunt ad filium Dei adoptivum. Inter temperantiam acquisitam et temperantiam infusam est major differentia quam inter duas notas musicales eiusdem nominis quse separantur per completum diagramma. Aliis verbis non sunt ex eiusdem metallo, acquisita est ex «re, infusa est ex argento. Unde frequenter distinguitur temperantia christiana a temperantia philosophica, item pau-

DE COMPAHATIONB BARUM CUM ALIIS

IHirtas evangelica a paupertate philosophica quam Crates habebat. Unde dicit S. Thomas ibid. : « Differunt specie virtutes niorales infus» per quas homines bene se habent in ordine ad hoc quod sint cives sanctorum et domestici Dei, et virtutes acquisitau, secundum quas homo bene se habet in ordine ad res humanas ».

Virtus moralis acquisita subservit infusie, sicut agilitas manuum subservit arti musicali quie est in ratione practica: unde virtus moralis acquisita dat facilitatem extrinsecam actuum supernaturalium et virtus moralis infusa dat facilitatem intrinsecam. Facilitas extriuseca consistit in remotione impedimentorum, dum facilitas intriuseca consistit in hoc quod potentia sit connaturaliter proportionata actui producendo, per virtutem quje est quasi « secunda natura ». Unde, non mirum est quod peccator recenter justificatus patiatur difficul- Latem et renisum appetitus sensitivi, licet jaon habeat virtutes morales infusas. H*c impedimenta tolluntur per virtutes acquisitas, quia acquiruntur per repetitos actus, quibus ista impedimenta tolluntur.

E contrario virtutes moraies infusaj in instanti dantur cum caritate per absolutionem sacrameutaiem cum sufficienti attritione receptam.

Ut notat S. Thoinas, Quajst. disp., De Virtutibus in communi, a. 10, ad 16 : « In eo qui habuit habitum intemperantiaj, cum conteritur, iiou remanet cum virtute temjxiruntia! infusie habitus inteiuperantite in ratione habitus, sed in via corruptionis, qnasi dispositio quasdam ».

Hajc sufficiunt quoad relationem inter virtutes theologicas et virtutes moralcs infusas. Vide Commentatores circa lam llal>, q. 63, a. 3 et 4.

2° - An virtutes theologica consistant in medio sicut virtutes morales.

S. Thomas, post Aristotelem (Ethic., n, c. 6), ostendit quod virtutes morales consistunt in medio rationis, constituto a recta ratione circa aliqnam materiam determinatam ; sic regulantur facultates appetitiv», Bcil. voluntas ct appetitus sensitivus. Hoc medium rationis est inter excessum et defectum ; v.g. medium temperanti» inter excessum intemperantias, et defectum insensibilitatis; medium fortitudinis inter excessum audacuB temerari® et defectum ignaviae. Sic regulantur passiones appetitus sensitivi a recta ratione, a prudentia quse est recta ratio agibilium, quasi a-uriga virtutum moralium. Et in virtutibus moralibus qu® sunt circa passiones, medium rationis non est idem pro omnibus, v.g. pro puero, pro viro aduito.

Hoc medium rationis est simul culmen inter ac supra deviationes ad invicem oppositas. Insuper hoc medium ascendit absque deviatione dextrorsum aut sinistrorsum, v.g. prout augetur virtus acquisita fortitudiuis ; imo medium fortitudinis infusm est altius, et

DE VIliTUTIBUS THE0LOGICIS IN OENBBfi adhuc altius est donum fortitudinis ad prompte sequendam specialem inspirationem Spiritus Sancti. Ideo luec doctr ina de justo medio, quod simul est culmen, nullo modo perducit ad mediocritatem tepiditatis, sed jam disponit animam ad elevationem mentis.

Justitia vero non solum habet medium rationis, sed medium rei, quod est idem pro omnibus, scil. secundum aaqualitatem inter jus et debitum, ita ut si debeas centum, quivis sis, junior aut senex, debes reddere centum creditori cuicumque. In justitia commutativa est medium rei secundum asqualitatem, et in justitia distributiva est medium rei secundum proportionem, v.g. si habenti meritum ad quatuor dentur decem, habenti meritum ad duo, dentur quinque.

Item virtutes intellectuales speculativse consistunt vn medio rei scil. afflrmando id quod est, nec plus nec minus. Et prudeutis oonsistit in medio rationis ad dirigendas virtutes morales.

