Liber V, Epistola 13
Ad Gaudentium Episcopum.
Capuanae Ecclesiae visitationem injungit.
Gregorius Gaudentio episcopo Nolano.
Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus, in Romana civitate positus, de hac luce migravit, curae nobis fuit quae universis Ecclesiis a nobis impenditur, ad fraternitatem tuam praesentia scripta dirigere, ut memoratae Ecclesiae visitator accedas; sic tamen ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid praefati loci esse patuerit, a quoquam praesumi patiaris, sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque ejusdem Ecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque 738 ecclesiastico sedulo ac devote debeant deservire, quatenus fraternitatis tuae instantia atque adhortatione tales se in servitio divino exhibeant, ut irreprehensibile eorum valeat obsequium reperiri. (Grat. dist. 61, c. 19.)
Chapter 266 of 846