Skip to the text

De sacramentis legis naturalis et scriptae (pars 1)

D. Quid fuit priusquam mundus fieret? M. Solus Deus. D. Quandiu prius fuit? M. Ab aeterno. D. Ubi fuit cum nihil esset praeter ipsum? M. Ubi modo est, ibi fuit et tunc. D. Ubi est modo? M. In semetipso est, et omnia in ipso sunt, et ipse est in omnibus. D. Quando fecit Deus mundum? M. In principio (Gen. I). D. Ubi factus est mundus? M. In Deo. D. Unde factus est mundus? M. De nihilo. D. Quomodo factus est mundus. M. Prius in materia simul facta sunt omnia: postea vero in hac qua nunc mundus cernitur forma, per sex dies composita sunt et ordinata universa. D. Quomodo poterat materia prius esse quam forma? M. Materia illa non omnino sine forma fuit; sed tamen informis prius fuisse dicitur, quia in prima sui conditione tam decentem et tam aptam (sicut nunc habet) adhuc formam non habuit. D. Quare voluit Deus prius creare rudem materiam: quasi non potuerit simul cum forma creasse eam? M. Voluit prius ostendere quid esset creatura ex se, et quid ex beneficio Creatoris deinde accepisset; ideoque prius creavit essentiam, postmodum formam indidit. D. Cui ostendebat hoc, quando adhuc nemo erat qui hoc videre poterat? M. Erant jam tunc angeli quibus hoc ostenderetur, ut foris in rebus conditis viderent, quod in seipsis intus agnoscerent; ne et ipsi gloriam quam acceperant sibi, sed conditori suo tribuendam putarent. Nobis quoque hoc ostenditur; qui etsi illud quando factum est non vidimus, quod tamen factum sit (sacro eloquio referente) audivimus. D. Ubi vel qualis fuit prima illa materia priusquam formaretur? M. Ibidem confusa jacuit, ubi nunc ordinata subsistit. Nam terra in eodem in quo modo est, hoc est: medio loco constituta, tribus reliquis elementis, id est aqua, et aere, et igne, in una adhuc caligine confusis undique involvebatur, quae videlicet confusio circumquaque terram ambiens tantumdem spatii sursum occupabat, quantum nunc universitas creaturarum complectitur. Formam jam tunc terra qualemcunque caeteris potiorem habuit, sed involuta atque obducta necdum apparere potuit quod fuit. Reliqua tria, ut dictum est, omnimodo confusa erant et indigesta, in modum cujusdam nebulae in hoc quod nunc aer et coelum tenet spatio suspensa. Quam caliginem tenebrosam tenebras Scriptura nominavit: quae in principio super faciem abyssi (quae adhuc nondum impleta erat) collectione aquarum desuper oppansae pendebant.

D. Quae formatio facta est prima die? M. Lux facta est prima die (Gen. I): quae quidem jam prius inter caetera materialiter creata fuerat; sed nunc primum ut lucere posset et illuminare, ab aliis segregata est atque distincta. D. Qualis existimanda est fuisse lux illa? M. Sunt qui asserunt nubem lucidam fuisse, quae (sicut sol modo) circumferebatur ambiens terram; quae dum superiores mundi partes oriens lustrabat diem, occasu autem suo ad infera descendens absentata luce fecit noctem. Inde distinctos et appellatos volunt tres illos primos dies in exordio creaturarum priusquam sol et caetera luminaria conderentur. D. Ubi dicendum est modo esse lucem illam? M. Dicunt modo in superioribus aetheris partibus circumquaque dispersam esse, et adhuc videri posse si non major illam solis claritas absconderet; nocte vero ex illa adhuc luce diligenter considerantibus demonstrari quasi quasdam tenuissimae nebulae lucidas contra firmamentum reliquias dispersas, quas omnino major diei claritas ab oculis intuentium celat.

