Skip to the text

Sermo in ramis palmarum.

Geminum pascha colimus, geminum sane celebrare debemus. Primum est illud, quod vulgo solet floridum dici, de quo et modo compellimur aliqua pro tempore loqui. Sed quem, quaeso, de tali tempore loqui non oblectet? quem ejus amoenitas in sui laudem non excitet, vel ad amorem inflammet? O tempus amoenum, tempus acceptum, tempus floridum! Tempus amoenum, quod florum multiplici varietate distinguitur; tempus acceptum, quod grato circumquaque odore respergitur. Cui, quaeso, gratum vel acceptum non sit, cum jam veraciter dici possit: Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit: flores apparuerunt: Vinae florentes odorem dederunt? (Cant. II.) Cui non libeat in ejus laude illud apostolicum exclamare: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis? (II Cor. VI.) Acceptabile utique tempus, quod floribus ornatur; nec minus salubre de quo et fructus speratur. Absque omni ambiguitate si non praecedat floridum tempus, frustra, et spe vana fructus exspectamus. Praecedat ergo pascha florigerum, ut subsequatur pascha fructiferum. Hoc geminum pascha debemus sane festivum ducere, et cum omni celebritate suscipere. Vis nosse apertius quid sit quod dicere velimus? Nosti, ut arbitror, quia pascha transitus interpretatur, et a transitu Domini pascha nominatur. Quid ergo dicimus pascha floridum, nisi transitum honestum et gratum? Quid autem pascha fructiferum, nisi transitum jucundum et omni gaudio plenum? Accipe ergo geminum transitum utrumque gratum, utrumque honestum. Primum est ut transeamus de malitia ad justitiam, secundum est ut transeamus de miseria ad gloriam. Fratres, quid ad haec dicimus, vel quales esse putamus hujusmodi transitus? Quale, quaeso, erit transire de iniquitate ad bonitatem, transire de calamitate ad beatitudinem? Primus transitus ad pascha primum, secundus pertinet ad pascha secundum. Videtis, obsecro, quam libenter et gratanter debeamus hujusmodi tempus festivum ducere, et solemniter celebrare. Et quidem pascha illud secundum, omnes in commune diligimus et pariter affectamus. Sed nunquid primum illud eadem devotione suscipitur, vel pari studio celebratur? Utinam omnes tam studerent esse boni quam affectant esse beati, vere tunc futuri tam beati quam boni! Utinam tam affectarent omnes justorum primordia, quam optant extrema! Moriatur, ait Balaam, anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII), sed qui volunt habere justorum novissimis similia, studeant habere eadem primordia. Floreant interim per justitiam et fructum capient ex ea, vitam aeternam. De vita justa, vita aeterna; de vita bona, vita beata; de tali flore, fructus talis; de vita perfecta, vita perennis. Omnis arbor ex fructu suo cognoscitur. Non est arbor mala, quae facit fructus bonos. Si arbor bona, et fructus ejus boni, et flores ejus grati. Sed semper necesse est flores praecedere ut fructus sequantur, alioquin sine praecedentibus floribus frustra sperantur. Praecedat ergo pascha floridum, ut sequatur pascha fructiferum; transeamus interim de inhonestate ad honestatem, ut postmodum transeamus de infelicitate ad felicitatem. Si adhuc mali sumus, transeamus de malo ad bonum; si boni, transeamus de bono in melius, et per melius in optimum et fecimus pascha floridum.

