Capitulum II. (pars 6)
Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Quaeritur hic, an Petrus negando peccavit, etsi in negatione dilexit. Et volunt quidem aliqui Petrum non solum a peccato, sed etiam a negatione defendere. Sed a neutro defendi potest. Sed quaeritur an, cum negaret, charitatem haberet necne? Et dicunt quidam, quod tunc non minus quam prius diligebat, sicut aliquis pater tradens filium suum pro se ad mortem, non minus eum tunc diligit quam prius. Ipsum tamen mavult mori quam se. Sed si sic diligebat, ut se Christo praeferret, nullo modo charitatem habuit, cum hoc sit charitas ut plus quam se homo diligat Deum. Sic ergo aut prius charitatem non habuerat, aut quam prius habuit, tunc perdidit. Sed prius eam charitatem habuisse omnes pene confitentur. Unde ex nimio charitatis affectu et ardore, et se positurum animam, et non negaturum pro morte promiserat. Sed dicitur, quod nunquam tantum ardorem habuit, ex quo mortem subire posset pro Christo. Et si periculum instaret, potius Christum negaret quam mortem pro illo subiret: quare nunquam charitatem habuisse videtur. Sed dicimus quod multi sunt, qui charitatem habent tamen in affectu et proposito, multi et in affectu et constantiae perseverantia; ii vero, qui tamen eam in proposito habent, sic videlicet, ut proponant se prius mori velle, quam Christum negare, cum perveniunt ad experimentum, deficiunt. Non enim possunt perferre quod promiserunt. Et sunt similes Petro, qui ut dicit Hieronymus, erat quasi avis sine pennis, quando se pro Christo moriturum promisit. Avis enim sine pennis volare vult sed non potest. Talem ergo affectum Petrus ante negationem habuit: in quo si perseveraret, nunquam ex timore Christum negaret. Sed quia virtutem constantiae, cum hoc affectu non habebat: idcirco imminente periculo metu mortis deficit, et affectum charitatis, quem prius habuerat, amisit. Et sic negando ad mortem peccavit: quod peccatum amaro fletu compunctionis deletum est.
Et in occulto locutus sum nihil. Quasi dicat, nihil locutus sum ad hoc, ut occultaretur; sed omnia locutus sum, ut congruo tempore palam fierent, et super tecta praedicarentur.
Si male locutus sum, etc. Videtur resistere percutienti, cum dicat quasi increpando: Cur me coedis? Sed veritatem dixit, et tamen paratus fuit non solum alteram praebere maxillam, sed totum corpus exponere ad poenam?
Respondit Jesus: Tu dicis. Quaeritur primo de locutione, quam protulit Pilatus, dicens: Ergo rex es tu? interrogando enim hoc dixit et nihil affirmavit, ut videtur. Sed quia Dominus quem mentiri est impossibile, dicit: quod dixit eum regem esse, idcirco dicimus, quod multoties sic interrogat aliquis, ut ex ipso modo interrogandi asserere videatur, quod quaerit. Hunc ergo modum habuit Pilatus in interrogando, sive quia credidit, sive quia Spiritus sanctus quasi instrumento eo utens, sic proferri interrogationem fecit, ut ex modo dicendi hoc asreretur. Pilato autem respondet Dominus per verbum praesentis temporis, dicens: Tu dicis. Per praeteritum vero pontifici dicens: Tu dixisti. Quia per sacerdotem populus Judaeorum significatur, qui in lege et jamdudum Christum regem asseruerant. Per Pilatum vero gentilis populus intelligitur, qui in proximo hoc dicturus erat, scilicet Christum regem coeli et terrae esse: unde dicit: Tu dicis. Quasi dicat, in proximo futurum est, ut dicas me regem esse, et cognoscas per virtutem miraculorum.