D. Quae formatio facta est secunda die? M. Firmamentum factum est secunda die (ibid.), quod quidem et prius ipsum materialiter creatum fuerat; sed huc usque indiscretum et in illa universali confusione permistum manebat. Nunc autem, id est secunda die, erutum a permistione et in formam redactum positum est, ut inter aquas superiores et aquas inferiores divideret; sic scilicet ut illi confusioni in modum nebulae circa terram pendenti medium veniens quodammodo illam intersecaret, et ambitu suo circumquaque complectens partem infra se clauderet, partem extrinsecus separaret, id est ut ab ipsis aquis quae in divisione extrinsecus sive superius remanserunt, firmamentum medium inter aquas et aquas totum circumquaque ambiretur, aquae autem, quae intrinsecus sive inferius relictae sunt, totae ab ipso firmamento ex omni parte clauderentur. Pars ergo aquarum in divisione super firmamentum remansit; pars alia infra ambitum firmamenti conclusa, totum circumquaque aeris spatium implens occupavit. D. Estne credendum adhuc esse aquas super firmamentum? M. Sic putatur; quia et Scriptura sacra diversis in locis hoc manifeste confirmat, sicut est illud Psalmistae testimonium: Aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII).

D. Quomodo possunt aquae super coelum consistere? M. Glacialiter vel (quod magis credibile est) ad similitudinem illius primi chaos firmiter ibi suspenduntur pendulae ad modum nebulae levis, qualis in principio natura omnium aquarum fuisse putatur.

D. Quae fuit formatio diei tertiae? M. Aquae illae quae sub firmamento pendentes remanserant compactae sunt ad invicem; et pondere tandem deorsum pressae congregatae sunt in locum unum (Gen. I), id est in magnam illam abyssum quam prius desuper obtexerant: unde et nunc ad omnes terrarum partes per thracones et alveos suos derivantur. Congregatis autem aquis, coepit apparere arida (ibid.), hoc est terra, quae prius caligine illa et confusione involuta latuit; quam apparentem Deus germinibus suis vestivit: et sic completum est opus diei tertiae.

D. Quae formatio facta est die quarta? M. Luminaria condita sunt in coelo, id est sol et luna et stellae; ut lucerent super terram, et illuminarent illam, et tempora cursu suo distinguerent (ibid.).

D. Quae formatio facta est die quinta? M. Aves et pisces facti sunt de aquis. Aves deinde in aere collocatae sunt; pisces in originali sede permanserunt (ibid.).

D. Quae formatio facta est die sexta? M. Bestiae et caetera animantia quae vivunt super terram de terra creata sunt. Consummatis autem et praeparatis omnibus, postremo (eadem tamen sexta die) factus est homo, qui universae dominaretur creaturae. D. Quare aves, quae in aere collocatae sunt, non sunt factae de ipso aere, sicut pisces de aqua, et bestiae pariter et homo de terra? M. Quia aer talem non habet corpulentiam ut de eo animal fieri possit sicut et de terra. D. Quare novissime factus est homo? M. Quia homo universae creaturae praeficiendus fuit, congruum erat ut prius mansio ejus praepararetur, postmodum ipse ordinatis omnibus quasi possessor et rector introduceretur in orbem terrarum. Haec igitur sunt opera conditionis quae sex diebus fecit Deus atque complevit, ante omnem diem creans, tribus primis diebus disponens et ordinans, tribus sequentibus exordinans: prima discernens, secunda distinguens, tertia disponens, quarta exornans coelos, quinta aerem et aquam, sexta terram. D. Quare sex diebus fecit Deus opera sua, et septima requievit? M. Senarius quia ex partibus suis constat, signum perfectionis est; et idcirco voluit Deus sex diebus complere opera sua, ut ostenderet se in iis quae fecerat, nec superfluum aliquid posuisse nec reliquisse imperfectum. Completis autem sex diebus septima demum die requievit (Gen. II), id est ab opere cessavit; non quod ipse quasi fatigatus requie indigeret, sed ut nobis si secundum modum et mensuram nostram opera bona et perfecta facere studuerimus, requiem futuram promitteret. D. Quomodo septima die Deus requievisse dicitur, cum ipse in Evangelio dicat: Pater meus usque modo operatur et ego operor? (Joan. V.) M. Deus multis modis operari dicitur. Est namque opus creationis, est et opus dispositionis, est opus propagationis, et est opus gubernationis; Opus creationis ante omnem diem fecit; opus dispositionis sex diebus complevit; opus propagationis usque in finem saeculi non deserit; ab opere gubernationis usque in aeternum non cessabit. D. Si septima die primum requievit Deus, quid ergo egit ab initio primae diei postquam lucem fecerat usque ad exortum sequentis quando firmamentum faciebat? M. Si propius rem intueri velis, invenies nequaquam Deum prima die post exordium lucis ab omni penitus opere quievisse; quia non solum hoc quod lux facta est ad opus ejus pertinuit; sed etiam quod directa est, donec peracto circuitionis suae ambitu cursum consummavit. Primum igitur ut opus suum a perfecto inciperet, lucem orientem fecit; et inde eam dirigens, primum vespere, deinde mane, id est primam diem complevit. D. Nunquid ita de operibus reliquorum dierum intelligendum? M. In his ego nihil temere affirmare velim; quia, etsi similiter de opere diei secundae dici possit, quod primum firmamentum inter aquas et aquas fecerit; deinde cursum ejus usque ad exortum diei tertiae direxerit tamen quia de motu firmamenti necdum certum experimentum invenimus: hujus quaestionis nodum alio si placet modo dissolvamus. Potest namque non inconvenienter dici non ita in illis sex diebus Dominum sui operis seriem continuasse, quasi nullo interim intervallo temporis opus intermiserit; sed quia nullum in operando diem intermisit, septima autem die sic demum ab omni opere quievisse, ut nec alia praeter ea quae jam facta fuerant deinceps crearet, nec aliter quam disposita jam erant (quantum ad ordinem pertinet universitatis) disponeret. Neque enim aliquid postmodum numero universitatis addidit, neque ordinem unversitatis in aliquo commutavit. D. Et quid quod adhuc quotidie novae creantur animae. M. Nihil tamen novum addici dicitur; quia ipsae animae, licet de nihilo creatae nunc primum esse incipiant, tamen quodammodo etiam tunc in similitudine sua creatae fuerunt. Et ut breviter id quod mihi dicendum inde videtur tibi absolvam, universa tunc facta sunt ut nihil postmodum fieret quod prius vel in materia vel in similitudine creatum non fuisset.