Virtutes autem theologieaj per se et ratione objecti non consistunt in medio, bene tamen per acoidens et ratione subjecti. Etenim non possumustranscendere regulam istarum virtutum, quia h«ec regula est ipse Deus infinitus, ut veritas prima, ut omnipotentia auxilians, ut suprema bonitas; unde per se et ratione objecti, non possumus nimis credere vn Deo, nimis sperare in eum, et eum nimis amare. Attamen ratione subjecti seu ex parte nostra, debemus in

Deum ferri secuudum mcnauram conditionia nostrat, et v.g. non tempore inopportuno, ut si quis quando deberet vacare rebus familise, contcmplationi se daret, aut male applicando motivum formale fldei ad res non revelatas, motivum spei ad beatitudinem obtinendam sine meritis, aut motivum caritatis ad id quod non potest propter Deum diligi, sic esset falsa caritas, ut liberalismus qui sub prartextu amoris humanitatis minuit jura Dei.

Possumus nimis amare parentes et patriam, negligendo officia nostra erga Deum. Non possumus nimis Deum amare nec etiam tantum eum diligere quantum debemus; est enim major omni laude et amore.

3°. - An virlutes morales aoquisltai slnt necessario connexae cum caritate?

S. ThomavS ostendit (I*-II", q. 65, a. 1) quod virtutes morales acquisit» in statu virtutis seu ut difflcile mobiles, sunt ita inter se connexai, ut qui una caret nullam habeat in hoc statu virtutis. Est doctrina communis contra scotist&s.

Non agitur de virtutibus moralibus quas suut solum in statu dispositionis facile mobilis, sive sint: 1° felices inclimationes naturales v.g. ad fortitudinem et non ad mansuetudinem, aut 2" dispositiones acquisitw ex motivo utilitatis ut est temperantia avari, aut 3° ww virtutes incipientes, qua> nondum sunt in statu virtutis difficile mobilis.

OE COMPABATIO.NB EARUM CUM ALIIS

Sed vera) virtutes morales acquisitte quae sunt w» statu virtutis sunt inter se connexaj ut qui una caret nullam habeat in hoc statu. Quare?

Quia, ut dicitur ibid. nulla vera vvrtus moralis potest esse sine vera prudentia qute dirigit eas; et vera prudentia non potest haberi nisi liabeantur vene virtutes morales, nam prudentia supponit rectitudinem habitualem appetitus per respectum ad fines virtutum et dictat medium ad perveniendum in actu ad hunc finem.

Prudentia non recte judicat practice de justo medio servando v.g. in castitate, nisi appetitus sit recte affectus ad id quod castitati convenit. Insuper prudentia debet recte prwcipere seu imperare media adhibenda ad finem consequendum et hoc rectum et efflcax imperium prasrequirit rectam et efficacem intentionem jinis per virtutem moralem. Unde virtutes morales dependent a prndentia in genere causw directivw, et prudentia ab illis dependet in genere causae dispositivw ad rectum judicium practicum et rectum imperium circa media od finem. Etenim « qualis unusquisque est secundum affectum, talis jinis videtur ei conveniens » ut dicebat Aristoteles ; aliis verbis : uuusquisque practice judicat secundum inclinationem sui appetitus (voluntatis et sensibilitatis) 1 . Ideoque virtutes morales acquisit® et prudentia ad invicem sunt causte, et igitur haj virtutes sunt connexa! in prudentia.

Sic miles iuxuriosus qui videtur habere veram virtutem fortitudinis, eam non habet saltem in statu virtutis difficile mobilis, quia ut luxuriosus propter amorem perfid» meritricis inclinatur ad sua officia militis quandoque non servanda in materia fortitudinis. Luxuria impedit quod sit sufficienter atfectus ad fortitudinem. item judex pecuniarum cupidus, propter hanc cupiditatem non est satis affectus ad justitiam, et hanc virtutem non habet in statu virtutis.

Sed connexio virtutum prius est in jieri et deinde m facto esse, tunc quando vera prudentia (omnino distincta a prudentia carnis, aut ab astutia) est in statu virtutis, alise virtutes morales cardinales sunt in statu virtutis.

Nunc quasritur utrum virtutes morales acquisitaj sint necessario connex® cum caritate, an possint haberi sine ea.

