Skip to the text

De sacramentis legis naturalis et scriptae (pars 2)

D. Non igitur eum excusat ista necessitas. M. Non potest excusare. D. Sed quid faciet? M. Quaerat adjutorium gratiae et dicat: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. XXIV); sicut dicit Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). D. Ergo homo nisi per gratiam Dei liberari non potest? M. Non potest. Dicimus enim quod homo in appetitu justi derelicto sponte peccaverit; in appetitu commodi retento dupliciter punitus sit; sive quia ab ordinatis commodis restringitur, sive quia ad inordinata commoda relaxatur. In altero poena, in altero poena et culpa. Quia igitur homo tali poena multatus est per quam culpa non purgaretur sed cresceret, nisi fuisset liberatus per gratiam, per hanc poenam ad poenas damnationis aeternae merito descendisset. Itaque dilatum est judicium ejus ne damnandus inveniretur. Et quia eum Deus ad salutem praeordinaverat, locum et spatium correctionis et poenitentiae concessit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare potuisset. D. Quis est locus poenitentiae quem Deus concessit homini? M. Mundus iste. D. Et quod est spatium poenitentiae? M. Vita praesens, id est ab initio mundi usque in finem saeculi. D. Satis magnae sunt induciae istae: sed velim ut dicas adhuc quare mundum istum voces locum poenitentiae? M. Quatuor sunt loquar: unus in quo est solum bonum et summum bonum, et unus in quo est solum malum et summum malum; unus in quo est solum bonum non tamen summum bonum; et unus in quo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum. D. Vellem ut exempla singulorum proponeres. M. In coelo est solum bonum et summum bonum; in inferno est solum malum et summum malum; in paradiso est solum bonum non tamen summum bonum; in mundo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum. D. Quare distinxisti loca ista? M. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium, et ideo ibi solum bonum esse debuit; quia creatura a malo initianda non fuit; non tamen summum, ut esset in quo illi qui initiabantur proficere potuissent. Coelum est locus confirmatorum bonorum et per disciplinam ad summum profectum pertingentium. Unde solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Mundus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant, per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes in malo deficere, et recedentes a malo proficere possent. Coelum igitur est in summo; infernus est in imo; in medio paradisus; inter imum et medium mundus. Homo igitur qui a medio ceciderat (quia ad reparationem exspectabatur) inter imum et medium collocandus erat. D. Ecce diu exspectatur homo: et quid faciet? M. Non poterit invenire consilium evadendi. D. Quid ergo prodest judicium differri si homo non potest liberari? M. Per se non potest. D. Per quem igitur? M. Ille qui per gratiam suam differt judicium, oportet interim ut per eamdem gratiam ostendat evadendi consilium.

D. Ergo judex reo consilium dabit? M. Deponet interim personam judicis, et assumet personam consiliatoris. D. Quando veniet? M. In temporibus novissimis. D. Quare tandiu differt adventum suum? M. Ut permittat prius homini experiri defectum suum. Venient prius patriarchae et prophetae et legislatores, venient justi et sapientes, quaerent et non invenient; laborabunt et deficient, promittent multi et nulli ostendent. Cum autem omnes defecerint et multis promissionibus, multis etiam verbis prolatis siluerint, tunc ipse proferet unum verbum et dabit consilium. D. Quod consilium dabit? M. Nunquid ego conscius sum secretorum Dei? Secretum est et absconditum hoc consilium a saeculis. D. Tamen temporibus novissimis manifestum. Praeterea si nos ad redemptionis sortem pertinere volumus, justum est ac decens ut ejus redemptionis nostrae modum non ignoremus. M. Consilium hoc in eo fuit qualiter homo juste vel a potestate diaboli eripi, vel Deo posset reconciliari. D. Desidero admodum scire qualiter hoc fieri potuerit. M. Causam hominis prius considera; et tunc facile poteris videre qua justitia sit liberatus. D. Et ipsam mihi demonstrari cupio. M. Causa hominis adversus duos consistit, id est adversus Deum et adversus diabolum; quapropter non te pigeat si hanc ipsam causam quasi sub trium personarum conformatione explanem. D. Totum me in exspectatione posuisti. M. Tres in causam veniunt, homo, Deus, et diabolus. Diabolus Deo injuriam fecisse convincitur; quia servum ejus, id est hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo injuriam fecisse convincitur Deo; quia et praeceptum ejus contempsit, et se sub manum alienam ponens suae servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse convincitur; quia illum et prius bona promittendo decepit, et post mala inferendo laesit. Injuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo juste tenetur; quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subjectum premeret; sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur. Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit quod illud (etiam si verum esset) contra Creatoris voluntatem concupiscere non debuit. Juste ergo homo subjectus est diabolo quantum pertinet ad culpam suam; injuste autem quantum pertinet ab diaboli fraudulentiam. Si ergo homo talem patronum haberet cujus diabolus in causam adduci posset, juste dominio ejus homo contradiceret; quia nullam diabolus causam justam habuit quare sibi jus in homine vendicare debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi Deus. Sed Deus causam hominis suscipere noluit; quia homini adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum placaret, et sic deinde fiducialiter Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi damnum quod intulerat restitueret, et de contemptu satisfaceret. Homo vero nihil habuit quod digne Deo pro ablato damno recompensaret, quia si quid de irrationabili creatura redderet, pro rationabili sublata minus esset. Sed nec hominem pro homine reddere potuit; quia justum et innocentem abstulerat, et neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit unde Deum sibi placare posset; quia sive sua sive seipsum daret, digna recompensatio non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugum damnationis justae evadere non posse, misertus est ejus; et primo gratuito praevenit eum per solam misericordiam, ut deinde liberaret per justitiam: hoc est, quia homo ex se justitiam evadendi non habuit, Deus homini per misericordiam justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret, hoc est, sicut Deus justitiam habuit hominem requirendi, ita et homo justitiam haberet evadendi. Sed homo hanc justitiam nunquam habere potuisset, nisi Deus ei per misericordiam eam tribuisset. Ut ergo Deus ab homine placari posset, dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit ergo homini hominem, quem homo pro homine Deo redderet; qui (ut digna recompensatio fieret) priori non solum aequalis sed et major esset. Ut ergo pro homine redderetur homo major homine, factus est Deus homo pro homine, et dedit se homo homini ut se acciperet ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus, sicut Isaias ait: Puer natus est nobis (Isa. II), etc. Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit misericordia; quod ab homine redditus est Christus, hominis fuit justitia. In nativitate enim Christi juste placatus est Deus homini; quia talis homo inventus est pro homine, qui non solum, ut dictum est, par, sed et major esset homine. Ideo in nativitate Christi angeli pacem munde nuntiant, dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Sed adhuc supererat homini ut sicut restaurando damnum placaverat iram; ita quoque pro contemptu satisfaciendo dignus fieret evadere poenam. Sed hoc convenientius fieri non poterat, nisi ut poenam quam non debebat sponte et obedienter susciperet, ut de poena quam per inobedientiam meruerat eripi dignus fieret. Hanc autem poenam homo peccator solvere non poterat; qui quamcunque poenam susciperet, non nisi digne et juste (propter primi contemptus reatum) sustineret. Ut ergo homo juste poenam debitam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine poenam susciperet, qui nihil poenae debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat nisi Christus. Christus igitur et nascendo debitum hominis Patri solvit, et moriendo reatum hominis expiavit; ut cum ipse mortem pro homine (quam non debebat) sustineret, juste homo pro ipso mortem quam debebat evaderet, et jam locum calumniandi diabolus non inveniret; quia et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem itaque et judicium nostrum et causam nostram fecit. Unde Psalmista: Quoniam fecisti judicium meum et causam meam (Psal. IX). Causam nostram fecit; quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit. Judicium vero; quia descendens ad inferos et portas mortis frangens captivitatem quae ibidem tenebatur liberavit. Judicium ergo diaboli adversus Deum factum est statim in principio saeculi; judicium hominis adversus diabolum, in passione Christi. Judicium hominis adversus Deum differtur usque in finem saeculi. Et ideo homo, si prius per Christum Deo reconciliari voluerit, potest judicium suum sine timore damnationis praestolari. D. Hic congrue debueras modos judicandi distinguere, quatenus ea quae hic de judicio dicta sunt ex aliorum collatione valeam et manifestius discernere et verius approbare. M. Quatuor sunt judicia, videlicet secundum praescientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum praescientiam judicati fuimus antequam essemus; secundum causam judicamur ex quo esse incipimus, quando