Liber VI, Epistola 12
Ad Montanam et Thomam.
Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit.
Gregorius Montanae et Thomae.
Cum Redemptor noster (Grat. 12, q. 2, c. 68), totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut, divinitatis suae gratia dirupto quo tenebamur capti vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur si homines quos ab initio natura liberos protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea qua nati fuerant manumittentis beneficio libertate reddantur. Atque ideo, pietatis intuitu et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo adjutore, deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus peculium.
Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fateris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii, cui Constantina abbatissa praeest, in quo converti Deo miserante festinas, 801 modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterit, id totum Ecclesiae nostrae juri sine dubio mancipetur.
Tibi autem suprascripto Thomae, quem pro libertatis tuae cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas praefatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem haereditario tibi nomine dereliquit, simul et sponsalia quae matri tuae conscripserat, similiter hac die per hujus manumissionis paginam donamus, atque concedimus; ea sane lege, atque conditione subnexa, ut si sine filiis legitimis, hoc est de legitimo susceptis conjugio, te obire contigerit, omnia quae tibi concessimus ad jus sanctae Romanae Ecclesiae sine diminutione aliqua revertantur. Si autem filios de conjuge, sicut diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris, earumdem te rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere, et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus facultatem. Haec igitur, quae per hujus manumissionis chartulam statuimus atque concessimus, nos successoresque nostros, sine aliqua scitote refragatione servare. Nam justitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat (Grat. 25, q. 1, c. 15). Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus. Actum in urbe Roma (Grat. Caus. 2, q. 2, c. 68).
Chapter 323 of 846