Hoc non quawitur pro virtutibus moralibus infusis, quia constat eas esse a caritate inseparabiles, tanquam proprietates gratiie sanctificantis. Si vero fides et spes remanent in multis peccatoribus sine caritate, tunc non sunt proprie meritorias. Insuper in via generationis tides et spes antecedunt caritatem, dum e contra caritas erga

' Propterea S. Thomas Utelt. IMI", q. 57. a. 5, ad 3 : o Verum intelleclm practicl (ln prudentla) accipitur per confurmitatcm ad appetitum rectum », et renianet etiamsl per ignoDinttaui- omnluo hivoluntarlam,. non eit couforniitaa ad rem, ut lu lllo qul Invlnclblliter deeipltnr ab altero, v.g. Judloat quod modlea pars vlnl cl oblatl blbenda est ratlone urbanitatls, et Invluciblllter iguorat quod venenum posltum est ln lioc vlno. Tunc Judlcium ejus practicum est verum, non obstante crrore speculatlvo i>er respectum ad rcm lpsam. Cf. clrca hoc art. nostrum De speoiali certitudine prudentim, aRev. thomiste», 1925, p. 341-355.

26 DB VIRTUTIBUS THBOLOGICIS IN QENERE

Denra finem ultimum supernaturalem antecedit rectitudinem supernaturalem appetitus erga media ad prsedictum finem.

S. Thomas autem (111", q. 65, a. 2), ostendit quod verce virtutes morales acquisitce possunt esse in statu dispositionis facile mobilis sine caritate ut fuerunt in multis gentilibus ; non vero possunt esse sine caritate in statu virtutis difficile mobilis, quia homo sine caritate est directe aversus a fine ultimo supernaturali, et indirecte aversus a fine ultimo naturali, prout jam lex naturalis pra?cipit : « obediendum est Deo quidquid jubeat etiam in altiori ordine ». Et homo aversus a fine ultimo facile inclinatur ad malum ita ut veras virtutes morales acquisit» non possint in eo esse in statu virtutis diffioile mobilis, sed tamen possunt esse verm virtutes ex parte objecti, in statu dispositionis ex parte subjecti, id est in via aut gencrationis aut corruptionis ; et jam post unum peccatum mortale, quo amittitur caritae, incipiunt esse hfe virtutes in statu declinationis, in via ad corruptionem. Cf. I-II", q. 71, a. 4 '.

4°. - Oe proportionall tequalitate virtutum et de earum duratlone.

In I'-II", q. 66, a. 2, S. Thomas ostendit quod omnes virtutes infusae sciJ. theologicffl et morales infus», quamvis sint in se inaequales, sunt proportionaliter a?quales in quantum aqualiter orescunt sicut digiti manus vel partes eiusdem organismi, seu proportionaliter augentur, propter earum connexionem ut sunt proprietates gratise habitualis. Ita est saltem quoad id quod est formale in eis, quamvis id quod est materiale in virtutibus moralibus sit ina3quale, prout unus homo ex sua natura individuali vel consuetudine sit magis promptus ad actum unius virtutis quam ad actum alterius.

Ideo quando per communionem eucharisticam augetur caritas, augentur simul proportionaliter omnes virtutes infusro et etiam septem dona ut sunt habitus infusi cum caritate connexi.

Virtutes autem morales acquisitw prout sub6erviunt infusis, proportionaliter etiam augcntur cum eis, saltem aliquatenus, quando augmentum virtutum infusarum fit ex opere operantis. Ita in musico augetur agilitas manuum cum arte qu® est in intellectu practico.

Quoad durationem virtutum, « caritae nunquam excidit » ut dicitur I Gor., xiii, 8. Fides autem quw est de non visis, et spes qua? est de non habitis non remanent in patria. Virtutes morales non remanent post hanc vitam quantum ad suum materiale, quia tunc non erit amplius locus delectationi ciborum et venereorum, neque periculis vit», neque commutationibus et distributionibus necessariis ad usum hujus vitai. Sed remanebunt virtutes morales quoad suum formale in patria, quia appetitus remanebit rectificatus et pertecte conformis rationi et legi divin». Of. 1*11", q. 67.

i Hoc longlus tractavimus alibi lievue Thomiete, juillet, sept. 1937 : L'instabllite dans 1'etat de pech£ mortel des vertus morales acqulses.