boni et mali sumus; secundum operationem judicamur, quando operibus foris ostendimus quales intus apud nos sumus; secundum retributionem judicamur, quando in percipienda mercede operum cognoscemus, quales ab aeterno apud Deum praevisi fuimus. Ex his quatuor judiciis duo sunt occulta, judicium secundum praescientiam et judicium secundum causam, et ideo in eis humanum judicium non recipitur: duo manifesta, id est judicium secundum operationem, et judicium secundum retributionem, in quorum altero, hoc est judicio secundum operationem, hominibus a Deo in praesenti judicandi potestas datur; alterum vero hoc est judicium secundum retributionem, non ab hominibus, sed a Deo coram hominibus judicabitur. Sed judicium secundum praescientiam occultum est et immutabile; judicium secundum causam occultum et mutabile; judicium secundum operationem manifestum et mutabile. Judicium secundum retributionem manifestum et immutabile. Judicium secundum operationem imago quodammodo est sacramentum judicii secundum retributionem; quia illud manifestat causam et praescientiam innuit: hoc vero manifestabit causam et confirmabit praescientiam.

D. Quid ad nos pertinuit quod Christus diabolum vicit? M. Christus propterea Filius hominis dicitur, quia humana natura quae in primo parente per peccatum senuerat, in Christo renovata quasi ad juventutis robur refleruit; et justum fuit etiam secundum legem, ut pro patre decrepito et quasi per defectum aetatis debili, Filius validior robore contra tyrannum congressum faceret, et ut ejus victoria non ipsi sed illi praecipue pro quo pugnaverat ad libertatem valeret. Nam et idcirco Filius Dei Filius hominis fieri voluit, ut illud de homine sumeret in quo homo pro homine diabolum superaret. D. Nunquid non etiam ante passionem Christi fuerat diabolus a quibusdam hominibus ejectus? M. Fuerat, non tamen nisi per passionem. D. Quomodo potest hoc fieri? M. Sicut passio Christi nunc praeterita credentes sanctificat, ita nunc futura credentes sanctificabat. D. Qua ratione poteris hoc confirmare? M. Quid Verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humanitatem cum diabolo bellaturus, et eum exinde, quasi tyrannum et violenter in alieno dominantem, expulsurus. Et quid omnes priores sanctos qui ante incarnationem ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie praecedentes, ipsis quibus tunc sanctificabantur sacramentis quasi quibus armis muniti atque praecincti. Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios non tamen alium, sed ipsum regem suum praecedentem unanimiter atque alacriter sequentes, habentes et ipsi novi arma nova, tamen ab eodem armati, et contra diabolum pugnaturi. Sunt igitur sive praecedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum praecedentes, isti praecedentem subsequentes. Vides ergo quomodo omnes ab initio usque ad finem boni sunt Christi? Neque ulli diabolum vincunt, nisi hi soli qui sunt Christi. D. Ergo ab initio Christiani fuerunt? M. Nihil verius. D. Sed multi aliter existimant. M. Vis idem tibi evidentius ostendi? D. Volo. M. Tria sunt tempora per quae praesentis saeculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scriptae legis; tertium est tempus gratiae. Primum est ab Adam usque ad Moysen; secundum a Moyse usque ad Christum; tertium a Christo usque ad finem saeculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines legis scriptae, homines gratiae. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt; vel potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant, Homines scriptae legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiae sunt ii qui per aspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligant, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione significemus, homines naturalis legis sunt aperte mali; homines scriptae legis, ficte boni: homines gratiae, vere boni. In primo genere continentur pagani; in secundo Judaei; in tertio Christiani. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt, tamen tempus naturalis legis ad aperte malos pertinet; qui illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus legis scriptae ad ficte bonos; quia tunc homines in timore servientes opus mundabant, non animum. Tempus gratiae ad vere bonos pertinet; qui modo etiamsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice anteferuntur etiam ab iis qui ei moribus contradicunt. Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi usque ad finem nullum fuisse vel esse vere bonum nisi justificatum per gratiam; gratiam autem nunquam adipisci potuisse nisi per Christum, ita ut omnes sive praecedentes sive sequentes uno justificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus in armis spiritualibus fulgentes, et quanta praecedentium sequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.