D. Ultra adhuc in his operibus digna inquisitione video, quae quidem nolens praeterire compellor; ne forte in hujusmodi si te plus justo detineam, ad alia quae restant magis necessaria non pertingam. Nunc ergo si placet ad hominem revertamur, ut causam creationis ejus mihi admodum desideranti aperias. Quia profecto dignum est ut qui omnia propter ipsum facta jam credimus, etiam cur ipse factus sit non ignoremus. M. Deus qui summum et verum perfectumque bonum est ita ab aeterno in se et per se beatus fuit, ut ejus gloria et beatitudo, quia aeterna et incommutabilis erat, non posset minui, et quia plena et perfecta fuerat, non posset augeri. Nullo igitur indigens, sed bonum quod ipse erat et quo beatus erat, cum aliis participare et alios in illo et per illud beatificare volens, nulla necessitate, sed sola charitate creavit rationalem creaturam, id est spiritus rationales, jussitque ut ipsi partim in sua puritate persisterent, partim ut carne vestiti corpus humanum ad vitam et ad sensum animarent. Illis ergo spiritibus qui corporibus sociandi erant, locum et habitationem in terra constituit; illis vero qui in sua puritate permansuri fuerant, mansionem in coelo collocavit. Illos quidem per dignationem in summo constituens; istos per dispensationem in imo disponens, ut et istos quandoque per obedientiam ab imo ad summa proveheret, et illos per obedientiam in summo confirmaret. D. Quare voluit Deus spiritus sociare corporibus, cum majoris excellentiae fuissent in sua puritate persistentes? M. Voluit in illis ex creatione ostendere quod postmodum facturus ipse in illis fuerat ex dignatione. Quia enim in rebus creatis nihil excellentius est spiritu, nihil terra infimius atque corruptibilius, dum corpori de terra facto et corruptibilem materiam habenti, rationalem spiritum, id est, animam rationalem tribuit, in unum quodammodo consortium et societatem summis ima conjunxit; ostendens quia, quod erat corpus spiritui, hoc quodammodo spiritus erat sibi. Et sicut excellentiam spiritus infirmitati corporalis naturae conjunxerat una creationis conditio, ita humilitatem creaturae spiritualis, excellentiae Creatoris sociare debuerat una pietatis dignatio. Fecit ergo, ut dictum est, corpus hominis de limo terrae et inspiravit ei animam rationalem quam creavit de nihilo (Gen. II), ut in corpore obedienter viventem ad consortium illorum spirituum qui sine corpore vivebant, id est angelorum, quandoque simul cum corpore elevaret; et pariter utrosque ad participationem gloriae suae attolleret, quatenus et in se spiritum et in spiritu corpus glorificaret; et quantum prius summa per dispensationem inclinavit dum conderet, tantum nunc ima per dignationem exaltaret. D. Quare non creavit Deus homines simul, sicut angelos creaverat? M. Quia voluit ut unum esset humani generis principium. D. Qnare hoc voluit? M. Ad retundendam superbiam diaboli. Quia enim diabolus superbe aliud a Deo principium esse appetiit, ut magis confunderetur ejus elatio, hoc homo accepit, quatenus etiam in eo dignitatem similitudinis Dei haberet, quod sicut ille rebus omnibus creationis principium exstitit, ita iste esset omnibus hominibus principium generationis; et omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi unum amarent. D. Quare facta est mulier? M. In adjutorium generationis. D. Quare de viro facta est? M. Quia si aliunde fieret, unum principium non esset. D. Quare de latere facta est? M. Ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis; ne si de capite facta fuisset, praeferenda videretur viro ad dominationem, aut si de pedibus, subjicienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia; nec de capite, nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut juxta se ponendam agnosceret, quam de juxta se sumptam didicisset: Misit igitur Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus (Gen. II), et exinde mulierem fabricavit. D. Quare dormienti potius quam vigilanti voluit costam subtrahere? M. Ne putaretur illi eam poenaliter abstraxisse. D. Quomodo de sola costa fieri potuit mulier? Nunquid aliquid aliud Deus illi costae ad augmentum extrinsecus addidit, aut novum aliquid concreavit, aut ipsa in semetipsa costa multiplicari coepit? M. Si ad mulieris corpus perficiendum illi costae Deus extrinsecus augmentum addidit (cum illud quod addebatur multo majus fuit quam ipsa costa cui addebatur), inde potius mulierem factam Scriptura dixisse debuit unde plures substantiae suae partes accepit. Similiter si id quod costae in augmentum venit, de nihilo factum creditur; cur eam de viro factam dicimus et non potius de nihilo, cum illud ejus quod de nihilo factum esse multo majus sit quam id quod de viri substantia in corpus illius transivit? Restat ergo ut credamus costam illam in semetipsam multiplicatam nullum extrinsecus augmentum suscepisse. D. Quomodo potest fieri ut aliqua res crescat cui nihil aliunde apponitur? M. Plus est de nihilo aliquid facere, quam parvam substantiam in seipsum multiplicare.