DB COM P ARATIONB BARUM CUM DONIS

5°. - De comparatione virlutum theotogicarum cum donls Spiritus Sancti.

De donis Spiritus Sancti est sermo apud Isaiam, XX, 2; Sop., vii, 7 sq. ; vm. ix ; Eccli., xv, 1. xxxix, 8; Joan., xiv, 16, 17. xvi, 13, 14; Rom., vm, 15, 26; I Cor., n, 12; Gal., iv, 6. v, 16 ss. ; Ephes., i, 13, 17. iii, 16; Philipp., iv, 7. De his locuti sunt Patres greeci et latini, speciatim S. Augustinus, Serm. 248, 249 et in Matth., v, De Sermone Domini in monte; S. Gregorius Magnus ', item Papa S. Damasius, ex actis Synodi Hoiuana}, a. 382 (cf. Denz., n. 83) et recentius louge Leo XIII, in Encycl. Divinum illud munus, 9 mai 1897. Sajpe liturgia Pentecostes loquitur de « sacro septenario ».

Juxta S. Thomam (I*-II", q. 68, a. 1), dona differuM a virtutibus etiam infusis, prout secundum ea homo disponitur ut efficiatur prompte mobilis a speciali inspiratione Spiritus Sancti modo suprahumano, dum virtutes etiam infusa) disponunt hominem ut moveatur modo humano a ratione fide iilustrata. Hajc differentia apparet pnesertini in distinctione inter prudentiam christianam qua? est diseursiva et donum consilii quo disponimur ut efficiamur prompte mobiles a speciali inspiratione divina ad agendum. Item distinguitur fides qme ex se solum adhajret mysteriis revelatis, et donum intel- leetus uos dispuueus ad iuspiratioueiu sub qua yenetramua luec mjsteria, quce gustantur per donum sapientias. Specialis inspiratio quae dociliter recipitur secundum diversa dona, non solum est effectiva (ut gratia actualis fortius movens efficienter), sed est proprie directiva, regulativa: sic regula suprahumana causat modum agendi suprahumanum, et luec regula superior est motwum formale actuum donorum, distinctum a motivo formali actuum virtutum etiam infusarum. TJnde septem dona sunt in anima justa sicut septem vela in navi; navis progreditur aut per laborem remigantium (heec est figura laboris virtutum), aut per impulsionem venti idonei per vela

Cf. DM. thiol. cath., art. « Dons du S. Esprit » (A. Gardeii.). Vide i bid. traditlonalem interpretationem toxtuum classicorum Isaiae, xi, 2 : « Et requiescet super eum (super Messiam) spiritus Domini, spirltus sapientias et lnteilectus, splritus consilii et fortltudlnis, spirltus sclentioj et pietatis, et rcplebit euin spiritus tunoris Domini o.

Lib. Sapienticc, i, 5: « Splrltus Sanctns disciplinre effugiet flctum ». vu, 7: « Venit in mc spirltus sapientia; ». vu, 22 : « Est enim in iilo splrltus [ tia;, sanct.us, unicns etc. ». — Bocli., xv, 5 : « Et ad tkn et intellectus ». Item xxxix, 8.

Joan., xvi, 26: « Paraclltus... vos docebit omnla et suggerct vobis omnia qufficumque dixero vobis ». - xvi, 13, ss. : « Cum autein venerlt ille Spiritus Sanetus docebit vos oronein veritatcm ».

Apoc, n, 7 : « Vlncenti dabo manna absconditum ».

Itom., vni, 15 : « Accepistl spiritum adoptionis ullorum in quo clamamus : Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testlmonlum reddit spiritui nostro quod sumus tilii Dei ». - Item vzn, 26: « Ipse Spiritus postulat pro nobis gemltlbus inenarrabllibus». - Item I Cor., n, 12; Gal., iv, 6; Phit., iv, 7.

DK VIRTUTIBUS THKOIXX5ICIS IN GENEHE receptam. Dona in incipientibus sunt quasi vela adlwc ligata, per mnlta peecata venialia parum conBcia ; in perfectis antem dona sunt sicut vela extensa qute prompte et dociliter accipiunt impulsionem venti propitii.

