De amore sponsi ad sponsam
Ibo mihi ad montem Myrrhae, et ad colles Libani, et loquar sponsae meae (Cant. IV). Sponsus quidam hic loquitur, qui sponsam habet, et spondet se visitaturum eam. Nota ergo quod non semper domi est sponsus iste, cavet enim forte ne vilescat amor suus, et quia citius in taedium veniret si semper praesens esset, ideo aliquando se subtrahit, aliquando ad tempus recedit, ut dum requiratur absens, strictius teneatur praesens. Et tunc forte aberat, quando haec dicebat. Sed ne rursum longior mora aliquatenus oblivionem gigneret, redire disponebat, et ait: Ibo mihi. Secum loquitur quod facturus est, quia ad dicendum dulce est quod dulce est ad faciendum, et nescio quo pacto quod multum cupimus, nunquam loqui fastidimus. Ibo, inquit, mihi. Sibi vadit, quia singularis amor participem secreti non recipit. Sibi vadit, quia non vult sodalem itineris, qui non patitur consortem amoris. Sed quaeris quisnam sit iste talis sponsus, et quae sponsa ejus? Sponsus est Deus; sponsa est anima. Tunc autem sponsus domi est, quando per internum gaudium mentem replet; tunc recedit, quando dulcedinem contemplationis subtrahit. Sed qua similitudine anima sponsa Dei dicitur? Ideo sponsa, quia donis gratiarum subarrhata. Ideo sponsa, quia casto amore illi sociata. Ideo sponsa, quia per aspirationem Spiritus sancti prole virtutum fecundanda. Nulla est anima, quae hujus sponsi arrham non acceperit. Sed est quaedam arrha communis, quaedam specialis. Communis arrha est quod nati sumus, quod sentimus, quod sapimus, quod discernimus. Specialis arrha est, quod regenerati sumus, quod remissionem peccatorum consecuti sumus, quod charismata virtutum accepimus. Et quod quisque habet, hoc cuique arrha est. Arrha est diviti divitiae suae, quibus fovetur, ne eum molestia paupertatis frangat. Arrha est pauperi paupertas sua, qua castigatur, ne abundans per incontinentiam diffluat. Arrha est forti fortitudo sua, qua roboratur, ut ad bonum opus convalescat. Arrha est debili debilitas sua, qua frangitur, ne malum perficiat. Arrha est insipienti simplicitas sua, qua humiliatur, ne superbiat. Et omnino quidquid in hac vita humana fragilitas tolerat, hoc pius Conditor quantum in sua bonitate est, vel ad correctionem pravitatis, vel ad profectum virtutis dispensat. Ideo in omnibus gratias agere debemus, ut dum ubique ipsius misericordiam agnoscimus semper in ejus amore proficiamus.
Ibo, inquit, mihi ad montem Myrrhae, etc. Myrrha, quae amara est ad gustandum, et corpora mortuorum a putredine servat, significat mortificationem carnis. Libanus, quod nomen interpretatur decandidatio, significat munditiam carnis. Haec ergo est via, per quam Sponsus ad sponsam venit, mons Myrrhae, et colles Libani, quia primum per abstinentiam concupiscentiam carnis occidit, deinde per munditiam cordis ignorantiam mentis abstergit. Postremo quasi tertio die ad colloquium sponsus veniens desiderio sui animam accendit, ideo convenienter dixit montem Myrrhae, non collis Myrrhae, et colles non montem Libani, quia in afflictione debemus esse constantes, et in successu virtutum humiles. Altitudo enim montis eminentiam significat magnanimitatis, et mediocritas collis temperantiam humilitatis. Item quod montem singulari numero posuit, et colles plurali, significat quod in mortificatione exterioris delectationis parum est quod perdimus; et in illuminatione mentis intrinsecus multiplex est bonum, quod invenimus. In monte Myrrhae accipimus fortitudinem contra carnis concupiscentiam. In collibus Libani accipimus illuminationem mentis contra ignorantiam. In colloquio Sponsi accipimus charitatem contra malevolentiam et cordis obdurationem. Potentia ad Patrem, sapientia ad Filium, charitas appropriatur ad Spiritum sanctum. Quando enim ex fragilitate peccamus, peccamus in Patrem, quasi contra potentiam. Quando ex ignorantia peccamus, peccamus in Filium, quasi contra sapientiam. Quando vero ex malevolentia peccamus, peccamus in Spiritum sanctum, quasi contra dilectionem. Ideo peccare in Patrem et Filium hic, sive in futuro remittitur, quia qui ex fragilitate vel ex ignorantia peccat, sicut aliquam excusationem habet in culpa, ita etiam aliquam remissionem habere debet in poena, sive in hoc saeculo si poenituerit, ut facilius consequatur indulgentiam, sive in futuro saeculo, si in malo perseveraverit, ut tolerabiliorem sentiat poenam. Qui vero ex malitia peccant, eorum peccatum nullam habet excusationem, et ideo poena eorum remissionem habere non debet, quia, sive poenituerint in hoc saeculo, plena satisfactione mulctandi sunt, sive non poenituerint plena damnatione in futuro saeculo puniendi, et ideo hi tales nec hic, nec in futuro saeculo remissionem accipiunt, non quia poenitentibus venia denegetur, sed quia pleno peccato plena retributio debeatur.