D. Certum est: quapropter ea quae restant prosequere. M. Factos igitur extra paradisum in paradiso posuit, informans praeceptis vitae et disciplinae. D. Quare homo, qui in paradiso mansionem habiturus fuerat, extra paradisum factus est? M. Ne beneficium Dei imputaret naturae, sed gratiae. D. Quibus praeceptis informavit Deus hominem, cum eum collocaret in paradisum? M. Duobus, id est praecepto naturae, et praecepto disciplinae. Duo namque bona praeparat Deus homini: aliud temporale et aliud aeternum, utrumque plenum et perfectum. Alterum, id est temporale bonum, plenum in eo posuit; et alterum, id est aeternum, plenum ei proposuit. Illi quod dederat, custodiam apposuit praeceptum naturae; ad illud quod proposuerat, viam aperuit praeceptum disciplinae. Praeceptum naturae continet praeceptionem, prohibitionem, concessionem; praeceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quae essent naturae suae necessaria; prohibitio naturalis fuit discretio per quam naturaliter ei insinuatum est quae essent noxia; concessio discretio fuit eorum quae erant media, id est quibus uti et non uti sine incommodo potuisset. Si igitur homo per naturale praeceptum imbutus negligentiam cavisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi permitteret. Poterat namque homo per praeceptum naturae conservare bonum quod habuit; sed per illud non potuit bonum quod necdum habuit adipisci. Neque enim meritum esse poterat homini si vel vitaret noxia vel salubria appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur; quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo aliquid promereri posset, necessarium fuit ut praeceptum disciplinae adderetur, sed hoc neque de praeceptione neque de prohibitione sumi poterat, ne si vel eadem Deus praeciperet aut prohiberet, meritum, ut dictum est, obedienti non esset; aut si mutaret mandatum, ipse sibi contrarius fieret. Oportuit ergo ut de concessione sumeretur, sic tamen ut per ipsum praeceptum concessio non mutaretur, id est ut non praeceptum naturam corrumperet, sed inobedientia praevaricatori non natura noceret. Cum autem de concessione naturali praeceptum disciplinae formandum fuisset, congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret, ne diabolus posset obedientiam calumniari; et in uno tantum non in pluribus, ne inobedientia valeret ab homine excusari. Si igitur homo in hac obedientia perstitisset, post tempus definitum a Deo ad illud summum bonum quod in coelis ei praeparatum fuerat, sine mortis dolore transferri debuerat cum omni prole sua in consortio beatorum angelorum aeternaliter victurus. D. Quare Deus indigentiam in homine esse voluit? M. Ut inde occasionem exercitationis sumeret; et ipsa exterior indigentia interiorem ei indigentiam demonstraret. D. Ante peccatum fuit mortalis an immortalis homo? M. Utrumque potestate, neutrum necessitate; utrumque postea futurus necessitate, neutrum potestate; alterum prius per culpam, alterum deinde per gratiam.