Non haberes in me potestatem nisi (Joan. XIX), etc. Hic primo quaeritur an Pilatus peccaverit, cum ad hoc niteretur quantum poterat, ut ab eorum manibus Dominus eriperetur. Quia igitur eum morti tradidit, nec amplius quam fecit, facere potuit: quare eum reum mortis Christi dicemus? Sed dicendum est, quod nulla ratione potestatem in Dominum exercere debuit, nec prae timore aliquo Judaeis ex invidia urgentibus consentire. Quod quia fecit, peccavit. Deinde quaeritur an potestas Pilati a Deo esset, et utrum ea in nece Domini usus est. Et est manifestum, ut dicit Apostolus, quod omnis potetas a Deo est, sive bonorum, sive malorum: quare et potestas Pilati desuper, id est a Deo data: quare et bona. Si ergo ea usus est crucifigendo Dominum, ex eo ipso non peccavit. Dicimus autem quod potestatem a Deo habuit bonam; sed occidendo Dominum non ea usus est, sed abusus. Ex potestate tamen habuit, sic ea posse abuti. Sicut rex aliquis tyrannidem exercens, non hoc facit ex regia potestate, quia illa tantum ad justa extenditur. Ex eo tamen, quod regiam habet potestatem, tyrannidem exercere potest. Potestas enim, quam habet, licere facit ipsa abuti potestate. Sic ergo Pilatus non haberet potestatem, quia potuit abuti in Dominum, nisi esset sibi data desuper, id est non posset hanc nequitiam in Dominum exercere, nisi potestatem illam, quam habebat, a Deo accepisset. Vel non haberet Pilatus potestatem hanc in Dominum, quod ipse ei tanquam reus constitueretur, nisi illam haberet desuper. Sed quia Pilatus hanc potestatem ullam, id est quantulamcunque, quia sub alterius superioris potestate habebat, utpote sub Caesare, idcirco subjicit Dominus:
Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Nam, quia timore superioris potestatis coactus, Pilatus hoc fecit; Judaei vero ex sola invidia: magis autem peccat, qui ex invidia peccat, quam qui ex timore: idcirco dicit Dominus, quod populus Judaicus, qui tradidit illum Pilato, majus peccatum habet tradendo, quam ille faciendo: ipse tamen a peccato non est immunis, licet minus peccaverit ex timore, quam illi ex invidia.
Erat autem parasceve paschae hora, quasi sexta. Marcus dicit quod hora tertia crucifixerunt eum. Et hic dicit, quod hora sexta erat, quando Pilatus sedit in tribunali, tradens Dominum ut crucifigeretur. Quos Hieronymus sic concordat, dicens quod immolatio Christi a nona hora noctis incoepit, quando in domo Annae judicatus est reus mortis, et ab illa hora noctis usque ad tertiam horam diei sex horae computantur; et in illa hora diei tertia, praeparationis sexta, crucifixus est Dominus. Neque enim hoc potuit esse, ut ipse dicit, quod in sexta hora, a qua incipiente usque ad nonam, id est finem sextae tenebrae erant super universam terram, illa omnia fierent, quae, Domino in cruce posito, facta sunt: quod ei videlicet illuderent, et quod vas aceti ei porrigerent, etc. Videntes enim terrae motum et tenebras, percutientes pectora sua revertebantur.
Et erat scriptum Hebraice, etc. Non ter erat scriptus titulus, sed in partibus illius tres linguae continebantur: ut dicit Hieronymus. Sic Malchus Judaeorum exomoloson.
Mulier, ecce filius tuus. Nullus sic intelligat, quod se demonstrando dicat: Ecce filius tuus; imo de Joanne hoc dicit sicut et postea ad discipulum dicit: Ecce mater tua; quasi cui tu curam impendes ut matri. Vas autem erat positum aceto plenum, etc. Aut casu aliquo, aut forte divina providentia ibi erat vas cum aceto.
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportuit eum a mortuis resurgere (Joan. XX). Ex hoc loco, et ex eo quod Petrus dicit Domino suam passionem praedicenti: Absit a te, Domine! (Matth. XVI.) videtur quod Apostoli nondum fidem mortis et resurrectionis Christi haberent, sine qua nec charitatem habere poterant et dicimus quod in morte Christi charitatem sicut et fidem amiserunt, quando relicto eo fugerunt. Sed ante mortem Petrus etiam hoc dicendo, absit a te, Domine! et charitatem, et fidem habebat. Ex nimio enim ardore dilectionis hoc dixit. Ex ardore enim dilectionis non sustinebat audire mortem ejus, cujus aeternitatem confessus erat dicendo: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Joan. XI). Unde sic prohibendo a morte erravit quidem ex pietate, sed non peccavit. Credidit quoque et fidem habebat, sed aenigmate et obscuritate quadam sacramentorum. Credidit enim vera esse quae Dominus dicebat de morte sua; sed, quia in parabolis eis loqui consueverat, idcirco aliud eum dicere putabat: in nullo tamen discredens, quod Dominus dicebat: Sicut fidem habet simplex et idiota credens quidquid praelatus ejus credit, cum tamen ipse distinguere nesciat. Verum enim esse fatetur quidquid in Evangelio dicitur, et tamen quid dictum sit nescit.
