Liber V, Epistola 56
Ad Marinianum Episcopum.
Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae.
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Ravennati Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum. Quo non aliter te uti memineris, nisi in propria tuae civitatis dimissis jam filiis Ecclesia, procedens a salutatorio ad sacra missarum solemnia celebranda; peractis vero missis, idem in salutatorio rursum curabis deponere. Extra Ecclesiam vero non amplius illo tibi, nisi quater in anno, in litaniis quas ad decessorem tuum Joannem expressimus, uti permittimus, hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujusmodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem largiente Domino percepisti, ita etiam morum atque actuum probitate ad Christi gloriam susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujusmodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia etiam privilegia, quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.
Chapter 309 of 846