D. Ubi est paradisus? M. Cur quaeris quod vides? Ad orientem ingressus tuus, hoc est lignum vitae quod conspicis. D. Quare vocatum est lignum vitae? M. Quia talis in eo virtus est ut ejus fructus possit vitam hominis a mortis et omnis infirmitatis molestia defendere. D. Quod est lignum scientiae boni et mali? M. In quo praevaricatus est Adam. D. Quare sic vocatum est? M. Adam antequam peccaret bonum et malum scivit: bonum quidem et per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam vero lignum vetitum tetigit, malum tum etiam per experientiam cognoscere coepit; non tamen natura ligni, sed inobedientia hominis scientiam contulit, dum per experientiam mali etiam bonum quam stricte fuerat tenendum agnovit. Itaque nomen hoc non ex natura quam habuit, sed ex occasione quam praestitit, ligno inditum esse credendum est. D. Quomodo praevaricatus est homo? M. Videns diabolus quod homo per obedientiam illuc ascenderet unde ipse per superbiam ceciderat, invidit ei, et quia per violentiam ei nocere non poterat, ad fraudem se convertit. Ne autem fraus illius si nimis occultaretur caveri omnino non posset, non permissus est per aliud animal tentare nisi per serpentem, ut naturalis astutia serpentis malitiam proderet tentatoris; ut per indumentum quod foris erat homo cognosceret quantum ejus qui intus regebatur versutiam cavere debuisset. D. Quomodo tentatus est homo? M. Exteriori tentatione tantum. D. Quae est exterior tentatio? M. Suasio alicujus facta vel signo vel verbo ut ille cui fit ad consensum peccati inclinetur. D. Quae est interior tentatio? M. Motus primae delectationis per quem animus ad peccandum impellitur. Haec autem difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus veniam non meruit, quia nulla tentatione peccavit; homo vero qui exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus crat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam in cadendo, ut ita dicam, violentiam sensit, idcirco hunc tandem Dei gratia ad veniam erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur. D. Quo ordine tentatus est homo? M. Diabolus, quia vidit mulierem utpote infirmiorem et minus ratione vigentem, facilius fraude circumveniri posse, primum eam aggressus est interrogatione, volens animum ejus elicere ut ex responsione ejus colligeret qualiter eam de caetero alloqui debuisset. D. Quare non horruit mulier serpentem loquentem sibi? M. Quia eum noviter creatum officium loquendi a Deo accepisse credebat. D. Quomodo allocutus est eam? M. Comedite: et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III). Per tria tentavit, per gulam, per vanam gloriam, per avaritiam. Est autem gula immoderatus appetitus edendi; vana gloria, amor propriae laudis; avaritia immoderatus appetitus habendi. Per gulam tentavit, cum dixit: Comedite. Per vanam gloriam, cum dixit: Eritis sicut dii. Per avaritiam, cum dixit: scientes bonum et malum. D. Vellem ut ipsam radicem istius peccati explicares: et sicut demonstrasti mihi quo ordine patratum sit, ita etiam quid sit ostenderes. M. In primo homine Deus duo posuerat, videlicet appetitum justi et appetitum commodi; unum, id est appetitum justi, secundum voluntatem; alterum, id est appetitum commodi, secundum necessitatem. Illum autem ideo voluntarium esse constituit, ut in eo homo promereretur, sive bene eum retinendo cum posset deserere, sive male deserendo cum posset retinere. Hunc autem necessarium propterea esse voluit; quatenus in eo remuneraretur homo, sive ad poenam si illum desereret, sive ad gloriam si illum retineret. Et idcirco illi effectum suum, id est justitiam inseparabiliter adjunxit, isti vero effectum suum, id est commodum separabilem proposuit, quatenus homo vel illo solo amisso hujus et illius affectus perderet; vel illo solo retento hujus et illius effectum retineret. Sed homo hoc solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte dereliquit, idcirco juste et justitiam et commodum perdidit; solum appetitum commodi ad augmentum infelicitatis retinendo; quia sicut augmentum gloriae fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore habito boni tepescere, ita modo cumulus miseriae est ab appetitu boni non posse se (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere. D. Utrum volens an nolens deseruit homo appetitum justitiae? M. Si nolens deseruit, violentia potius appellanda est quam culpa; si autem voluntas praecessisse in eo dicitur, jam ipsa desertio