Quorum remiseritis peccata, etc. Post insufflationem, et Spiritus dationem inquit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Unde quaeritur quae peccata posse remittere eis Dominus dederit. Nam si dicatur, ut quidam dicunt, quod poenam peccati tantum posse remittere receperunt, parum hoc fuisse videtur. Nam non multum est istam poenam temporalem pro peccato sustinendam, aut remittere, aut vitare. Dicitur etiam Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quod quidam sic intelligere volunt. Quodcunque ostenderis super terram, ubi Ecclesia tantum ligare potest, esse ligatum, erit ligatum et in coelis. Nam hoc esse officium apostolorum et eorum successorum dicunt, quod sacerdotum in veteri lege, ostendere solutos, sicut et illorum erat ostendere mundatos. Sed hoc parum quidem est ostendere. et nullum effectum in solvendo, vel ligando habere. Unde dicimus quod Dominus principaliter apostolis remissionem peccatorum, non dico poenarum tantum, sed et culparum; non poenae temporalis, sed et aeternae facere posse contulit; et non solum illis sed omnibus successoribus eorum, vicem eorum in terris gerentibus. Et tamen verum est solum Deum peccata remittere, sicut et ipsius solius est justificare, cum tamen fideles justificet. Non enim alius quam ille operatur, quod ipsos per ministros suos facit. Ipsi tamen ministri id vere facere dicuntur, quod Dominus eorum ministerio facit et comprobat. Quotiescunque ergo sacerdotes tradita potestate utentes peccata remittunt, et a Deo remittuntur: et quoties retinuerint, id est ab Ecclesia fidelium separaverint, et morti adjudicaverint, et illa retenta sunt. Ideo autem dico tradita utentes potestate: quidam sunt, qui indiscrete solvunt, vel ligant. De quibus dicitur in propheta: Maledicam benedictionibus vestris, et benedicam maledictionibus vestris (Malac. II). Nam, ut alibi dicitur, mortificabant animas quae vivebant, et vivificabant quae moriebantur (Ezech. XIII). Cum ergo praelatus aliquis coactus aliqua necessitate ligat aliquem, qui tamen reus non est, vel solvit, qui tamen intus solutus non est, recte facit, et quod ab ipso faciendum est. Unde et hoc Deus solvit, et ligat, id est ratum habet, quod a praelato sic factum est. Nec tamen Deus hunc solvit in anima, nec illum in anima ligat, sicut nec Ecclesia, cujus judicium semper verum est. Nec enim hunc reum judicat, sed ligandum, ut rigor Ecclesiae, et regula justitiae servetur. Est ergo verum, quod dicitur: Quorum remiseritis peccata, id est quorum peccata per vos remissa sunt, et apud Deum remittuntur. Et est hoc generaliter dictum, non solum apostolis (ut quidam dicunt, hoc fuisse praerogativam apostolorum) sed omnibus ipsorum successoribus, et dictum et datum.
Si quis autem dicat in vera cordis contritione peccata ante esse remissa apud Deum, quam ad sacerdotem veniat qui poenitet, et sic non oportere a sacerdote remitti: dicimus quod non est ita; sed et Deus prius, ex quo vere ingemiscit, remittit: et similiter in confessione per ministerium sacerdotis, et etiam in exsecutione satisfactionis remittit. Tandiu enim debitum remitti dicitur, quandiu de debito aliquid restat faciendum, et cum debitum pro peccato dimittitur, merito et ipsum peccatum dimitti dicitur. Sicut et in eo qui ad baptisma in vera cordis contritione accedit, apparet: ante enim quam baptisma suscipiat per fidem et veram poenitentiam, peccata ei remissa sunt, per baptismum remittuntur; nec est alia haec remissio quam illa; nec iterata, sed eadem et continuata.
Infer digitum tuum huc, etc. Quaeritur utrum Dominus post resurrectionem vulnera, an cicatrices ostenderit. Et est patens quod cicatrices tantum ostendit, quae etiam in die judicii gloriosae apparebunt, et gloriosiores forsitan quam caeterae partes corporis, eo quod Dominus in illis majorem exhibitionem obedientiae ostendit. Licet tamen quaedam auctoritates velle videantur, quod latus apertum ostenderit.
Multa quidem, et alia signa fecit Jesus, etc. Hic terminatur liber ex proposito auctoris. Sed tamen post haec quaedam adjungit ad majorem instructionem lectoris. Magna namque fidei sacramenta in his continentur, quae ipse adjungit.
