Skip to the text

De quatuor voluntatibus in Christo

Quaeris de voluntate Dei, et de voluntate hominis similiter. Christus Deus fuit, et ideo voluntas divina in illo fuit. Et quia etiam homo fuit, similiter voluntas humana in illo fuit. Non dico humanam quam culpa et vitium hominis facit, sed quam natura hominis requirit. Ergo in Christo divina voluntas fuit in quantum Christus Deus fuit; et similiter humana voluntas in ipso fuit in quantum ipse homo fuit. Humana autem voluntas tripliciter consideratur; secundum rationem, secundum pietatem, secundum carnem. Ergo in Christo voluntas fuit divinitatis et voluntas rationis, et voluntas pietatis et voluntas carnis. Voluntas divinitatis per justitiam sententiam dictabat; voluntas rationis per obedientiam, veritatem approbat; voluntas pietatis per compassionem in malo alieno suspirabat; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Vide an non omnia haec in Christo. Ille leprosus qui sanitatem precabatur et majestatem confitebatur, potentiam voluntatis divinae confessus est, dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Luc. V). Et Dominus ut ejusdem voluntatis divinae et sententiam et potentiam ostenderet propter sententiam ait: Volo, propter potentiam subjunxit mundare (ibid.). Hoc est exemplum voluntatis divinae in Christo. Propter voluntatem rationis, quae voluntati divinae per obedientiam subjiciebatur, dixit: Spiritus quidem promptus est (Matth. XXVI). Propter voluntatem carnis, quae poenam horrendo per infirmitatem passioni renitebatur dixit: Caro autem infirma (ibid.). Spiritus promptus erat per voluntatem rationis dispositionem divinae voluntatis in passione carnis suae sequendo. Caro autem infirma, per naturalem providentiam qua malum suum odire acceperat, passioni renitendo. Secundum voluntatem itaque deitatis in dispositione praecedentem, et secundum voluntatem rationis divinam dispositionem approbantem et subsequentem Christus pati voluit. Secundum autem voluntatem carnis, secundum quam naturaliter in quantum homo fuit, eamdem carnem suam quia odio non habuit, pati noluit. Neque in hoc tamen divinae voluntati contrarius fuit; quia et hoc ipsum quod noluit eum nolle divinae voluntatis fuit.