Cur, quaeso, homines in hoc pascha florido conveniunt, nisi ut processionem pro more faciant! Nonne ipsum procedere est transire et pascha facere? Et ipsum quidem pascha tunc floridum facimus si ordinate et ad honestiora transimus, et processionem quidem pulchram facimus si in bono proficimus. Quam pulchram, quam speciosam putamus processionem ire de virtute in virtutem, qui retro sunt oblivisci et in anteriora extendi? O quales flores, verae virtutes! Sternamus itaque viam nostram floribus talibus, et per florida virtutum transeamus, munde et honeste procedamus, ut processionem nostram pulchram et gratam faciamus et pascha floridum digna celebritate perficiamus. O quam mundum, quam jucundum erit per flores ire et per virtutum amoena transire, per crocum charitatis, per lilium castitatis, per passionis rosam et humilitatis violam! O quam laudabile, o quam amabile gratum odorem undique spargere, et opinionis suae fragrantiam circumquaque diffundere, et ad jucundum processionis suae spectaculum undique accurentium animos attrahere et ad probitatis suae exemplum intuentium animos provocare! Haec itaque est processio prima, et pertinet ad pascha primum: nam est et alia, et ipsa pertinet ad pascha secundum. Processio prima, promotio ad perfectionem bonitatis; processio secunda, promotio ad plenitudinem beatitudinis. Geminam processionem Christus fecit, geminam sane facere nos voluit: Exivi, inquit, a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI). A summo coelo egressio ejus, haec est processio prima; et occursus ejus usque ad summum ejus, haec est processio secunda. Primo descendit, postea ascendit. Prima processio est humiliationis, secunda est exaltationis. Si vere Christiani sumus Christum imitari debemus. Qui enim se dicit in Christo manere, debet sicut Christus ambulavit et ipse ambulare. Primo humiliemur cum Christo ut postmodum exaltemur cum Christo. Humiliamini interim sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die judicii, in tempore adventus Domini nostri Jesu Christi. Sequamur itaque Christum interim qua ivit in terris, ut tandem sequi mereamur qua ivit in coelis: Oculi sapientiae in capite ejus (Eccle. II). Si sapiens es, qui Christum caput habes, ad ipsum respicere debes. Itineris ejus vestigia attende et virtute qua potes sequi contende. Vide ergo quomodo processit, vel qua te via praecessit certe paschalis ista hodiernae festivitatis processio, quae generaliter sit ex operum ejus recordatione, vel imitatione processit. Attende ergo quam ejus processionem tibi evangelista describat, vel quam tibi imitandam proponat. Videamus ergo unde incoepit, videamus quo perrexit, videamus qua transiit, videamus quomodo processit: hoc est quod dicere volo, quod te attendere moneo: unde, et quo, qua et quomodo processionem suam Christus fecerit. Unde incoepit? A Bethania (Joan. XII; Matth. XXI; Marc. XI; Luc. XIX). Quo tendit? In Jerusalem. Qua transiit? Per montem Oliveti. Quomodo venit? In asino. A Bethania itaque iter suum incoepit, et in Jerusalem perrexit, in asino sedens et per Olivetum transiens, haec est processio Christi, quam imitari debent Christiani. Ecce quo ordine, ecce quali itinere, in Jerusalem ire debemus; ecce ad quem finem in omni eo quod agimus tendere debemus. Servate, fratres, unitatem fidei in vinculo pacis, et in Jerusalem estis, et qualem Christus docuit processionem consummastis. Nam Jerusalem, ut nostis, interpretatur visio pacis. Ecce, fratres, quid est ad quod hortari vos volumus, ut pacem quaeramus, pacem apprehendamus, pacem custodiamus. Declina a malo et fac bonum, et qualem processionem Christianum decet inchoasti; inquire pacem, et persequere eam, et ad Jerusalem venisti, et processionem consummasti. Denique quintum in nobis est, habeamus pacem cum omnibus, et in Jerusalem sumus, habemus sane alios superiores, alios inferiores, alios autem pares. Habeamus ergo pacem cum superioribus, pacem cum inferioribus, pacem cum paribus, et habemus pacem cum omnibus, et usque ad Jerusalem pervenimus. Primum utique et pernecessarium per omnem modum, ne perturbemus pacem praelatorum nostrorum quibus a Domino est dictum: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. X). Parati simus omni hora ad omnem obedientiam, et absque dubio habemus cum praelatis nostris pacem plenam. In quo, quaeso, erga nos perturbari possunt, si nolumus omne quod nolunt, et volumus omne quod volunt? Si ergo volumus ad Hierusalem tendere, et pacem veram obtinere, oportet ab obedientia incipere, et iter pacis a Bethania inchoare. Nam Bethania interpretatur domus obedientiae.

