Skip to the text

De sacramentis legis naturalis et scriptae (pars 3)

D. Quid est fides? M. Paulus dicit fidem esse substantiam rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). D. Qualiter hoc accipiendum putas? Quaecunque vel futura, nec dum sunt; vel praeterita jam esse desierunt; vel praesentia veritatem sui a sensibus nostris sive cognitione abscondunt: haec omnia quantum attinet ad nos quodammodo non sunt; sed quia per fidem de his omnibus quasi existentibus praesentibus quaedam in nobis certitudo nascitur, non immerito ipsa fides et non existentium substantia, et non apparentium argumentum appellatur. Porro illud considerandum est quod sola fide nemo potest placere Deo nisi charitas illi sociata fuerit, ut sit videlicet fides operans ex dilectione. Attamen fides fundamentum quodammodo est et principium boni in homine, de qua charitas nascitur, de charitate autem spes generatur; quia fides ad cogitationem pertinet, charitas vero amor, spes fiducia est.

D. Breviter velim ut horum diffinitione proposita, ipsa mihi manifestius distinguantur. M. Fides est voluntaria absentium certitudo supra opinionem et infra scientiam constituta. Charitas est amor Dei propter ipsum, et amor proximi propter Deum. Spes est fiducia futurorum bonorum ex gratia Dei et bona conscientia. In hoc etiam fides et spes differre videntur: quod fides de praesentibus praeteritis simul et futuris esse potest: spes de solis futuris; fides de nostris et alienis; spes solummodo de nostris. Fides de bonis et malis; spes de solis bonis.

D. Quid est sacramentum fidei? M. Duobus modis intelligi potest sacramentum fidei: sive ipsum sacramentum quod est fides; sive sacramentum fidei, id est fidelium, quo fideles utuntur et sanctificantur. D. Qua ratione fides sacramentum dicitur? M. Sicut sacramentum baptismi cum dicitur, non aliud sacramentum quam ipsum quod est baptismus significatur, ita et sacramentum fidei ipsam fidem quae sacramentum est, nonnunquam accipere solemus. Porro caetera omnia ideo sacramenta fidei dicuntur, quod ad eos tantum qui fidem habent sanctificandos instituta sint. Ipsa vero fides, ut dictum est, sacramentum est, propterea quod sicut in baptismo et in aliis sacramentis aliud est quod foris ostenditur, atque aliud spiritualis virtus quae intus exhibetur; sic aliud est fides qua nunc, sicut dicit Apostolus, Deum quasi per speculum in aenigmate cernimus (I Cor. XIII); atque aliud visio manifesta qua eum postea facie ad faciem (ibid.) contemplantes visuri sumus. Fides igitur sacramentum est visionis futurae; et ipsa visio virtus est ejus sacramenti quod est fides. D. Doceri nunc velim quae res ad fidem pertineant? M. Duo sunt: Creator et creatura. Haec sana fides ita discernere debet, ut nec creaturae divinitatem Creatoris attribuat, nec Creatori infirmitatem creaturae ascribat; id est, nec Deum concludat tempore, nec creaturam tendat aeternitate. Nam quodlibet horum fiat: fides necesse est detrimentum patiatur. Sequitur autem ut fides cum recte inter Creatorem et creaturam diviserit, recte etiam offerre studeat Creatoris honorem suum tribuendo, ut videlicet confiteatur omnia ab ipso et per ipsum facta esse, ipsum vero non aliunde sed a semetipso sine principio et fine subsistere. Deinde sequitur tertium, ut videlicet eum quem Creatorem confitetur omnium, credat etiam et exspectet hominum salvatorem. Et ut breviter perstringamus, haec sunt quibus nihil unquam minus recta fides habere potuit, ut unus Deus credatur, factor omnium et hominum salvator. Nam illi qui creaturam pro Deo colentes gemino errore decepti, vel creaturam aeternam, vel Deum temporalem esse credebant: quid isti aliud fecisse dicendi sunt quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturae tribuisse Creatoris? Rursus philosophi gentilium; quia fidem de Salvatore non habebant, quamvis inter Creatorem et opus suum discernendum minime fallerentur, nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem Salvatoris non habuerunt. D. Qualem fidem habuerunt antiqui de Salvatore venturo, maxime ii qui circa primordia saeculi existentes nondum adhuc Scripturas in quibus adventus ejus promittebatur acceperant? M. Non necesse est ut dicamus omnibus qui tunc fideles erant adventum ejus in carnem, crucem et resurrectionem manifeste revelatum fuisse; cum etiam apostoli qui eum praesentem in carne viderunt (quorum fides et justitia ab ipso Salvatore praedicatur) hoc ignorasse legantur. Credebant tamen se salvari per eum quomodo et quando ei placuisset; sed quod morte illius redimendi essent (exceptis paucis quibus hoc a Deo revelatum fuerat) eos ignorasse ex hoc patenter ostenditur, quod et Petrus Domino mortem suam praedicenti contraire nititur (Matth. XVI); et caeteri apostoli omnes in morte ipsius desperasse potius leguntur, adeo ut ipsi propter crucem jam desperantes dicerent: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Qui enim ipso vivente redemptionem speraverant, postea autem ipso moriente desperant; patenter ostendunt, quia quod per mortem ejus redimendi fuerant nescierunt.

