Skip to the text

Liber XI, Epistola 64

Ad Augustinum Anglorum Episcopum.

Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet.--1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione.--2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus.--3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis.--4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum.--5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus.--6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis.--7. Neophyti in gradu prohibito juncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant.--8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione.--9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat.--10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum conjuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent.--11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat.

Incipit epistola de expositione diversarum rerum beati Gregorii papae urbis Romae, quam transmisit in Saxoniam transmarinam ad Augustinum, quem ipse pro se ad praedicandum misit.

Prima interrogatio Augustini.

Quaero, pater beatissime, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur. Vel de his quae fidelium oblationibus accedunt ad altaria, et quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat.

Responsio sancti Gregorii papae urbis Romae.

Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse non dubium est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem apostolicae sedis est (Grat. 12, q. 2, c. 30) ordinatis episcopis praeceptum tradere, ut de omni stipendio quod accedit quatuor fieri debeant portiones. 1151 Una videlicet episcopo et familiae ejus propter hospitalitatem et susceptionem, alia clero, tertia vero pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas (Grat. 12, q. 8, c. 8), monasterii regulis erudita, seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. IV).

Secunda interrogatio Augustini.

Opto enim doceri an clerici continere non valentes, possint contrahere; et si contraxerint, an debeant ad saeculum redire.

Responsio beati Gregorii papae.

Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti (Grat. dist. 32, c. 3), qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus, jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? cum omne quod superest necessitatibus, in causis piis ac religiosis 1152 erogandum est, Domino et magistro omnibus dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) .

Tertia interrogatio Augustini.

Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum consuetudines tam diversae; et altera consuetudo missarum est in Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum Ecclesiis tenetur?

Responsio beati Gregorii papae.

Novit fraternitas tua (Grat. dist. 12, c. 10) Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

Quarta interrogatio Augustini.

Obsecro, edisseras mihi quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit.

Responsio beati Gregorii Papae.

Hoc tua fraternitas (Grat. 12, q. 2, c. 11) ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant et sunt alii 1153 qui hac in re ex inopia delinquunt. Unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam vero levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex charitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur. Haec ergo charitas in mente tenenda est; et ipsa modum correctionis dictat, ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.

Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant. Sed absit quod Ecclesia cum augmento recipiat quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra de damnis quaerat.

Quinta interrogatio Augustini.

Peto an debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae.

Responsio beati Gregorii papae.

Hoc fieri modis omnibus licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.

1154 Sexta interrogatio Augustini.

Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari, et novercis et cognatis si liceat conjugio copulari.

Responsio beati Gregorii papae.

Quaedam terrena lex (Grat. 33, q. 2, c. 20.) in Romana republica permittit ut sive fratris, sive sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat. Nam secunda quam diximus a se omnimodo debet abstinere. Cum noverca autem misceri grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (I v. XVIII, 7) . Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest; sed quia in lege scriptum est: Erunt duo in carne una (Genes. II, 24) , qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque misceri prohibitum est, quae per conjunctionem priorem caro fratris facta est. Pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro Christi confessione 1155 occisus est; sed quia idem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6) , quia pro veritate occisus est Joannes, pro Christo sanguinem fudit.

Septima interrogatio Augustini.

Declarari posco an sic turpiter conjunctis sit indicenda separatio, et sacrae communionis deneganda oblatio.

Responsio beati Gregorii papae.

Quia vero multi sunt in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admisti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc peccatum esse cognoscant. Tremendum Dei judicium pertimescant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt admonendi sunt ne aliquid tale audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt culpa aliquatenus toleranda est, ita est in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.

Octava interrogatio Augustini.

Peto si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi facile non possint convenire, an debet sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari.

Responsio beati Gregorii papae.

Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi venient, illi in ordinationem episcopi testes tibi assistent. Sed (Grat. dist. 80, c. 6) fraternitatem tuam ita volumus in Anglia episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione alicujus episcopi convenire non possint. 1156 Pastorum quoque aliquorum praesentia valde est utilis, ut facillime debeant convenire. Cum igitur, Deo auctore, ita fuerint episcopi etiam in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt in subsequenti quoque gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione qua per sacrum mysterium homo Deo conjungitur tales conveniant qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Domino preces pariter fundant?

Nona interrogatio beati Augustini.

Postulo etiam qualiter debeamus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere.

Responsio beati Gregorii papae.