Sed nec illud hic praetereundum puto quod tamen breviter admonere volo, quod alii nobis sunt superiores potestate, alii autem dignitate, illi officio, isti merito. Illi praesunt quibusdam gradibus honoris et potestatis, isti praecellunt quibusdam proventibus sapientiae, et sanctitatis; illos perfecit electio humana, istos extulit ordinatio divina. Cogita ergo quale sit, illos vereri quos praetulit humana institutio, et hos nolle venerari quos singulariter magnificavit divina dispositio. Si debito honore venerandi sunt qui ad tempus nobis praesunt, quanto honore digni sunt qui merito sanctitatis in sempiternum nos aeterna exaltatione praecellunt? Hinc est quod boni praelati hujusmodi subjectos cum magno honore venerantur, quibus tamen quibusdam, ut dictum est, praelationum gradibus principantur. Primo igitur et praecipue satagendum est, ut habeamus pacem cum omnibus nobis superioribus, sed nec hoc sufficere debet, nisi studeamus servare vinculum pacis, etiam cum inferioribus et infirmioribus. Superiores delinire debemus obsequendo et obediendo, inferiores infirmitati eorum compatiendo et subveniendo. Superioribus obedientia exhibenda, inferioribus misericordia impendenda. Ergo a Bethania iter inchoandum, sed per Olivetum transeundum. Nam et ὄλεον apud Graecos misericordiam sonat, et ipsum oleum opera pietatis designat. Per montem itaque Oliveti transimus, cum infirmioribus quibuscunque pietatis operam impendimus, cum eorum infirmitati compatimur potius quam irascimur vel indignamur. Certe vides quantum hoc valeat ad infirmorum pacem obtinendam, et ad animi tui tranquillitatem possidendam. Qui enim turbatur et indignatur ad omnem offensam quam videt, quando, quaeso, pacem inveniet? quando, obsecro, veram animi tranquillitatem obtinebit, vel saltem obtinendam sperabit? Semper in infirmioribus inveniet quod jure reprehendat, quod misericorditer tolerari debeat. Alioquin infirmi non essent qui infirmitatis nihil haberent. Profectus itaque nostri promotio vel processio per montem Oliveti fiat, et pietas nostra in immensum excrescat, ut magnitudinis jure juste mons dici queat, ut discamus infirmorum non tantum minima, sed etiam maxima cum animi tranquillitate tolerare, et proximorum infirmitatem non solum corporalem sed etiam spiritalem patienter et cum pietate sustinere. Profecto si haec agimus, jam Hierusalem appropinquamus, et pacis plenitudinem eo vicinius attingimus, quo obedientiae et misericordiae perfectionem altius apprehendimus.

Puto quia jam opus erit asinum quaerere, et inter ejusmodi virtutum insignia humilitatis sibi praesidium vindicare; sic et Christus Jesus cum appropinquarent Hierosolymis asinum sibi adduci fecit, et super ipsum sedit. Scimus autem omnes asinum esse animal sordidum et vile, mansuetissimum sane, sed pene prae caeteris omnibus contemptibile: humilitatis itaque, ut arbitror, formam gerit, per quam animus sibi ipse vilescit, et in contemptum venit. Et quidem sine hujusmodi animali poterit forte processio nostra fore spectabilis, non tamen absque dubio sine eo erit, vel esse poterit usque adeo admirabilis. Quis, obsecro, non digne miretur choris praecedentium et hinc inde psallentium asinum interesse, et inter tam gloriosos, solemnesque apparatus tam sordidum animal apparere? Certe quantum ad me attinet in meis quidem oculis mirabilius apparet, hominem pontificalibus indutum in asino sedere, et inter ejusmodi insignia tale subsellium non erubescere, quam illud cunctis pene dulce lignum in manibus portare quam mitram in capite, vel pallium in humeris gestare. Nec novum sane, nec mirum de virtutibus gloriari, sed illud magnum atque mirandum inter summa quaeque ornamenta virtutum asinum non dedignari, humilitatis bono firmiter inhaerere, unum eumdemque hominem aliis omnibus mirabilem soli sibi contemptibilem apparere. Hoc ordine sane processionem nostram mirabilem facimus, si inter obedientiae et misericordiae fastigia humilitatis modestiam non deserimus; hac sane arte poterimus pares nostros nobis conciliare, si summa cum diligentia studeamus semper novissimum locum tenere, illos nobis venerationis officio, et honoris loco sine simulatione praeferre, imo et praeferendos esse veraciter credere, et sibi persuadere, et aliis persuaderi velle. Vides certe quia in hoc negotio opus habemus, quod pene nobis excidit, ex asina, et ejus pullo. Duo sunt, humilitas et humiliatio: humilitas in asina, humiliatio designatur in pullo. Pullus ex asina nascitur, et ex humilitate humiliatio vera oritur; humilitas interius, humiliatio exterius; humilitas in corde, humiliatio in actione, humilitas pertinet ad affectum, humiliatio autem ad actum. Sola autem humiliatio illa necesse est vera sit, quae ex humilitate descendit. Qui infirmitatem suam veraciter agnoscit, et in oculis suis sibi ipse vilescit jam asinam in suam quasi praesentiam adduxit. Sed si non oculis hominum se humiliare vel contemptibile apparere erubescit, matrem quidem praesentem habet, sed usque adhuc pulli praesentia caruit. Si te exterius humilias, sed magnum aliquid de te existimas, pullum habes, sed matrem non habes. Adducamus itaque asinam et pullum cum ea, ut veraciter humiles sumus in mente, et veram humiliationem exhibeamus in actione. Alioquin si te ficte humilias, et fraudulenter incedis, eum, secundum prophetae sententiam: Compulsus fueris transire flumina, discooperire crura, absque dubio turpitudo tua revelabitur (Isa. XLVII), eo quod nihil opertum sit quod non reveletur.