D. An hoc illis prioribus sufficere poterat ad salutem, ut crederent eum creatorem omnium, et salvatorem exspectarent venturum? M. Poterat hoc eis tunc sufficere cum caeteris sine quibus, ut dictum est, fides placere non poterat, in iis duntaxat qui tempus bene operandi habebant, id est, cum susceptione sacramentorum et exercitatione bonorum operum per charitatem et spem fide roboratam. D. Ergo postea crevit fides? M. Duobus modis crescit fides: per constantiam et cognitionem. Alii fidem habent cognitione magnam, et parvam constantia; alii cognitione parvam et constantia magnam. Apud Deum autem pretiosior est magna fidei constantia quam cognitio magna. Antiqui igitur sancti fidem habebant plures cognitione parvam et magnam constantia; sicut econtrario nunc multi fidem habent cognitione magnam et constantia parvam.

D. Quae sacramenta erant sub lege naturali? M. Oblationes et sacrificia et decimae. D. Qua ratione haec sacramenta vocantur? M. Quia sacrae rei signa sunt. D. Cujus? M. Remissionis peccatorum. D. Quomodo? M. Substantia hominis duplex est: alia interior quae ipse est; alia exterior in rebus quas possidet. Voluit ergo Deus ut homo de exteriori substantia sua sibi oblationem faceret, ut justa recompensatione dum id quod exterius a Deo acceperat devote redderet, id quod interius de semetipso perdiderat Deo tribuente recuperaret. Per fidem ergo et oblationes sive sacrificia tunc remissionem peccatorum acceperunt quicunque veterem hominem deponentes, hoc est Adam, membra novi, id est Christi facti sunt. Idem namque in illis oblationes et sacrificia fide mediante operabantur, quod postea sub lege scripta circumcisio aut sub gratia baptismus; videlicet ut et ipsi ab omni peccato sive originali sive actuali justificati, inter membra illius computarentur, cujus fide et sacramentis sanctificabantur. Eamdem quippe passio Salvatoris, praecedentibus sacramentis, id est sive oblationi sub naturali, sive circumcisioni sub lege scripta, virtutem et efficaciam sanctificationis contulit, quam subsequentibus et succedentibus confert: hoc solo excepto quod sacrificia et oblationes non ita sub naturali lege quemadmodum circumcisio sub scripta et baptismus sub gratia ad necessitatem salutis, sed ad cultum devotionis fiebant, sola tunc fide justificante et purificante credentes. Et rursum hoc etiam in circumcisione excepto quod illi priores patres quamlibet justi et Deo placentes ante datam hostiam regni coelestis januam intrare non poterant; sed tantum in sinu Abrahae, id est in requie tranquilla servabantur, quousque ille veniret qui pro nobis moriens et resurgens per assumptam carnem coelos ascenderet, et omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperiret.

