Liber V, Epistola 14
Ad Clerum Ecclesiae Capuanae.
De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa.
Gregorius clero Ecclesiae Capuanae degenti Neapoli.
Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus hic positus de hac luce migravit, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudentio Nolanae civitatis episcopo solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, quatenus in ecclesiastico obsequio, atque in Dei laudibus vigilanti debeatis cura persistere, moresque vestros sub digna ecclesiastici regiminis disciplina componere. Nec quisquam vestrum ejus audeat praeceptionibus obviare, sed omni tam ecclesiastica observatione, quam etiam Ecclesiae vestrae custodia, ejus provisionibus obedientiam exhibere, quatenus dum ejus regimini vestra fuerit obedientia commodata, et Ecclesiae vestrae in nullo negligatur utilitas, et ejus sit cura propensior.
Chapter 267 of 846