Loquar, inquit, sponsae meae. Duobus modis loquitur Deus ad animam. Aliter ad fornicariam, et aliter ad sponsam. Aliter ad foedam, aliter ad pulchram. Aliter ad peccatricem, aliter ad justificatam. Illius foeditatem increpat, hujus pulchritudinem laudat. Illam increpando timore concutit. Istam laudando ad amorem accendit. Illi loquitur, quando ei maculas suas ostendit: isti loquitur, quando dona, quae contulit ei ad memoriam reducit. Illius tenebras illuminat, ut agnoscat quid sit, et defleat quod fecit; istam affectu dulcedinis internae tangit, ut recolat quid accepit et non obliviscatur eum qui dedit. Loquar, inquit, sponsae meae. Si ego Sponsus sum, si ad sponsam locutus sum, scitote quod praeter amorem nihil loqui possum. Postquam igitur haec secum dixerat sponsus, continuo iter arripuit: veniensque et videns sponsam mox quasi ex ejus specie in admirationem tractus in haec verba prorupit. Tota speciosa es, proxima mea (ibid.) [ tota pulchra es, amica mea, etc.], etc, vel cum praecedenti hoc conjungitur: Loquar sponsae meae, sic scilicet, tota speciosa es, proxima mea, etc. Sed illud gratius accipitur: tota speciosa es, proxima mea; ideo tota speciosa, quia proxima; si non esses proxima, non esses tota speciosa. Videte quid dixerit; Tota, inquit, speciosa es, proxima mea. Omnis anima vel aversa est a Deo, vel conversa ad Deum. Aversarum autem alia est remota, alia remotissima. Conversarum vero alia propinqua, alia proxima. Quae remota est, turpis quidem est, sed non tota. Quae remotissima est, tota turpis est. Item quae propinqua est, speciosa est, sed adhuc non tota; quae proxima est, tota speciosa est. Tota speciosa es, proxima mea, et macula non est in te (ibid.). Totus speciosus est, cui nihil deest pulchritudinis. Totus speciosus est, cui nihil inest turpitudinis. Ego totus speciosus sum, quia omne quod pulchrum est in me est. Tu tota speciosa es, quia nihil quod turpe est in te est. Macula non est in te. Veni ad Libanum [de Libano], speciosa. Invitat eam et vocat, quia et ideo ad eam venit, non ut cum illa permaneret, sed ut illam ad se traheret. Veni ad Libanum veni ad Libanum, venies [veni], coronaberis (ibid.). Bis invitando dicit: Veni; tertio affirmando subjungit: Venies. Sed haec quid est affirmatio nisi congratulatio, qua bono proposito nostro congaudet? Ac si diceret: Obedientiam laudo, propositam Deo devotionem non ignoro. Voco et respondes, invito et parata es. Ergo venies. Sed quare dicit bis, Veni? Ut qui extra se est primum ad se redeat, qui in se est supra se ascendat. Primum in nobis est, et praevaricatores ad cor redire monet, deinde supra nos est, ut justificatos ad se invitet. Veni, inquit, veni. Veni foris intro ad te. Veni intus, interius, et plane intrinsecus supra te ad me. Veni ad Libanum, sponsa, veni ad Libanum. Veni de Libano, veni ad Libanum. Veni de Libano decandidato ad Libanum non decandidatum, sed candidum. Veni de corde mundato ad mundatorem cordium, non mundatum, sed mundum. Non pervenis ad me si remanes in te, ascende supra te et invenies me. Venies, et transibis ad montem Seir, vel Savir (ibid.). Seir interpretatur hispidus vel pilosus. Savir vero nocturna avis vel fetor, et Seir idem qui et Edom, id est Esau. Esau et Jacob duo erant fratres, Esau prior natus, sed postea nato Jacob supplantatus. Esau venator et studiis agrestibus deditus fuerat; Jacob, vir simplex, domi habitabat. Quid autem hi duo fratres nisi duos motus, qui in homine sunt, designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Scimus autem quod dicit Apostolus. Non prius quod spirituale, sed quod carnale est, prius est. Hoc est Esau prius nascitur. Cum vero concupiscentia spiritus roboratur, tunc concupiscentia carnis marcescit. Hoc est Esau a post genito Jacob supplantatur. Item concupiscentia carnis quasi Esau venator foris pascitur, concupiscentia vero spiritus quasi Jacob vir simplex