Skip to the text

Liber XI, Epistola 52

Ad Donum Messanensem Episcopum.

Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores judicatum est.

Gregorius Dono episcopo Messanensi.

Nullus unquam contentionibus finis imponitur, si impleri ea quae judicata fuerint differantur. Filius itaque noster Placidus, vir magnificus, questus est nobis ea quae inter eum et actores Ecclesiae vestrae Dei judicio definita sunt fraternitatem vestram nolle complere. Quod si ita est miramur, ut dum quieti vestrae vos deceat studere, contentionis vobis scrupulum reservetis. Proinde scriptis vos praesentibus adhortamur ut subtiliter requirere debeatis. Et si quid minus impletum est, si tamen nihil est quod juste possit obsistere, sine discordia compleatur; quatenus nec supradictus magnificus vir se queratur irrationabiliter fatigari, nec vos contra ordinis vestri propositum videamini despexisse quod justum est. Datum mense Junii, indict. 4.

Chapter 704 of 846