Skip to the text

Liber XI, Epistola 73

Ad Marinianum Abbatem.

Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano ejusque successoribus committit.

Gregorius Mariniano abbati.

Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui Ad sedem dicitur minorem quam oportet diligentiam habere cognovimus, utile esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse conjunctum, ejus tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere, et psalmodiae officium solemniter exhibere facias. Et quia ecclesiam ipsam reparatione certum est indigere, volumus ut quidquid illuc accedere potuerit, ipse accipere atque in ejus reparationem, ut praevideris, debeas erogare. Hanc vero sollicitudinis curam, quam tibi hujus pagina praecepti mandavimus, tam te quam etiam successores tuos, qui monasterii regimen, Deo auctore, susceperint, exhibere, et quae constituimus per omnia volumus observare.

Chapter 725 of 846