D. Si eadem virtus in illis sacramentis fuit quae in istis est, quid causae erat ut illa cessarent et ista succederent? M. Manifestior veritas in istis declaratur; et justum erat ut sicut paulatim procedente tempore crevit agnitio fidei, ita etiam alia sacramenta instituerentur, quae etsi aliam sanctificationem gratiae spiritualis non conferrent, eamdem tamen manifestius panderent. Erat quippe idem Salvator, eadem fides, eadem gratia: illic venturi, hic exhibiti. Sed, quia ipse per quem salus dabatur adhuc longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt, ut paulatim ejus adventu appropinquante et fides amplius cresceret, et gratia evidentius se manifestaret. Ideo primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est; quia ejusdem mundationis forma et similitudo in oblatione quidem occulte innuitur, circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifesta declaratur. Primam namque justificationem accepit homo, ut pro remediis salutis, exterioris substantiae partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Sed hoc signum de longe sumptum magis docuit hominem quid esset quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas declarari debuerat, datum est ei remedium circumcisionis sacramentum, ubi dum ab interiori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, praeciditur; jam manifestius illa peccati circumcisio quam in interiori homine gratia perficit demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates quae foris sunt resecat, ablutio autem maculas etiam interiores emundat; jam manifesta veritate adveniente Christo circumcisio cessare debuit, ut illud sacramentum succederet, quod perfectam hominis emundationem et interiorem animae candorem (quem in ipso ot per ipsum sacramentum adipiscitur) posset declarare. Videntur ergo illa prima sacramenta quasi quaedam umbra gratiae spiritualis; illa vero quae postea secuta sunt quasi quaedam imago, et (si ita dicendum est) lineamenta veritatis habentia. Ista vero non jam umbra vel imago, sed corpus veritatis; in quibus (quia plenarie salutis effectus datur, et evidenter ostenditur) quasi spiritus in corpore viventi exteriori motione se prodit; sic in eis vita gratiae invisibilis clarissime demonstratur.

D. De operibus restat nunc ut quae dicenda sunt aperias. M. Tria genera factorum sunt: quaedam sunt omnino bona quae nunquam licite praeteriri possunt; quaedam omnino mala sunt quae nunquam licite committi possunt; quaedam sunt media quae sive fiant sive non fiant nec culpa est nec meritum. Quae sic ergo se habent ut nunquam licite fieri possint, illa tantummodo lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite possunt praeteriri sola praecepit, media omnia ad utrumlibet relinquens. De illis autem quae vel praecipienda vel relinquenda erant, unum tantum praeceptum in corde hominis posuit: Quod tibi vis, id aliis feceris; quod tibi non vis, aliis ne feceris (Matth. VII; Tobiae IV), ut ex sui videlicet consideratione homo disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea, cum lex subintrasset, et disciplinam vivendi arctiorem proponeret coepit ex iis quae media erant quaedam excipere, et ex eis alia per praeceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem tantum locare, ut quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto disciplinae exhibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non ex una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis, non unum de concessione naturali praeceptum disciplinae quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent.

D. Quae fuerunt illa quae lex naturalis facienda aut vitanda proposuerat? M. Illa septem quae postea lex scripta in secunda tabula de dilectione proximi mandabat. Primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram; secundum: Non occides; tertium: Non maechaberis; quartum: Non furtum facies; quintum: Non falsum testimonium dices; sextum: Non concupisces uxorem proximi tui; septimum: Non concupisces rem proximi tui (Deut. V). Primum secundum praeceptionem factum est; sex alia secundum prohibitionem. D. Quare de non faciendis unum tantum praeceptum datum est, et de faciendis plura? M. Primum peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientiae deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur, in bonis vero agendis sola obedientiae regula gubernatur; ideo in malis cavendis, quae habet ex semetipso et per semetipsum facere potest, singulatim instruendus erat, ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ibi per sententiam alterius salubrius disceret quid ipse agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est; sed hoc potius ei praecipitur, ut quod in mandatis suis aliquando contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.