In Galliarum episcopos (Grat. 25, q. 2, c. 3) nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si qua sunt in episcopis vitia corrigantur. Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus (indict. 4, epist. 68), ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis fuerit, ei ipse tota mente subveniat, ut quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria ab episcoporum moribus compescatis. Ipse autem auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reformando, quia (Grat. 6, q. 3, c. 1) scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet; sed manu spicas conterere, et manducare (Deut. XXIII, 25) . Falcem ergo judicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo, et persuadendo, quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit 1157 hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. Britannorum vero omnium episcoporum tuae curam fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.

Obsecratio Augustini.

Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris nobis transmittantur.

Concessio Gregorii.

Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis ejus ordinem audisse fateantur, ita reliquiae quas petisti seorsum condendae sunt, ut locus in quo praefatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari.

Decima interrogatio Augustini.

Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare. Aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere. Aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi. Aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam introire ei liceat, aut sacrae communionis sacramentum percipere. Aut vir suae conjugi permistus antequam lavetur aqua, si ecclesiam intrare possit, vel etiam ad ministerium sacrae communionis accedere. Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.

Responsio beati Gregorii papae.

Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam cui etiam et responsum addidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti credo quod mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent immortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? Illi quippe mysterio in quo omnis culpa funditus exstinguitur valde stultum 1158 est si donum gratiae contradicere posse videatur.

Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti (Grat. dist. 3, c. 1) ut pro masculo XXXIII diebus, pro femina vero LXVI debeat abstinere (Levit. XII). Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si eadem hora qua genuerit actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione voluptas est, nam in prolis partu dolor et gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries (Genes. III, 6) . Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit sine mora, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur eadem qua natum est, nullo modo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda est, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum morte, inveniri non valeat qui redimatur.

Ad ejus vero concubitum vir ejus accedere non de bet quousque qui gignitur ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant. Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa, cum consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat si quis vir ad menstruatam mulierem accedat (Levit. X). Quae tamen mulier dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est ut ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit (Luc. VIII). Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?

Sed dices: illam infirmitas compulit, has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater charissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque et sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud 1159 contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare? Feminis namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est. Si igitur bene praesumpsit quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur?

Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriremus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat, ut homo qui sponte culpam perpetravit, reatum culpae portet invitus. Atque ideo feminae cum semetipsas considerant in menstrua consuetudine, si ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consideratione laudandae sunt. Dum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut diximus, non sunt. Sicut enim in veteri Testamento exteriora opera servabantur, ita in Testamento novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut immunda manducari praecipiat, in Evangelio tamen Dominus ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11) . Atque paulo post subjecit, exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae (Ibid., 19) . Unde ubertim indicatum est quia illud ab omnipotenti Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 15) . Atque mox ejusdem coinquinationis causam annuntians, subjungit: Coinquinatae sunt enim eorum et mens et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cujus mens immunda non fuerit, 1160 cur quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur?

Vir autem (Grat. de poenit., dist. 7, q. 4, c. 7) cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ecclesiam non debet, sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit, ut mistus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare. Quod intelligi spiritaliter potest quia mulieri vir miscetur quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur. Qui nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregatione fratrum existimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis enim de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alii alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere.

Nec haec dicentes deputamus culpam esse conjugium. Sed quia ipsa licita commistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo conjugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, in delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii quem traxit ex radice. In quibus tamen verbis non ipsam admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admistionis. Sunt enim multa licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus. Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen tunc approbabile quod in eo animus perturbatur. Contra quippe vitia delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8) . Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis lucem se suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat, quia dum male acta deorsum insequitur, confundi tamen atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se reatum aliquem incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis ergo 1161 sua conjuge non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, iste profecto de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent conjuges etiam de sua commistione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subjungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 9) . Non enim indulgetur quod licet et justum est. Quod enim indulgeri dixit, culpam esse demonstravit.

Vigilanti vero mente pensandum est quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus misti non essent, quanto magis qui corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsi inaestimabilis mysterii magnitudine praegraventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent; quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir qui post commistionem conjugis lotus fuerit aqua, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam ecclesiam etiam licuerit intrare.

Undecima interrogatio Augustini.

Quaero etiam si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?

Responsio beati Gregorii papae.

Hunc quidem Testamentum veteris legis (Grat. dist. 6, c. 1), sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen tunc specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et 1162 nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat.

Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quia valde subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstineri, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tunc vel suo judicio libera, cum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem et delectationem, inter delectationem et consensum judex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est. Cum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et 1163 saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23) . Si autem captivus erat, minime pugnabat. Sed et pugnabat, quapropter captivus non erat. Et pugnabat igitur lege mentis, cui lex quae in membris est repugnabat. Si hoc pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, et captivus et liber: liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.

Chapter 716 of 846