Skip to the text

Liber V, Epistola 50

Ad Joannem Abbatem.

Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus.

Gregorius Joanni abbati de Regio.

Ea quae ad correptionem religiosarum pertinent personarum nos praeterire nec decet, nec convenit. Pervenit itaque ad nos in monasterio sancti Andreae, quod juxta Vulcanum est positum, multa perpetrari facinora. Atque ideo auctoritatis nostrae praeceptione suffultum ad id te monasterium proficisci necesse est, et omnia quae dicuntur subtili investigatione discutere. Et si ita, quod absit, inveneris, sic in illos regulariter vindicabis, ut digna eos coercitio a pravis et illicitis de caetero doceat actibus abstinere.

Chapter 303 of 846