D. Vellem ut nunc tanti regis exercitum mihi sigillatim describeres; qui et quales milites ejus ab initio fuerint; quae arma, quos hostes habuerint, ubi et quando, et qualia bella gesserint: quomodo vicerint, quae postremo praemia (victoria consummata) perceperint. M. Postquam primus parens generis humani propter inobedientiae culpam a paradiso exsulans in hunc mundum venit, diabolus jus tyrannicum in illo exercens, sicut prius fraudulenter seduxerat, ita postmodum violenter possidebat. Sed Dei providentia quae hunc ad salutem disponebat, sic justitiae rigorem per misericordiam temperavit, ut eum ad tempus quidem ab illo premi permitteret, et tamen ne ab illo in aeternum premeretur, ex ipsa ei poena remedium praepararet. Itaque jam tunc ex ipso mundi exordio sacramenta salutis suae homini proposuit quibus eum sub exspectatione futurae sanctificationis consignaret: quatenus ea quisquis fide recta et spe firma propter obedientiam institutionis divinae perciperet, etiam sub jugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque edictum informans et hominem erudiens, ut quicunque eum salvatorem atque liberatorem exspectare eligeret, ejusdem suae electionis votum in perceptione sacramentorum ejus approbare debuisset: « Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret, quatenus ab illis qui ejus imperium detrectabant quanto eos manifestius discerneret tanto securius detineret. Coepit ergo genus humanum mox in partes contrarias dividi aliis diaboli sacramenta suscipientibus, aliis vero suscipientibus sacramenta Christi: et factae sunt duae familiae: una Christi, altera diaboli. » Diabolus ergo videns quod generis humani propago quam in radice sua vitiaverat, quamvis tota cum corruptione nascendo prodiret, non tamen tota in eadem renascendo innovata persisteret, statuit per eos quos possidebat, illos quos amittebat persequendo premere; tanto tunc amplius ad inferendam violentiam praesumens, quanto se prius meminerat fraudulentia praevaluisse. Verum haec maligni versutia machinatio, divinae misericordiae dispensatio fuit, ut videlicet homo confirmatus per gratiam contra eum justitiam suam defenderet, quam per eum prius seductus deseruit. In quo nimirum convenienter etiam superbia tyranni confunditur, quod modo hominem mortalem et infirmum per tormenta superare non praevalet quem antea nulla infirmitate circumdatum sola persuasione seduxit. Tam diversa igitur intentione opus unum perficitur, cum diabolus suos milites ad persecutionem et violentiam, Christus vero suos ad patientiam exhortatur. Quia autem diabolus ab initio sive per se sive per suos non ob aliud bonos impugnat nisi ut eis justitiam tollat, et boni non aliud per hanc pugnam exigunt, nisi ut suam justitiam non amittant, patet profecto quod ipse cum non valet quod vult ad effectum perducere, semper a bonis vincitur, etiam si foris praevaluisse videatur. Ergo cum milites diaboli exterius violentiam inferunt, milites Christi interius per patientiam vincunt. D. Ergo sacramenta Christi arma sunt? M. Non solum arma, sed et medicamenta. D. Quomodo? M. Medicamenta sunt, quia sanant infirmos; arma, quia protegunt sanos. D. Quid est sacramentum? M. Sacrae rei signum. D. Quot modis fiunt sacramenta? M. Tribus; id est rebus, verbis, factis. Rebus, ut in aqua, in pane, in vino, in sale, in cinere, in oleo, in igne et in caeteris hujusmodi; verbis, ut est Trinitatis invocatio et alia quae in benedictionibus sive consecrationibus vel conjurationibus virtutem divinam habentia verba proferuntur; factis, ut est crucis signaculum, incurvatio genuum, expansio manuum, et caetera quaecunque talia sunt. D. Quare dicitur sacramentum sacrae rei signum? M. Quia per id quod foris visibile cernitur, aliud interius invisibile significatur. Verbi gratia: Ut per aquam, remissio peccatorum; per ignem, ardor charitatis; per oleum, misericordia; per salem, sapientia, etc. D. In talibus ergo salutem quaeret homo cum ipse rationalis