Skip to the text

Liber V, Epistola 20

Ad Mauricium Augustum.

Laudat imperatoris zelum pro Ecclesiae pace. Joannis episcopi hypocrisim depingit. Ambitioso quem usurpabat titulo Ecclesiam totam, venerandas synodos, pias leges, ipsius Christi mandata turbari; illius proinde superbiam imperiali auctoritate constringendam. Se vero, nisi humiliter ac suaviter admonentem audiat Joannes, illi cum Deo invicte restiturum.

Gregorius Mauricio Augusto.

Piissimus atque a Deo constitutus dominus noster, inter caeteras augustorum ponderum curas, conservandae quoque sacerdotali charitati rectitudine studii spiritalis invigilat, videlicet pie veraciterque considerans neminem posse recte terrena regere, nisi noverit divina tractare, pacemque reipublicae ex universalis Ecclesiae pace pendere. Quae enim, serenissime domine, virtus humana, quodque carnei robur brachii contra vestri Christianissimi culmen imperii irreligiosas praesumeret manus erigere, si studeret concors sacerdotum mens Redemptorem suum lingua pro vobis, atque, ut oportebat, meritis exorare? Aut quis ferocissimae gentis gladius in necem fidelium tanta crudelitate grassaretur, nisi nostra vita, qui sacerdotes nominamur, et non sumus, a pravissimis gravaretur operibus? Sed dum nos competentia nobis relinquimus, et nobis incompetentia cogitamus, peccata nostra barbaricis viribus sociamus, et culpa nostra hostium gladios exacuit, quae reipublicae vires gravat. Quid autem dicturi sumus, qui populum Dei, cui indigne praesumus, peccatorum nostrorum oneribus premimus, qui quod per linguam praedicamus per exempla destruimus, qui iniqua docemus operibus et sola voce ea quae sunt justa praetendimus? Ossa jejuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis vestibus tegitur, et elatione cordis purpuram superamus. Jacemus in cinere, et excelsa despicimus. Doctores humilium, duces superbiae, ovina facie lupinos dentes abscondimus. Sed quis horum finis est, nisi quod hominibus suademus. Deo autem manifesti sumus? Quamobrem providentissime piissimus Dominus ad compescendos bellicos motus pacem quaerit Ecclesiae, atque ad hujus compagem sacerdotum dignatur corda reducere. Quod quidem ego opto, atque, 748 quantum ad me attinet, serenissimis jussionibus obedientiam praebeo. Quia vero non causa mea, sed Dei est, et quia non solus ego, sed tota turbatur Ecclesia, quia piae leges, quia venerandae synodi, quia ipsa etiam Domini nostri Jesu Christi mandata superbi atque pompatici cujusdam sermonis inventione turbantur, piissimus Dominus locum secet vulneris, atque resistentem aegrum augustae auctoritatis vinculis constringat. Astringendo enim ista, rempublicam sublevatis; et dum talia reciditis, de regni vestri prolixitate tractatis.

Cunctis enim Evangelium scientibus liquet quod voce dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo, totius Ecclesiae cura commissa est. Ipsi quippe dicitur: Petre, amas me? pasce oves meas (Joan. XXI, 17) . Ipsi dicitur: Ecce Satanas expetiit cribrare vos sicut triticum; et ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31) . Ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meacm, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo (Matth. XVI, 8) .

Ecce claves regni coelestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur, et vir sanctissimus consacerdos meus Joannes vocari universalis episcopus conatur. Exclamare compellor ac dicere: O tempora, o mores!

Ecce cuncta in Europae partibus barbarorum juri sunt tradita, destructae urbes, eversa castra, depopulatae provinciae, nullus terram cultor inhabitat, saeviunt et dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum, et tamen sacerdotes, qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur.

Nunquid ego hac in re, piissime domine, propriam causam defendo? Nunquid specialem injuriam vindico? causam omnipotentis Dei, causam universalis Ecclesiae?

Quis est iste, qui contra statuta evangelica, contra canonum decreta, novum sibi usurpare nomen praesumit? Utinam vel sine aliorum imminutione unus sit, qui vocari appetit universalis.

Et certe multos Constantinopolitanae Ecclesiae in haereseos voraginem incidisse novimus sacerdotes, et non solum haereticos, sed etiam haeresiarchas factos. Inde quippe Nestorius, qui Mediatorem Dei et hominum Jesum Christum duas esse personas existimans, quia Deum fieri hominem potuisse non credidit, usque ad Judaicam perfidiam erupit. Inde Macedonius, qui consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum Deum esse denegavit. Si igitur illud nomen in ea Ecclesia sibi quisquam arripit, quod apud bonorum 749 omnium judicium fecit; universa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is qui appellatur universalis cadit. Sed absit a cordibus Christianis nomen istud blasphemiae, in quo omnium sacerdotum honor adimitur, dum ab uno sibi dementer arrogatur.

Certe pro beati Petri apostolorum principis honore, per venerandam Chalcedonensem synodum Romano pontifici oblatum est. Sed nullus eorum unquam hoc singularitatis nomine uti consensit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quid est ergo quod nos hujus vocabuli gloriam et oblatam non quaerimus, et alter sibi hanc arripere et non oblatam praesumit?

Ille ergo magis est piissimorum dominorum praeceptione flectendus, qui praeceptis canonicis obedientiam praebere contemnit. Ille coercendus est, qui sanctae universali Ecclesiae injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque imperii vestri se per privatum vocabulum superponit.

Ecce omnes hac de re scandalum patimur. Ad vitam ergo rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt. Nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit.

Quid autem nuper in hac urbe ex hujus auditu vocabuli gestum sit, Sabiniano diacono ac responsali meo subtilius indicavi. Cogitet ergo dominorum pietas de me proprio suo, quem specialiter prae caeteris semper fovit atque continuit, qui et vobis obedientiam praebere desidero et tamen de mea negligentia reperiri reus in superno tremendoque judicio pertimesco; ac secundum petitionem praedicti Sabiniani diaconi, aut piissimus dominus ipsum dignetur judicare negotium, aut saepe nominatum virum, ut ab hac tandem intentione cesset, inflectere. Si ergo judicio pietatis vestrae justissimo, vel clementibus jussionibus cesserit, omnipotenti Deo gratias referimus, atque de concessa per vos omni Ecclesiae pace gaudemus. Sin autem in eadem diutius contentione perstiterit, hac de re jam Veritatis sententiam certam tenemus, quae ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14) . Et rursus scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18) . Ego autem dominorum jussionibus obedientiam praebens, praedicto consacerdoti meo 750 et dulciter scripsi, et humiliter ut ab hac inanis gloriae appetitione sese emendet admonui. Si igitur me audire voluerit, habet devotum fratrem. Si vero in superbia persistit, jam quid sequatur aspicio, quia illum sibi adversarium invenit, de quo scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6) .

Chapter 273 of 846