intus delectatur. Est ergo Seir pilosus carnis motus turpis et indecorus. Et bene pilosus, quia, sicut pilus in carne radicem figit, sed excrescendo carnem excedit, ita carnis motus de necessitate oritur, sed excrescendo in voluptatem usque profluit. Et quemadmodum pilus praecidi sine dolore potest, evelli sine dolore non potest, sic appetitus carnis, quantum, ad super fluitatem pertinet quasi extra sensum carnis, sine detrimento praeciditur, sed quantum ad necessitatem spectat, quasi intra carnem sit, non sine detrimento exstirpatur. Ecce diximus quid sit Seir; nunc quid sit mons Seir videamus. Habet enim Seir iste montem, habet et vallem; et (ut plus dicam) habet montem, habet campum, habet vallem; sed in valle est debilis, in campo est fortis, in monte insuperabilis. Seir in monte est appetitus carnis in necessitate; Seir in campo est appetitus carnis in satietate; Seir in valle est aptitus carnis in voluptate. Quando ad vivendum tantum caro sustentamentum accipit, Seir in monte est. Quando vero ad robur nutrimentum quaerit, Seir in campo est. Quando autem ad lasciviendum delicias poscit, Seir in valle est. Quare ergo in monte insuperabilis est? quia sustentamentum carnis in hac adhuc mortalitate degentibus necessarium est. Quare in campo fortis? quia et robur carnis aliquando profectibus animae utile est. Quare in valle debilis, quia voluptas carnis semper superflua est. In valle prohibetur, in campo conceditur, in monte remuneratur. In valle servit, in campo pugnat, in monte regnat. In valle est luxuria, in campo est temperantia, in monte parcimonia. In valle adjuvante gratia facile calcatur, in campo cum difficultate vincitur, in monte ne superari valeat, ipse ei quotidianus noster defectus vires jugiter subministrat. Qui superflua resecat, Seir in valle conculcat. Qui vero de necessariis aliquid minuit, Seir in campo vincit. Qui autem ad sustentamentum tantum naturae necessaria tribuit, quasi Seir in monte exactiori obsequium reddit. Sciendum tamen quod Seir iste ibi sine difficultate vincitur, ubi periculosissime dominatur: ubi vero prorsus insuperabilis est, ibi sine periculo tolerari potest. Si vero legatur Seir, quod interpretatur nocturna avis, vel fetor, ad eumdem carnalem motum congrue referri potest. Qui vel ideo nocturna avis dicitur, quia occultus venit, dum sub specie necessitatis irrepit voluptatis illecebra, vel quia per delectationem carnis nascitur excaecatio mentis. Nocturna ergo avis est occultus et improvisus motus carnis. Quare vero concupiscentia carnis fetor dicatur, hoc jam expositione non indiget. Et Hermon. Hermon interpretatur anathema ejus. Cujus ejus; ipsius anathematis. Ergo quasi anathema diceretur anathematis. Primum ergo nobis quaerendum quid sit anathema, deinde quid sit anathema anathematis adjungendum. Anathema est separatio; anathema anathematis, separatio separationis. Et fortasse si separatum esse malum sit, tum separatum esse a separato bonum erit. Quis autem melius potest dici anathema quam apostata angelus? qui se primum per superbiam a societate supernae illius civitatis separavit, ex demerito praevaricationis suae, dum vero capitis membrum esse noluit ab unitate corporis illius praecisus, caput iniquorum omnium factus est. Constat autem quod omnis homo secundum primam generationem, qua in peccato concipitur, et in peccato nascitur, hujus capitis membrum est, et ad illius societatem pertinet; sed quisquis, per sacramenta fidei regeneratus membrum Christi efficitur, ab unitate hujus corporis separatur. Quis est ergo anathema, nisi diabolus et membra ejus? et qui sunt anathema anathematis, nisi qui separati a corpore diaboli, facti sunt membra Christi? Quid significet Hermon jam diximus; nunc quid significet mons Hermon videamus. Nam, quemadmodum supra de Seir dictum est, ita et nunc de Hermon dici potest, quod videlicet alii sunt mons Hermon, alii campus