Vado piscari (Joan. XXI), etc. Quaeritur quomodo Petrus, postquam cognoverat Dominum resurrexisse, ad piscationem reversus fuerit, cum a Domino saepe audisset, et legisset forsitan: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retrorsum, aptus est regno Dei? (Luc. IX.) Sed dicimus quod non retro respexit, quia ad cupiditatem saeculi non rediit. Unde licet navem et retia reliquisset, ut non amplius eis uteretur ad lucra quaerenda, tamen licuit ei iterum his uti ad supplendam necessitatem. Quibus non licuit uti ad saeculi cupiditatem.
Venite, prandete, etc. Comedit Dominus vere cum discipulis post resurrectionem, sicut et illi angeli, qui ab Abraham recepti sunt: non tamen cibus ei incorporatus est, sed masticando consumptus est, sicut per ignem carnes holocaustorum.
Sed hoc magis movet quomodo Dominus per comestionem veram resurrectionem corporum illis probaverit, quoniam in resurrectione nec cibo nec potu indigebunt, sicut Dominus ipse ante dixerat: Neque nubent, neque nubentur; sederunt sicut angeli Dei (Matth. XXII). Spiritualia enim corpora ibi erunt, non animalia. Animale enim dicitur, quod alimentis indiget. Sed dicendum quod, licet hoc audivissent, non tamen intellexerant, vel in memoria habebant. Spiritus enim sanctus de coelo missus multa quae non intellexerant, et quae oblivioni tradiderant, eis suggessit, sicut et Dominus dicit: Ille suggeret vobis omnia. (Joan. XIV), etc. Ut ergo magis crederent, cum eis comedit ad majorem resurrectionis suae fidem, de qua dubitarent, nisi tot argumentis eam comprobasset.
Simon Joannis diligis me plus his, etc. Dicit Hieronymus quod Paulus apostolus et virgo fuit et, ut ipse dicit, plus omnibus laboravit: et ideo majoris meriti eum, quam aliquem aliorum esse dicit. Quod si est: etiam plus omnibus aliis dilexit. Quomodo ergo dicit Dominus, quod Petrus plus caeteris diligit? Levis est autem solutio quia caeteris apostolis, qui ibi erant plus dilexit.
Alius te cinget, et ducet quo tu non vis, etc Ostendit Dominus Petro qua fuerat morte moriturus: et etiam quomodo molestiam mortis esset suscepturus docet, dicens: Ducet te quo tu non vis. Super hunc autem locum dicit expositor, quod nolens ad illam molestiam est ductus, sed volens est eductus. Cum enim Petrus ad mortem duceretur, ipsam mortem natura infirmitatis humanae exhorruit: et sic Petrus affectu carnis mortem subire respuit, et ita nolens ductus est; sed et in ipsa passione ex ardore charitatis hunc ipsum horrorem perdidit, et insuper ei ipsa poena placuit, et dulcis fuit. Sicut de Stephano legitur, quod lapides torrentis ei dulces fuere; et sic volens etiam affectu carnis non solum voluntario appetitu rationis, quem semper habebat, eductus est, id est in morte consummatus. In hoc autem loco etiam quaeritur de voluntate Christi, quam ipse habuit in passione sua imminente. Sic enim orat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI). Ex hoc autem sic argumentantur: Christus voluit mortem a se transferri; quare mori noluit; sed iterum, quidquid Pater voluit et ipse voluit. Quare, cum Pater eum mori voluit, et ipse hoc voluit: ergo aliquid noluit quod voluit, quod non est dicendum. Dicendum ergo est, quod in Christo tres fuerunt voluntates: fuit enim in eo, secundum quod homo fuit, voluntas carnis, motus videlicet ad esuriendum et sitiendum, et ad tristandum: quos ipse non necessitate sed voluntate pro nobis suscepit. Hi ergo motus quandoque voluntas appellantur: unde etiam propter hos naturales appetitus dicimus et bruta animalia velle comedere et hujusmodi. Sed cum hi motus, qui nostrae infirmitatis sunt, in Christo fuerint, aliter in illo fuerunt, aliter in nobis: in nobis sunt immoderati, in Christo vero moderati. Sed cum naturalis iste motus in Christo fuerit ut non moreretur, quaeritur utrum ille motus rationabilis fuerit, an irrationabilis? Et possumus dicere quod nec rationabilis, nec irrationabilis fuit motus ille sed naturalis. Unde et bonus in ipso fuit. Sed si bonus fuit, quare ei non consensit? Sed est manifestum quod voluntas rationis, qua se