Ibid. in art. 2 ostenditur quod dona sunt ad salutem necessaria quia « ratio humana etiam fide illnstrata non pote6t quantum ad omnia repellere stuititiam, ignorantiam, hebetudinem, duritiam, etc. Et ideo dona Spiritus Sancti qu® faciunt nos bene sequentes instinctum ipsius, dicuntur contra hujusmodi defectus dari».

Art. 3. - Dona sunt habitus infusi permanentes in justo, nam se habent ad Spiritum Sanctum inspirantem seu dirigentem, sicut virtutes morales ad rectam rationem. Unde homo sic agitur a Spiritu Sancto quod etiam agit, in quantum est libere docilis, sicut studens seu discipulus qui attente audit magistrum, est totus oculi et aures ad bene "audieudum, ita etiam inferior obediens per respectum ad superiorem.

Art. 4. - Dona sunt septem, constituunt sacrum septenarium. Ad minus sex enumerantur apud Isaiam, xi, 2, et si deest in hoc textu donum pietatis, de eo pluries est sermo apud S. Paulum, ubi agitur de « spiritu adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus : Abba (Pater)» cum filiali pietate (Rom., vm, 15, 26; Gal., iv, 6, etc).

Inter htec septem dona: quatuor sunt in intellectu, scil. sapientia, intellectus, scientia, consilium; et tria sunt in voluntate cui subordinatur appetitus sensitivus, scil. : pietas, fortitudo et timor filialis. Altissimum inter septem dona est donum sapientias, est velut in navi magnum velum cui subordinantur alia vela; sic inspiratio Spiritus Sancti per donum sapienti» ex alto dirigit alia dona, aliquo modo sicut caritas imperat alias virtutes.

Hsec dona correspondent virtutibus ; supremum donum sapientia* correspondet suprenue virtuti caritatis. Fides adjuvatur a dono intellectus et a dono scientise. Spes prseservatur a praesumptione per donura timoris filialis ; religio perficitur per donum pietatis, prudentia per donum consilii, fortitudo per donum fortitudinis, temperantia adjuvatur a dono timoris.

Art. 5. - Dona sunt connexa in caritate, nam Spiritus Sanctus, ex quo proveniunt, habitat in nobis per caritatem (Rom., v, 5). Unde septem dona simul augentur cum caritate et aliis virtutibus inf usis ; pertinent ad organismum spiritualem, tanquam functiones altiores ad bene recipiendam directionem Spiritus Sancti.

Art. 6. ■ Dona remanent in patria, in qua beati totaliter subditi sunt Deo, cum perfecta cognitione experimentali Dei et perfectissimum affectnm filialem erga Deum.

Art. 7. - Subordvnatio donorum attenditur secundum enumerationem descendentem Isaia;, xi, 2, quse incipit ab altissimo dono sapientia; et terminatur ad infimum scil. ad donum timoris filialis, quod est « inithim sapientiffi».

DB COMPABATIONB EABUM CUM DONIS

Art. 8. - Dona pixeferuntur virtutibus moralibus, quia simpli- «•iter perfectius est moveri a Spiritu Sancto, quam a ratione etiam Hde illustrata. Sed virtutes theologUxe prceferuntur donis, prout per i;as homo unitur cum ipso Spiritu Sancto movente, et « septem dona npB perveniunt ad perfectionem nisi in fide, spe et caritate fiat omne quod agunt », ut ait S. Gregorius magnus. Sic actus donorum regulantur remote a fide viva et proxime a speciali inspiratione cuilibet ilono correlativa. Attamen, quamvis dona sint simpliciter inferiora virtutibus theologicis, eas secundum quid perficiuut, v.g. donum intellectus secundum quid perficit fidem vivam, afferendo penetrationem raysteriorum. Ita in ordine sensibili arbor est perfcctior suis fructibus, sed tamen perficitur ab illis; et melius est possidere arborem fructificantem quam possidere solum fructus eius.

Deinde S. Thomas tractat de donis in speciali, agendo in speciali de virtutibus quibus respondent, v.g. tractat de donis intellectus et scienti® agendo de fide, et de dono sapientias, in fine tractatns de caritate.

o »

Brevissime notandae sunt in rlne relationes virtutum theologicarum cum beatitudinibus evangelwis (Matth., v). De hoc tractat S. Thomas, I*-II", q. 69, quaa pulcherrima est.

Chapter 3 of 69