justitiae primum peccatum fuisse negatur; nec poterit inveniri unde talis voluntas ei advenerit ut vellet bonum deserere; quia nec a semetipso velle aliquid potuit, nec a Deo quidquam praeter commodum et justum velle potestatem accepit. D. Tamen cum deseruit voluisse credendus est quod fecit. M. Recte hoc diceres si desinere aliquid esset facere. Quia autem ille non velle coepit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit, velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid quod volendo quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit; nec ideo illud voluit quia velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit quia illud voluit. D. Quare ergo magis dicitur peccasse in eo quod istud velle desiit quam in eo quod illud velle incoepit? M. Quia si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo, nunquam peccare potuisset. D. Quid est ergo justitia? M. Mensura in appetitu commodi. D. Quid est appetitus justitiae? M. Amor mensurae. D. Quid ergo voluit ut hoc velle desineret? M. Voluit aliquid extra mensuram. D. Nunquid et hoc velle peccatum non fuit? M. Non quod hoc voluit peccatum fuit, sed quod hoc volendo mensurae volendi, id justitiae appetitum amisit. D. Quid voluit extra mensuram? M. Similitudinem Dei appetiit. Peccavit itaque homo in hoc quod deseruit appetitum justi, et punitus est in retento appetitu commodi. D. Quomodo? M. Dupliciter punitus est in appetitu commodi; sive cum ab his quae ordinare appetit restringitur, sive quia ad inordinata commoda appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero est poena et culpa. D. Unde venit homini ut appetat inordinata? M. A poena peccati. D. Modum requiro. M. Deus fecerat primum corpus hominis sanum et integrum. Integrum quidem, quia nihil ei deerat ad perfectionem; sanum, quia nihil inerat ad corruptionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatis forinsecus quaedam ordinavit quae ad conservandam atque tuendam incolumitatem sive integritatem ejus valere potuissent; horum autem providendorum curam, et officium spiritui qui corpori praesidebat injunxit. Ne vero in illo exsequendo, si ex sola hoc praeceptione non etiam ex amore impleret, servili conditione premeretur, dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam conservandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis quaerendis labor esset, vel in sumendis periculum, indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit; quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere possent, et ad satietatem modica. Itaque prudentia carnis tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret si homo justitiam tenuisset. Sed quia spiritus supra elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco meruit ut jam subtus per infinitos labores dissipatus in appetitu carnis suae mensuram tenere non possit. Fregit enim Deus mortalitate integritatem corporis humani, et ob hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius, tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam quantum remansit. Hinc illa dura necessitas gignitur ut extra ordinem natura appetitum extendat; ut non solum naturam custodiat, sed etiam vitium naturae expellat. Spiritus enim sicut ei naturaliter datum est commodum carnis suae diligere; sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare. Sciendum tamen est quod haec necessitas concupiscendi non ideo culpa non est quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas causa fuit, sed voluntas. Hoc tamen de omnibus veraciter dici potest, quod nihil anima appetit quantumlibet inordinatum videatur nisi propter aliquod commodum vel conservandi boni vel mali removendi; sicut verbi gratia dum coitum appetit, exstinguere cupit carnis pruriginem, dum cibum appetit vel potum, gulae ardorem. D. Si omnis appetitus commodum appetat, commodum autem suum appetere tam in bono conservando quam in removendo malo naturae datum sit, utquid haec concupiscentia homini in culpam reputatur? M. Non ideo peccat quod commodum suum appetit; sed quod inordinate appetit. D. Non potest inordinare non appetere? M. Non potest. D. Quare non potest? M. Propter infirmitatem suam. D. Quare infirmatus est? M. Quia Deus integritatem naturae passibilitate mortalitatis confregit. D. Quare hoc fecit? M. Video quo tendas. D. Quae tamen causa fuit? M. Culpa hominis. D. Ergo per culpam suam ad hanc necessitatem venit. M. Ita est.

Chapter 1 of 3