Patris voluntati supposuit, melior fuit: et idcirco ei potius consentiendum fuit. Hi ergo appetitus naturales in Christo voluntas dicuntur, secundum quam dicitur quod voluit ut transiret ab eo calix mortis. Fuit quoque in eo voluntas secundum propositum rationis quae animae Christi fuit, secundum quam proprie dicitur aliquid voluisse. Unde quidquid hac voluntate voluit, etiam fecit. Haec enim in omnibus divinae voluntati subjecta fuit, et ei consensit. Hac ergo voluntate mori pro redemptione nostra voluit. Fuit et tertia in Christo voluntas quae utramque aliorum regebat, Verbi videlicet, quae aeterna fuit. Cum igitur Christus sic oret: Pater, si possibile est, etc. Non orat ut calix a se transeat: nam si hoc oraret, etiam fieret. Exauditus enim est in omnibus quaecunque oravit pro reverentia sua: dignus enim fuit exaudiri. Sed hoc orat, ut fiat voluntas Patris, licet caro ipsa mortem abhorreret: quasi dicat: Pater, licet caro mori reformidet, tamen non quod appetit caro, fiat, sed quod tu vis. In hoc enim terminatur oratio et ad hoc dirigitur. Vel, ut dicunt quidam, Christus hoc dicendo orat, hoc est forma orationis utendo, nos instruit quid faciendum sit nobis, cum oramus, hoc scilicet ut semper divinam voluntatem nostrae praeponamus. Unde quorumdam religiosorum mos est, ut semper hoc subjungant petitionibus suis. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Sive ergo sic dicatur, sive ut superius dictum est, nullam voluntatem habuit Christus contrariam rationi vel divinae voluntati. Neque enim voluntati contraria dicitur proprie, nisi illa, quae cum discretione est.
Quem diligebat Jesus, etc. Hic quaerit Augustinus quomodo hoc esse possit, quod Joannes minus diligens plus diligatur, et Petrus plus diligens minus diligatur. Quod autem Petrus plus dilexerit, ex eo est manifestum quod Dominus ipse quaerit ex eo diligis me plus his? Ipse enim qui quaerebat, hoc verum esse sciebat: aliter enim non quaereret. Sic cum dicitur de Joanne, quod eum diligebat Dominus, speciale dictum aliquod dilectionis privilegium ponit in Joanne. Et est hic, ut dicit Augustinus, aperta misericordia et occulta justitia; tamen hoc dici potest quod familiarius eum Dominus diligebat quam alios: unde et eum plus dilexisse dicit Augustinus, tamen transfert se a personis ad vitas duas, activam scilicet et contemplativam. Activam vero plus diligere, et minus diligi dicit. Quia, cum in miseriis hujus vitae versetur, ardentius appetit ab eis liberari, quam contemplativa appetat ab illa quiete et visione, in qua modo est, ad illam visionem pacis venire ubi perfectio omnino erit. Minus tamen a Domino diligitur, quia auferet Dominus omnino has miserias cum absterget omnem lacrymam ab oculis sanctorum (Apoc. XXI). Illa vero plus diligitur, quia visionem quietis, quam hic habet, non auferet Dominus sed perficiet. Ipsa tamen minus diligit hic quam dilectura sit in futuro, quia nondum per experientiam suam illam futuram novit quietem: quia videt nunc per speculum in aenigmate; sed tunc magis diliget cum videbit Deum sicuti est (I Cor. XIII).
Sic eum volo manere, etc. Ex his verbis videbatur discipulis, quod non moreretur Joannes. Quod non ita intelligendum esse ostendit cum ipse dicit: Et non dixit Jesus, etc. Videtur tamen quibusdam ex eo quod terra quadam scaturigine ebullit super os ejus jacentis, sepulcro, et quod flatu ipsius ex retento spiritu procedente fieri hoc videtur: quod ipse adhuc vivat. Quod refellit Augustinus sic: Quia cum justis melius sit dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I), testante Paulo. Parum erat Christo dare dilecto suo, ut non moreretur. Unde magis videtur quod mortuus sit, et quod anima a corpore separata aeterna cum Christo fruatur beatitudine, quam quod sic in dormitione jaceat.
Nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. Verba in sacra Scriptura omnem fidem videntur excedere per hyperbolen. Augmentum enim rerum quandoque sic significatur per hanc figuram loquendi. Verba tamen in propria significatione fidem non excedunt.
Chapter 281 of 284