Erat adhuc alia voluntas in Christo, voluntas pietatis sive humanitatis. Nam ipsa pietas humanitas vocatur, et dicuntur humani qui pii sunt, et facile alienis miseriis compatiuntur. Proprium est enim humanitatis compati et moveri pietate in miseria aliena. Bestia pati potest, compati autem humanitatatis est proprium. Idcirco voluntas pietatis, voluntas humanitatis vocatur, quia hominis est pietate moveri. Et haec similiter secundum naturam humanitatis in Christo invenitur. Cum appropinquaret Jerusalem videns civitatem flevit super eam (Luc. XIX). Quare flebat si non dolebat? Ergo noluit quod doluit. Quid doluit? perditionem. Si doluit de perditione illorum, noluit perditionem illorum. Quomodo noluit? Secundum voluntatem utique divinam quod justum futurum erat, voluit. Secundum voluntatem rationis, justitiae consensit, et justitiam approbavit. Porro secundum voluntatem pietatis sine odio justitiae condoluit miseriae, quemadmodum secundum voluntatem carnis justitiam non accusabat, sed poenam recusabat. Unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur, et quod ad se pertinebat sequebatur. Voluntas divina justitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas humanitatis misericordiam, voluntas carnis naturam. Neque alia alii contraria erat, sed unaquaeque quod suum erat appetiit, ut quamvis ad aliud esset, alii tamen contraria non esset. Hoc est ut licet ad aliud velle haberet, ad aliam tamen nolle non haberet. Sicut enim divinitati natura erat justitiam non deserere, sic carni justum erat naturam servare; et pietati alienam miseriam non amare. Sic itaque in Christo voluntas fuit divinitatis, justitiam dictans; voluntas rationis, justitiam approbans; voluntas humanitatis, per quam nulli malum voluit; voluntas carnis, per quam sibi poenam noluit. Justum itaque carni erat, quod passionem suam noluit, quia hoc erat secundum naturam, et justum Deo erat, quod passionem illius voluit; quia hoc erat secundum justitiam. Neque enim idcirco caro noluit, quia Deus voluit, sicut et Deus idcirco non voluit, quia caro noluit. Similiter et pietas quod secundum affectum compassionis in poena vel perditione miserorum misericorditer noluit, nequaquam contra Deum id juste volentem noluit; sed quod suum erat amavit misericordiam, et tamen quod suum non erat non improbavit justitiam. Sane sciendum quod id quod caro mortalis timore passionis uritur, et pietas amore compassionis passibiliter movetur, praesenti tantum vitae debitum est, in qua et malis compassio debetur, quandiu corrigi possunt; et bonis passio non tollitur quandiu meliores esse possunt. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptionem (I Cor. XV); tunc utique sicut carnem nec passio neque timor passionis ullius affliget; sic mens nullam ex compassione alieni doloris poenam suscipiet. Illic quippe et caro habebit contra passionem securitatem, et anima habebit in pietate puritatem. Securitas carnis erit ex impassibilitate, puritas mentis ex veritate. Intellige quae dico. Pati et compati utrumque poena est. Pati datum est homini pro iniquitate; compati autem praeceptum est pro bonitate. Justum est enim et aequum coram Deo, ut qui patitur compatiatur, ut per passionem deleatur iniquitas, per compassionem exerceatur bonitas. Hoc siquidem ad bonitatem pertinet vitae mortalis, ut se in aliis conditioni suae accommodet, et alienae passionis per compassionem particeps efficiatur, ut sicut id quod patitur necessitatis est, ita id quod compatitur opus sit bonitatis. Ubi autem pati non erit, compati non erit. Non tamen quia crudelitas erit in poena aliena, sed quia cruciatus non inerit ex aliena miseria. Hic compati virtutis est; illic non compati, felicitatis. Hic compateris voluntate, moveris pietate, condoles bonitate. Illic non compateris felicitate, non moveris aeternitate, non condoles impassibilitate. Sic itaque compati esse non potest, nisi illic tantum ubi pati esse potest, quoniam et ipsum compati, pati est. Sane qui illic pati non exuunt compati non deponunt; quia sicut pro sua iniquitate corruptibiliter patiuntur, ita pro aliena infelicitate secundum vitae mortalis affectum carnaliter compatiuntur. Hinc est quod dives ille in tormentis positus pro fratribus sollicitatur, ut ei ad miseriae cumulum accederet, quod eum in sua poena etiam aliena miseria cruciaret. Abraham autem etiam cruciatum vidit, et tamen sive compassionis dolore in certitudine felicitatis persistens (Luc. XVI), eum per justitiam repulit dicens: Fili, recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (ibid.). Hinc est etiam quod Psalmista praevidens quemadmodum in illo aeternitatis gaudio corda justorum divinae justitiae per veritatis amorem immutabiliter inhaerentia, non aliud appetere vel approbare poterunt, nisi hoc solum quod secundum illam esse cognoscunt ait: Introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX). In hac autem vita ubi ejusdem divinae justitiae sententiam perfecte nec scire nec praescire possumus, quaedam etiam quae secundum ipsam justa non sunt sine injustitia velle possumus; quia hoc solum ad nos pertinet ut ubi nescimus quid potius Deo placeat, hoc potissimum eligamus quod pietati concordat. Ubi autem divinae justitiae sententia immutabiliter praefixa ostenditur, contra eam deinceps pietati locus non debetur. Quia si quid nos illic ex compassione tetigerit, vel ex vitio est affectui dominante, vel ex infirmitate corruptibilis naturae passioni resistere non valente. Triplex enim compassionis modus est. Est quippe compassio, alia ex vitio alia ex natura, alia ex virtute. Compassio ex vitio est quando affectus illic reprehensibili dolore tangitur, ubi illicito prius amore tenebatur. Compassio ex natura est quando ex insito sibi pietatis affectu animus alienis aerumnis condolet, quoties contra pietatis vel humanitatis mensuram naturam opprimi sive affligi videt. Compassio ex virtute est quando propter Deum alienis doloribus compatimur, cum scilicet vel justitiam premi vel innocentiam affligi videmus. Compassio ex vitio, culpabilis est? compassio ex natura, irreprehensibilis; compassio ex virtute laudabilis, prima reprehenditur, tertia laudatur. Secunda autem nec culpam habet, quia ex natura est; nec praemium, quia ex virtute non est. In hac ergo vita quandiu caro mortalis laedi potest passione, tandiu etiam animus mutabilis tangi potest compassione. Ubi autem utrumque veraciter impassibile erit, tunc profecto neque passio carni, neque compassio menti ulla inesse poterit. Nunc ergo mutabilitate sua bene utrumque utitur, si et caro in passione patientiam non deserit, et animus in compassione justitiae mensuram non transcendit. Si igitur tempus compassionis quaeris, quandiu pati possumus compati debemus. Si locum quaeris, illic compassionis miseria exhibenda est, ubi adhuc passionis misericordia desperanda non est.

