Skip to the text

De artificio meditandi

Meditatio est frequens cogitatio modum, et causam et rationem uniuscujusque rei investigans; modum quid sit, causam quare sit; rationem quomodo sit. Tria sunt genera meditationum, unum in creaturis, unum in scripturis, unum in moribus. Primum surgit ex admiratione, secundum ex lectione, tertium ex circumspectione. In primo admiratio quaestionem generat, quaestio investigationem, investigatio inventionem. Admiratio est dispositionis, quaestio causae, investigatio rationis. Dispositio est in coelo cuncta aequalia, in terra alta et depressa: pro hac admiratio. Causa, propter vitam terrenam terra, propter vitam coelestem coelum: pro hac quaestio. Ratio, qualis terra, talis vita terrena; quale coelum, talis vita coelestis: pro hac investigatio. In lectione autem sic considerandum. Primo lectio ad cognoscendam veritatem materiam ministrat, meditatio coaptat, oratio sublevat, operatio componit, contemplatio in ipsa exsultat. In Scripturis meditatio est, quomodo scire oporteat. Exemplum scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Accedit meditatio lectioni, quare dixit prius, declina a malo, et postea fac bonum. Causa, quia nisi prius mala recedant, non adveniunt bona. Ratio, sicut prius mala germina eradicantur, postea plantantur bona. Item quare dixit: Declina a malo? Quia in itinere occurrunt. Item declina, quia ubi fortitudine resistere non possumus, consilio et ratione declinando evadimus. Item declinamus mala vitando materiam peccati, ut pro superbia, divitias, pro incontinentia abundantiam, pro concupiscentia speciem carnis, pro invidia et contentione vitanda amorem possessionis. Hoc est declinare. Item, si quemadmodum omne malum declinandum praecipitur, sic omne bonum faciendum jubetur. Et sicut qui non omne malum declinat, sic qui non omne bonum facit, reus est. Sed si sic est quis non est reus? Ergo ab omni malo declinare jubemur. Bona autem quaedam sunt necessitatis, quaedam voluntatis. Necessitatis sunt quae sunt in praecepto et voto; de caeteris si quid supererogatur redditur, si nihil non imputatur. Item meditatio in lectione est, quomodo sint quae sciuntur quia sunt, et quomodo facienda sunt. Est enim meditatio excogitatio consilii quomodo implentur quae sciuntur, quia inutiliter sciuntur nisi impleantur. Item, meditatio in lectione est triplicis considerationis. Secundum historiam, allegoriam, tropologiam. Secundum historiam est, quando eorum quae facta sunt rationem vel quaerimus, vel admiramur suis temporibus, et locis, et modo congruo perfectam. In hac consideratio judiciorum divinorum meditantem exercet, quae nullis temporibus recta defuerunt et justa, quibus factum est quod oportuit, et redditum quod justum fuit. Secundum allegoriam meditatio operatur in dispositione praecedentium, futurorum significationem attendens mira ratione et providentia coaptatam sicut oportuit ad intelligentiam, et fidei formam fabricandam. In tropologia meditatio operatur quem fructum dicta afferant, exquirens quid faciendum insinuent, vel quid doceant esse vitandum; quid ad eruditionem, quid ad exhortationem, quid ad consolationem, quid ad terrorem scripturae lectio proponat, quid ad intelligentiam virtutis illuminet, quid nutriat affectionem, quid formam vivendi ad iter virtutis edoceat.

Meditatio in moribus secundum affectus, et cogitationes, et opera. In affectibus considerandum est ut sint recti, sinceri, hoc est ad id ad quod debent esse, et quomodo debent esse. Diligere enim quod non oportet malum est, et similiter quod diligere oportet, diligere quomodo non oportet, malum est. Itaque bonus affectus est, quando est ad id, ad quod debet et quomodo debet. Amnon sororem dilexit, et erat affectus ad quod debuit, sed quia male dilexit, non erat quomodo debuit (II Reg. XIII). Igitur affectus esse potest ad id, ad quod debet et non quomodo debet. Nunquam autem esse potest quomodo debet, nisi ad id ad quod debet. In eo ad quod debet rectus, et quomodo debet sincerus. In cogitationibus considerandum, ut sint mundae et ordinatae. Mundae sunt, quando neque de malis affectionibus generantur, neque malas generant affectiones. Ordinatae sunt, quando rationabiliter, hoc est tempore suo adveniunt. Tempore enim non suo etiam bona cogitare sine vitio non est, ut in lectione de oratione, et in oratione de lectione. In operibus considerandum est primum, ut bona intentione fiat. Bona intentio est, quae simplex est, et recta. Simplex sine malitia. Recta sine ignorantia. Quae enim sine malitia est, zelum habet. Sed quae ignorantia est secundum scientiam, zelum non habet. Itaque intentionem oportet esse et rectam per discretionem, et simplicem per benignitatem. Secundo in operibus considerandum est, ut ex recta intentione inchoata cum perseveranti fervore ad finem perducantur, ut nec perseverantia torpeat, nec amor tepescat. Item meditatio in moribus duplici consideratione discurrit, intus et foris. Foris ad famam, intus ad conscientiam. Foris quid deceat, et quid expediat: deceat ad exemplum, expediat ad meritum: nobis ad meritum, proximis ad exemplum. Intus ad conscientiam, ut sit munda conscientia, nec accusationem patiatur, vel pro torpore boni, vel pro praesumptione mali. Munda autem conscientia est, quae nec de praeterito juste accusatur, nec de praesenti injuste delectatur.

