Caput I
Quomodo intrabimus in domum Domini? D. In multitudine misericordiae ejus. I. Quid est in multitudine misericordiae ejus? D. Quia multa est miseria nostra, idcirco multitudo misericordiae nobis est necessaria. Quoties enim mens ad semetipsam redire, suosque affectus et cogitationes pariter ad secretum internae contemplationis retrahere nititur, tot obsistentes aditum ei ingredienti praecludunt, quot vitae veteris desideria ad priscae consuetudinis discursus, erroresque ipsam retrahendo stabilem esse non sinunt. Sed expetenda est atque imploranda divina misericordia, quae nos promoveat quoties ab ingressu quietis intimae nostra miseria nos retardat. I. Ecce ingredimur in domum Domini quandiu permanebimus in ea? D. Donec transeat iniquitas, donec cessent aquae diluvii, in arca nos esse oportet, postea securi exibimus, quia finito hoc saeculo non erit amplius quod timendum sit, quando nec mundus foris caducum, nec homo intus corruptum aliquid habebit. I. Et postquam ingressi fuerimus in domum Domini, quid ibi faciemus? D. Erimus in pace perpetua et jucunditate. Omnes enim qui ibi manent, non laborant neque solliciti sunt, quia nec indigentia illic est praesentium, nec timor futurorum. I. Quid ergo faciemus ibi, si non laborabimus? D. Unum est ibi omnium contemplari mirabilia Dei, et laudare eum in operibus suis. Et si onerosum tibi non esset, unum exemplum proponerem, in quo quemadmodum in illo interiori cordis habitaculo conversari debeas, patenter demonstrarem. I. Imo vero hoc vehementer expeto, nec onerosum ullatenus esse poterit, quod desiderantem animum ad effectum desiderii sui perducit. D. Habitaculum illud interius, quod propter varias rerum similitudines, nunc arcam, nunc domum appellare solemus, quasi domus est divitis patrisfamilias, animus autem quasi filius delicatus, qui in domo patris sui tantum delicate nutritur, quantum tenere diligitur. Consideremus ergo quomodo vivat parvulus in domo patris sui, quia in domo Dei oportet, et nos taliter conversari. Ipse namque dicit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XXVIII). Quid ergo parvulus facit? D. Non est sollicitus, nec concupiscit, ludo simplici, et innocenti exercet se, in tantum domestica diligit, ut ad regnum etiam translatus magis antiqua requirat, et solitis interesse desideret. Cognoscit possessionem patris sui, nunc in campo, nunc in horto, nunc in pomeriis, nunc in pratis, nunc ad fontes, nunc ad vineas discurrit singulis anni temporibus, proprias delectationes habet. In vere arantes et seminantes sequitur, in aestate metentes et in autumno vindemiantes comitatur. Ubique pastum, ubique jocum, ubique refectionem, ubique delectationem invenit, et praeter illas quotidianas et domesticas epulas, quibus domi pascitur, etiam foris cibariis servorum nonnunquam degustatis ad priores delicias renovatur. Gaudet novellos fructus decerpere, et spicas immaturis adhuc granis igne tostas confricare, betros maturescentes eligere, avicularum nidos explorare, et vel ova, vel pullos inventos cum magno gaudio et tripudio domum deportare, et quasi de sua venatione, licet tenui, magis quam de alienis copiis refectionem quaerere. Si forte cognoverit patrem suum quoquam iturum sive ad villam, sive ad castellum, sive ad nundinas, sive ad solemnitates, et in proximo rediturum, optat simul ire ut illa nova, et insolita videat, ut reversus possit sodalibus suis narrare quae viderit, quis cultus hominum, quis situs loco rum, quae magnitudo urbium, quae celsitudo domorum, quae copia rerum venalium, quod invenerit, quod emerit, quod attulerit. Reversurus ergo libenter exit, sed si quis exsilium, unde reditus amplius sperari non posset, ire eum compelleret, non sine magno gemitu et dolore de patria domo exiret. Libenter ergo exit, ut redeat, videre ea quae foris sunt, aliquando appetit ut vel ditior vel recentior ad sua revertatur. Mansionem autem perpetuam non nisi in domo patris sui, et cum domesticis ejus, inter quos natus, et cum quibus enutritus est, habere desiderat, cum illis vivere et inter illos senescere, ab illis optat nec in morte separari, ut nec moriens deserat, quos vivos, et notos, et charos habebat. Hanc cupit semper habere societatem, hanc mansionem, has delicias, hanc jucunditatem. Nihil extra requirit, nihil amplius concupiscit. Taliter studeamus conversari in domo Domini, et inveniemus pacem