David, aegrotante filio, lacrymas fudit; mortuo faciem lavit (II Reg. XII), ut ostenderet quod tandiu compassionis miseria portanda est quandiu passionis misericordia desperanda non est. Est tamen quidam compassionis affectus qui naturam etiam perditam miseratione prosequitur, secundum quem in nostri generis similitudine sicut culpae non corrigendae irascimur ita naturae non exstinguendae miseremur. Nunc autem vita mortalis et mutabilitati subdita, interim pro parte miseriae sustinet; sed postea ad incorruptionem translata deponet. Nunc infirma in utroque et passione videlicet in carne, et compassione in mente, tunc in utroque sanabitur, ut per immortalitatem carnis contra passionem, et per immutabilitatem mentis contra compassionem confirmetur. Sicut enim aegritudo carnis est pati, ita aegritudo mentis est compati. Propterea Deus homo, qui utrumque tollere venit utrumque toleravit. Suscepit passionem in carne; suscepit compassionem in mente. In utroque aegrotare voluit propter nos, ut in utroque nos aegrotantes sanaret. Infirmatus est passione in poena sua; infirmatus est compassione in miseria aliena. Eousque passionem sustinuit, ut pro morituris moreretur, eousque compassionem suscepit, ut pro perituris lacrymaretur. Propter miseriam carnem suam tradidit ad passionem, propter misericordiam animam suam turbavit ad compassionem. In carne sua doluit pro nobis patiendo, in mente sua condoluit nobis compatiendo, et quemadmodum carnis infirmitas in ipso secundum affectum naturae noluit poenam suam, sic mentis pietas secundum affectum misericordiae noluit miseriam alienam. Sicut enim calicem passionis secundum carnis voluntatem a se transferri postulabat, quem non transferendum praesciebat, sic sententiam condemnationis secundum pietatem aliis mitigari orabat, quam immutabiliter praevidebat. Pietas enim quod suum erat operabatur miserando, et ratio quod suum erat sequebatur divinae dispositioni obediendo. Propterea nihil contrarietatis erat. Si Christus homo secundum affectum pietatis quam in humanitate sua assumpserat, aliquid volebat quod tamen secundum voluntatem divinam in qua cum Patre omnia disponebat futurum non esse praesciebat; quia et hoc ad veram humanitatem pertinebat, ut pietate moveretur, et hoc ad veram divinitatem pertinebat, ut a sua dispositione non moveretur. Itaque secundum utrumque fecit quod debuit. Neque ideo sibi contrarius fuit si secundum pietatem humanitati congruam voluit, quod secundum justitiam divinitati debitam noluit; quia et hoc velle, et illud nolle utrumque voluit. Scriptum est: Jesus autem infremuit spiritu et turbavit semetipsum (Joan. XI). Hic intendite: Turbavit semetipsum (ibid.). Quomodo turbavit? Quae fuit ista turbatio qua semetipsum turbavit Jesus? Pietas ipsa, miseratio ipsa fuit turbatio. Bona turbatio, bene turbabatur qui pietate movebatur? Turbavit seipsum. Miseratio turbavit eum, et ipse semetipsum turbavit, qui miserationem sponte suscepit. Sicut tradidit semetipsum, quando Judas tradidit eum: sic turbavit semetipsum quando miseratio turbavit eum. Notum est hoc et frequenti usu probatum. Dicitur homini quando aliquid patitur: Tu teipsum turbasti; tu tibi fecisti malum hoc. Sic Jesus semetipsum turbavit, quando miseratio turbavit eum quam sponte susceperat; et semetipsum tradidit, quando ille tradidit cui ad tradendum potestatem concesserat. Sic itaque Jesus in humanitate assumpta quandiu eam passibilem portare voluit secundum proprietatem humanitatis et passionem in carne et compassionem in mente portavit. In qua tamen modo ad immutabilitatem translata nec pati potest ad corruptionem, nec compati ad turbationem. Quoniam Christum secundum hominem novimus et patientem et compatientem novimus (II Cor. V). Defecerunt, inquit, sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt (Psal. CI). Dies defecerunt propter passionem; ossa aruerunt propter compassionem, propter passionem mortua est caro, propter compassionem arefacta est anima. Dolor compassionis quasi frixura quaedam animae fuit, qua urebatur miseratione, premebatur compassione, siccabatur desperatione; desperatione dico non propter se, sed propter illos, qui nec in malo corrigendi, neque a malo erant liberandi. In his omnibus Christum secundum carnem novimus quando veram humanitatem et in vera humanitate veram portavit mortalitatem (II Cor. V). Nunc autem eam secundum carnem non novimus, postquam resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI).

Chapter 19 of 57