sit, et dignior in conditione sua rebus insensatis? Quomodo ista salutem dare possunt et languoribus animarum mederi; cum ipsa sint corporalia, nihil praeter speciem visibilem habentia? M. Est prorsus aliud ibi praeter id quod oculis corporeis cernitur; et ipsum est quod invisibiliter peccatorum maculas mundat, et languoribus animarum medetur. D. Illa ergo virtus unde venit? M. Non ex illius natura quod ibi visibile cernitur; sed ex operatione Spiritus sancti qui in illo visibili invisibiliter operatur. D. Nonne hanc eamdem virtutem ad reparationem hominis sine exhibitione vel adminiculo rerum corporalium Spiritus sanctus praestare potuisset? M. Posset utique si vellet. D. Quae ergo causa fuit ut ista instituerentur, ut homo quasi in istis quae inferiora sunt et indigniora juberetur salutem quaerere, cum solus Deus sit a quo homo salutem et debeat quaerere et possit sperare? M. In istis, non ab istis jubetur homo salutem quaerere; sic ut eam cum adeptus fuerit, sciat se ab illo qui eam in istis quaerere jussit accepisse. D. Dic ergo cur praecepit Deus homini in ejusmodi rebus salutem quaerere? M. Ut humiliaretur homo et erudiretur. Humiliaretur quidem dum cogitur nunc jacens in inferiori bonum suum quaerere; quod prius cum staret, a suo superiori contempsit accipere. Congruum ergo praecedentis superbiae morbo, subsequentis humilitatis medicamentum apponitur, ut videlicet homo qui prius Deum (perniciose elatus in semetipso) despexerat postmodum salubriter humiliatus sponte se etiam in sensibilibus rebus praeter Deum substernat. Ad doctrinam etiam sacramenta proposita sunt homini, ut per ea quae exterius aguntur, quid sibi interius exhibeatur possit agnoscere. D. Ergo in ommni sacramento plus esse credendum est, quam id quod solum videri et corporali sensu percipi potest? M. Duo ibi sunt: unum quod exterius sensu corporali percipimus, quod proprie sacramentum, id est sacrae rei signum dicitur; alterum quod non videmus sed credimus, quod recte res sive virtus sacramenti nominatur. D. Quid interest inter signum et sacramentum? M. Signum solum ex institutione significat; sacramentum etiam ex similitudine repraesentat. Item signum rem significare potest, non conferre. In sacramento autem non sola significatio est, sed etiam efficacia; ut videlicet simul et ex institutione significat, et ex similitudine repraesentet, et conferat ex sanctificatione. D. Utrum potest aliquando sacramentum pro signo accipi? M. Improprie pro sola significatione sacramentum vocatur. D. Quid si dixerimus illas Veteris Legis figuras signa tantum fuisse futurorum, non sacramenta, et spiritualem gratiam (quae in illis dabatur) mediantibus iis quae futura erant sacramentis fuisse collatam? M. Si quis sacramenta priore effectum sanctificationis habuisse negaverit, non mihi recte sentire videtur, in hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et visibilia et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint visibilia, ipsa quidem tantummodo invisibilis gratiae sacramenta sunt. Idcirco sacramenta gratiae primum per invocationem Trinitatis sanctificationem in se suscipiunt, ac deinde sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia, atque hoc ex sua sibique coelitus indita sanctificatione conferant quod illa per haec conferre consueverant ex sola horum significatione.

D. Quae sunt illa sine quibus salus ab initio haberi non potuit? M. Tria sunt, id est, fides, et sacramenta fidei, et opera bona: quae a principio ad obtinendam salutem homini proposita videntur. His milites Christi semper usi sunt: in fide robur in sacramentis fidei arma, in operibus bonis tela accipientes, quibus contra diabolum pugnaverunt. Sane quemadmodum neque robur inermi, neque arma sine viribus, aut tela, contra fortem armatum prodesse possunt dimicanti; ita quidem fides sine operibus et sacramentorum sanctificatione, et rursus sine fide sacramenta, aut opera salutis effectum non habent.

Chapter 2 of 3