pariter, et requiem, et jucunditatem. Simus simplices aliena non concupiscentes, delectationes quas nobis Deus praeparavit, quae in domo ejus inveniuntur, magis quam oblectamenta mundi hujus amantes. In eis jugiter exerceamus cor nostrum. Laetificemus animum nostrum, accendamus affectum. Habemus ibi fontes lucidissimos. Habemus prata florida, campos planos et spatiosos, vineas uberes, greges fecundos, messem fertilem, pomaria fructifera, hortos irriguos, et omnium deliciarum genera, quae mens bene potest appetere vel feliciter possidere. I. Dic, oro apertius, quaenam sint haec, quae recitasti, oblectamenta. D. Arbores fructiferae sunt homines justi bonorum operum exempla nobis ad refectionem portantes, fontes sunt sapientes, campi humiles, vineae per disciplinam semetipsos excolentes, diversis virtutibus quasi horti, et prata vernantes, messe laboris sui alios reficientes, et gregem fidelium verbo, et exemplo alios ad fidem trahendo, et quasi pariendo multiplicantes. Has delicias in domo Dei extrinsecus habemus, exceptis illis singularibus epulis, quibus mater gratia nos intrinsecus quotidie saginat et reficit. Ingrediamur ergo nunc, et Dominus dux erit nobis, ut dirigat gressus nostros in semita mandatorum suorum, ut recolentes miserationes ejus, quae a saeculo sunt, in ejus amore exerceamus cor nostrum, et accendamus desiderium (Psal. CXVIII). Cum autem ingressi fuerimus, ego ducam te praecedens per omnia a prima fronte domus usque ad interiora penetralium, in longum, et latum, et altum, universa lustrabimus caenacula, et tristega, tandem conscendemus et non cessabimus donec ad solium regis perveniamus. Deambulabimus per cuncta opera restaurationis nostrae ab exordio usque ad consummationem saeculi secundum decursum temporum, eventus rerum et facta hominum. Cumque intrinsecus quae sunt contemplati fuerimus, ego aliquando aperiam fenestram arcae, et alternatim ea, quae foris sunt, respicientes in aquis hujus diluvii oculos mentis renovabimus. Magis enim delectabile erit alternis vicibus, nunc ea, quae evasimus quasi de quadam statione, mala prospicere nunc ea quae invenimus et possidemus bona reductis ad interiora oculis considerare. I. Arctius ipsa bona amabimus, si vicissim miseriae quoque et periculi semper reminisci, semper moneri studuerimus. D. Tuum ergo erit ex omnibus, quae vel intrinsecus vel extrinsecus videris mirabilia, quantum volueris et dignum judicaveris interrogare, meum autem erit quantum voluero tuis interrogationibus respondere. Introducam autem primum te in partem superiorem domus. hoc est in frontem, quae est ad orientem ut ingressus noster simul fiat ab initio mundi, et ab initio saeculi. Nam quia longitudo domus trecentorum est cubitorum, superior frons orientem tangit, inferior autem usque ad occidentem pervenit. Latus vero sinistrum ad austrum et dextrum ad aquilonem respicit, qui divina providentia decursum rerum sic ordinavit, ut ea quae in principio saeculi facta sunt, in oriente quasi in principio mundi fierent, tandemque decurrentibus temporibus ad finem saeculi rerum summa ad occidentem descenderet, hoc est ad finem mundi; ideo primus homo postquam creatus est, positus est in paradiso; in plaga orientali, ut inde quasi a principio mundi per omnes terras proflueret universa propago generis humani. Deinde caput regnorum primum in oriente apud Assyrios fuit, novissimis autem temporibus saeculi ad Romanos in occidente positos potestas summa descendit. Incipientibus ergo nobis ab origine rerum omnium et per opera restaurationis secundum longitudinem arcae decurrentibus ad finem et consummationem universorum, semita strata est per medium saeculi, ut transeuntibus a latere hinc inde pateant quaecunque sive ad aquilonem sive ad austrum, hoc est, ad dextram et sinistram quasi extra arcam in diluvio fiant. Spatiosa quidem, sed non fastidiosa erit ista deambulatio, ubi intrinsecus tantarum rerum varia oblectatio transeuntibus erit obvia, et rursum per fenestram prospicientibus foris tam mirabilis confusio et fluctuatio mutabilitatis mundanae, oculis longe lateque de alta specula ac firmissima statione intuentibus erit subjecta. I. Ecce ad principium mundi ingredimur, sed ego cum oculos retrorsum flectere incipio quasi extra mundum, et ante tempora quid sit scire cupiens nihil video. D. Ab alto exordio interrogationes tuae initium sumunt.
Chapter 3 of 5