Item in moribus meditatio considerationem suam exercet, ut omnes motus qui oriuntur in corde deprehendat, unde veniant et quo tendant. Unde veniant secundum originem, quo tendant secundum finem. Omnis enim motus de aliquo est, et ad aliquid. Motus igitur cordis aliquando manifestam habent originem, aliquando occultam, et quae manifesta est aliquando manifeste bona est, aliquando manifeste mala. Quae manifeste bona est a Deo est; quae autem manifeste mala, sive a diabolo est, sive a carne. Isti enim tres auctores sunt omnium suggestionum, et omnes aspirationes, quae invisibiliter cordi adveniunt, ab istis procedunt. Item quae occulta sunt, aliquando bona sunt et occulta, aliquando mala, et dubia. Et quae bona sunt, a Deo sunt; quae autem mala sunt, vel a diabolo, vel a carne sunt. Quae igitur manifesta sunt, sive bona sive mala, a prima sua origine judicantur. Quae autem dubia sunt in origine, probantur a fine. Exitus enim manifestat quod a principio celabatur, et propterea qui motus suos a principio judicare non potest, finem investiget et consummationem. Quae enim dubia sunt vel incerta, bona sunt vel mala occulta. Et quae mala sunt, sicut dictum est, vel a diabolo, vel a carne sunt. Et sunt mala utraque, nec differunt in eo quod mala sunt, sed differunt, quoniam quae a carne sunt, frequentius surgunt propter necessitatem, quae vero a diabolo sunt, saepius oriuntur praeter rationem. Quod enim a diabolo suggeritur, sicut alienum est ab homine, ita frequenter alienum est ab humana ratione, ut, verbi gratia, nuper satiatus famem patiatur, paulo ante inebriatus siti aestuet, post longam dormitionem consurgens somno pergravetur. In hoc ergo opera diaboli discernuntur, quoniam extranea sunt ab homine, et aliena ab humana ratione. Opera autem carnis, et suggestiones ejus saepius praecedentem habent causam necessitatem. Sed quia modum et mensuram transeunt, excrescunt in superfluitatem. Ut verbi gratia cum post famem cibus sumendus immoderate appetitur, et post abstinentiam in sumendo edulio mensura non tenetur. Item meditatio morum triplici judicio exercetur. Primo quod judicat inter diem et noctem. Secundo quod judicat inter diem et diem. Tertio quod judicat omnem diem. Inter noctem et diem judicare, est mala a bonis dividere. Inter diem et diem judicare, est inter bonum et melius discretionem habere. Omnem diem judicare, est singula bona pro merito suo aestimare. Item meditatio morum finem et directionem in omni conversatione considerat. Finis est, ad quod tenditur. Directio, qua facilius pervenitur. Omnis enim, qui ad aliquid tendit, secundum aliquid cursum suum dirigit, et qui directius pergit, citius pervenit. Sunt enim quaedam bona, in quibus etiam multum moveri parum est promoveri. Alia compendioso labore fructum magnum adducunt. Et haec ergo discernenda sunt, et eligenda magis, quae magis prosunt. Quaecunque enim magis prosunt, meliora sunt, et omne opus secundum fructum suum judicari oportet. Multi hanc discretionem non habentes, plurimum laboraverunt, et parum profecerunt, quoniam oculum habuerunt foris tantum ad speciem operis, et non intus ad fructum virtutis. Gavisi sunt enim magna se facere, magis quam utilia exercere, et dilexerunt potius illa, in quibus videri possent, quam emendari. Item meditatio in moribus primum considerat quae debita sunt, sive ex praecepto sive ex voto, et ea primum agenda judicat, quae sic facta habent meritum, ut non facta generent reatum. Haec ergo primum facienda sunt, quae sine culpa dimitti non possunt. Post haec si quid voluntaria exercitatione superadditur, sic faciendum est, ut debitum non impediatur. Alii volunt quod non debent, qui non valent id quod debent. Alii, et si valent quod debent, voluntaria impedimenta adducunt, volendo quod non debent. Item meditatio morum duo mala in bona actione praecipue cavenda considerat, hoc est afflictionem et occupationem. Afflictio est ad amaritudinem. Occupatio ad dissipationem. Per afflictionem dulcedo mentis amaricatur. Per occupationem tranquillitas dissipatur. Afflictio est, quando pro his, quae non valet per impatientiam uritur. Occupatio est, quando in his (quae valet) agendis per impatientiam agitatur. Ne igitur male amaricetur animus, suam impossibilitatem patienter sustineat: ne autem male occupetur, possibilitatem suam extra mensuram suam non extendat. Item meditatio morum alia consideratione formam vivendi dijudicat probans nec bonum esse ea, quae non fiunt, impatienter appetere, nec bonum esse ea, quae fiunt, insipienter fastidire. Qui enim semper quod non facit appetit, et quod facit fastidivit, nec praesentibus fruitur, nec futuris satiatur. Inchoata enim ante consummationem deserit, et inchoanda ante tempus apprehendit. Propterea bonum est bono suo esse contentum, et praesentia bona supervenientibus bonis augere, non pro futuris abjicere. Levitas enim est bonorum commutatio, exercitatio autem virtutis, multumque diversa currunt via, qui pro novis vetera abjiciunt, et qui ab inferioribus ad superiora conscendunt. Qui enim mutationem quaerit, fastidiosus est sicut qui profectum appetit, studiosus est. Rectissime ergo incedit, qui sic est fervens ad melius, ut in bono non sit fastidiosus, sed sustineat prius, donec posterius tempore suo apprehendat.

Chapter 17 of 57