Skip to the text

Liber XI, Epistola 21

Ad Romanum Defensorem.

Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat.

Gregorius Romano defensori.

Quia praesentium portitorem Argentium colonum Ecclesiae nostrae curam hospitalitatis habere cognovimus, necesse est ut in parte aliqua ejus studium adjuvemus. Idcirco hujus tibi praeceptionis auctoritate mandamus ut terrulam 1106 modiorum plus minus, sicut asserit, decem, possessionis Disterianae, quam tenuit, reddere ei sine mora aliqua vel excusatione festines, ut eam diebus vitae suae habeat, atque ex ipsa rationibus ecclesiasticis nihil impendat, sed in ea ille quam exhibet hospitalitate proficiat. Quia dignum est ut bono laudandoque operi concurrere ac ferre consultum modis omnibus debeamus.

Chapter 673 of 846