D. Ecce demonstrasti tria, id est fidem, et sacramenta fidei et opera. Nunc superest ut in his qui haec habebant, qualis aut quanta effecta sit reparatio ostendas. M. Si summum bonum hominis contemplatio praesentis Dei esset, maxime quia ad perfruendum hoc homo primus conditus creditur, merito fides, per quam absentem quodammodo videre incipit, initium boni et principium restaurationis ejus memoratur. Nam quoniam homo, qui peccando cognitionem Dei perdidit, per fidem iterum illuminatur, ut eum videre atque cognoscere possit; patet quia id per quod ei primum bonum quod perdiderat redditur, jure exordium restaurationis ejus vocatur. Quae restauratio scilicet secundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius illuminatur et inflammatur perdilectionem. Fides igitur ipsa est per quam reparatur homo et in qua ei bonum amissum redditur, ut per eam paulatim cognitione pariter et amore crescens ad plenam illam visionis felicitatem pervenire mereatur. Sic enim justus quandiu in hoc corpore existens peregrinatur a Domino vivere habet ex fide, quemadmodum beatus cum eductus de hoc ergastulo fuerit et introductus in gaudium Domini sui, vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc interim malitia hostis antiqui ad impugnandos et persequendos fideles relaxatur, quatenus videlicet hoc homini reputetur pro merito, si nunc per fidem ambulans viam veritatis etiam vel impugnatus non deserat, qui prius visione praesentis Dei roboratus sola persuasione prostratus erat. Ut autem in hoc praelio invictus stare possit et bonum suum illaesum custodire, dantur ei, ut dictum est jam, in sacramentis arma quibus se muniat, et in operibus bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet fidei charitate et spe adjuncta interius pariter roboretur et vincat. Jam (ut existimo) satis demonstratum est tibi qualis fides et quae sacramenta aut quae opera illis sanctis primis ad obtinendam salutem fuerunt necessaria.

D. Quandiu duravit status iste priorum? M. Usque ad Abraham. Tunc etenim volens Deus populum suum in unum congregare et ab infidelium collegio sequestrare, ut non solum in una fide, sed etiam in una essent societate, vocavit Abraham, ut eum de terra sua educeret, ut per illum unum et in illo uno omnes qui ab illo nascituri aut illum secuturi erant a pristina conversatione educens in unam societatem novae vitae congregaret. Cui etiam praecepit ut circumcideret pellem praeputii sui in signum sibi, posteris in exemplum; tantum ad priorem statum superaddens quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille viveret qui non solum de filiis Abrahae, sed de universis etiam gentibus fideles colligeret, ac per hoc non jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secerneret in emundatione. D. Nunquid non etiam olim ante diluvium fideles ab infidelibus discreti erant? M. Erant; sed post diluvium rursus humanum genus ad unum populum redactum in Abraham secundo discerni coepit. D. Qualiter fiebat circumcisio? M. Praeceptum fuit ut puer masculus octavo die nativitatis suae circumcideretur in carne praeputii sui cultello de petra facto. D. Quae fuit ratio ut sic fieri praeciperetur? M. Tres sunt circumcisiones: una in carne tantum exterius, quae sacramentum est; duae aliae quae sunt res et virtus sacramenti. Altera quae fit in praesenti, quando per depositionem iniquitatis mens circumciditur. Altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne; secunda in mente; tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post praesentem (quae septem diebus currit) vitam sequitur: aliquando tempus gratiae in quo aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur illa prima circumcisio quae sacramentum erat aliarum duarum, jussa est fieri die octavo, ut ostenderet quod in tempore gratiae corda circumcidenda erant per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis, quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet; ut videlicet ostenderetur quod illa exterior circumcisio animabus justificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus Christum significat, de quo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X), qui tollit peccata mundi (Joan. I). In carne praeputii idcirco jussa est fieri quoniam ad remedium data est contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus per illud membrum propagati. D. Quod ergo mulieres remedium habebant quae non circumcidebantur? M. Fidem et oblationes sive sacrificia: ipsam quoque circumcisionem; non tamen suscipiendo sed credendo. D. Quid dicendum est de pueris ante octavam diem morientibus, quoniam ad illud remedium pervenire non poterant, salvine fuerant an damnati? M. Hoc Dei judicio relinquendum mihi videtur.

Chapter 3 of 3