Hermon, alii vallis Hermon. Vallis Hermon dici possunt, qui per fidem quidem a diabolo jam separati sunt, sed adhuc per vitam carnalem in infimis desideriis prostrati jacent. Campus Hermon sunt hi fideles qui, medium quemdam statum tenentes, nec per voluptatem carnis in imo depressi sunt, neque per spiritualem conversationem ad superna erigi possunt. Mons vero Hermon sunt ii, qui non solum per fidem a diabolo sunt separati, sed etiam per eminentiam virtutis, et per constantiam mentis contra diabolum sunt erecti. Et hi profecto sunt, quibus antiquus hostis magis invidet, quos non solum a se divisos, sed etiam contra se erectos videt. Hi sunt ergo, quos jugiter persequendo opprimere nititur, quos et a se recessisse, et contra se stare conspicatur. Isti ergo tanto graviores tribulationes saepe sustinent, quanto magis communem omnium hostem sibi singulariter infestum habent. Nihil ergo melius per montem Seir quam parcimoniam, nihil melius per montem Hermon quam patientiam sanctorum accipimus. Sequitur deinde: A cubilibus leonum (Cant. IV). Quid per cubilia leonum nisi (ut ita dicam) sopita crudelitas intelligitur? Et quid est sopita crudelitas, nisi carnis voluptas, quae imprudens quos nunc quidem delectat per experientiam, post vero cruciat, prius per conscientiam, deinde per poenam. Attende quomodo nunc in delectatione carnalis voluptatis dormit venturae damnationis poena. Favus, inquit Salomon, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, novissima autem illius amara quasi absynthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps (Prov. V). Et rursum. Si quis est parvulus, declinet ad me; et vecordi locuta est. Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Et ignoravit, quod gigantes ibi sunt, et in profundis inferni convivae ejus (Prov. IX). Et Dominus ad beatum Job de antiquo hoste loquens, ait: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus (Job XL). In illis enim mentibus diabolus pausat, quae intus a calore divini amoris frigidae foris natant in fluxu carnalium voluptatum, quae oblectamenta nunc quidem mollia videntur per experientiam, post vero crudelia sentientur per poenam. Nunc siquidem leo cubat et dormit, quia mentibus carnalium nunc per delectationem peccati diabolus blandum se simulans nondum qualis futurus sit, ostendit. Sed tunc evigilare incipiet, quando eos, quos illicitis nunc delectationibus seducens spontaneos tenet in culpa, post aperte saeviens invitos trahet ad tormenta. Sequitur: A montibus leopardorum (Cant. IV) [ de motibus pardorum ]. Leopardus a leone et pardo procreatur. Leo crudelis est, et pardus maculosus. Sic ergo leo propter crudelitatem daemones, pardus propter varietatem congrue haereticos designat, qui cum unitatem fidei diversis et perversis dogmatibus scindunt, quasi quibusdam maculis corpus infectum gerunt. Qui sunt ergo leopardi nisi superbi amatores hujus saeculi, quos primum diabolus per doctrinam haereticorum ad perfidiam generate, ac deinde per hujus mundi amorem ad vitia inflammat? Montes leopardorum divitiae sunt et pompae hujus saeculi, in quibus se pravi extollunt, et electorum vitam acrius insectantur, quando eos in hoc seculo abjectos, et se sublimes aspiciunt. Bene ergo dicitur ad sponsam: Venies, et transibis ad montem Seir, et Hermon a cubilibus leonum, a montibus leopardorum. Sed quid est de cubilibus leonum ad montem Seir, nisi de incontinentia ad castitatem, de voluptate ad parcimoniam: Et quid est de montibus leopardorum ad montem Hermon, nisi de superbia ad humilitatem, et de crudelitate ad patientiam? Et nota quod dixit de cubilibus non de cubili, de montibus non de monte, et ad montem non ad montes. De cubilibus ergo ad montem, de montibus ad montem, hoc est de multis ad unum progredimur, quia quanto magis mundum fugiendo Deo appropinquare incipimus, tanto magis in unum congregamur. Quod nobis, etc. Amen.
Chapter 3 of 57