Studeamus ergo veraciter humiles esse, et veraciter humiles apparere, et hoc ordine, ut arbitror, poterimus pares nostros nobis conciliare. Constat namque quia inter pares maxime nasci solet invidia, et ex invidia discordia? Sed si in asino, ut dictum est, sedemus, et infimum inter eos, et vilem quemdam, et abjectum locum tenemus, invidiae fomitem amputamus. Absque dubio vera humiliatio non solummodo pacem inter pares reformat, sed etiam cum superioribus et cum inferioribus confirmat. Vide ergo quale sit tale subsellium quaerere, et si opus fuerit etiam de longinquo adducere. Aliis namque facile assumitur de proximo, aliis autem adduci opportet de longinquo. Qui enim adhuc enormiter vivunt, et erubescenda committunt, satis ad manum inveniunt unde erubescant, et humiliare se debeant. Qualis fuit publicanus ille qui erubescebat vel oculos suos in coelum levare non audebat. Sed qui in vita sua nil erubescendum inveniunt, quales esse credo qui de Bethania veniunt et per Olivetum transeunt qui pascha floridum faciunt, et viam suam virtutum floribus sternunt, necesse habent, ut arbitror, asinum de longinquo adducere, et humilationis suae materiam vel de pristinae vitae lapsu vel de futurae vitae statu assumere. Sic et Paulus eo quod ad manum non haberet unde sibi de proximo asinum assumeret, quoniam sibi nihil conscius esset, ad antiquae conversationis viam considerationis suae exploratores misit et inde sibi humiliandi materiam ascivit. Audi unde sibi asinum adducat, vel quam humilem sibi dejectionis locum eligat, cum dicat: Ego minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV); sed quid ille facturus est qui cum beato Job dicere potest: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job XXVII), profecto qui ejusmodi est, non habet unde asinum adducat de his quae jam post tergum reliquit, quia unde sibi vilescat de praeterita conversatione non invenit. Sed ecce habet quid faciat, ante faciem suam mittat modum summae perfectionis quam nondum apprehendit ad quam attendat. Attendat autem quae sit illa perfectio angelicae puritatis, quae illa consummatio angelicae integritatis, et absque dubio in castello quod contra se est imperfectionis suae modum ex comparatione colligere potest. Consideret quae sit illa futurae vitae puritas, vel qualis ejus integritas, quam sit pura ab omni malo, quam sit integra in omni bono, pura ab omni corruptione, integra ab omni imperfectione, et puto quia in hoc gemino ministerio asinum sibi adducere valeat, et invenire unde se veraciter humiliare debeat. Profecto tutum non erit sine hujusmodi humili subsellio pueris Hebraeorum occurrere, ac clamantibus illis undique: Euge, euge, eo quod pueri sint, et idcirco discernere non possunt, quos, quando, vel quomodo debeant laudare. Tale, ut arbitror, subsellium voluit nos Apostolus quaerere, cum admoneret nos de nobis non alta sapere: Non alta, inquit, sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII). Hic est processionis modus quem Christus tenuit, quem utique et nos tenere voluit. Vultis apertius noscere, quia a Bethania venit, et quia in omni, quod egit obedientiam tenuit: Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI). Et Apostolus protestatur: Quod factus sit obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). Utique et per montem Oliveti transiit, et ex morte sua quam pro nobis sustinuit, quantum nos diligeret ostendit. Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vultis scire quomodo in asino sedit, vel quam humilis venit, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Sed quod per omnem ejusmodi viam in Hierusalem tendat, quis ignorat nisi forte quem latere valeat, quod ipse sit pax nostra, quae fecit utraque unum, medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua lege mandatorum decretis evacuans. Ecce quomodo Christus transiit, ecce qualibus floribus viam suam stravit ut pascha floridum faceret et per virtutum amoena transiret. Ecce qualis fuit Christi processio. Ecce unde, et quo, ecce qua, et quomodo, quod superius proposuisse me recolo. Ex obedientia per pietatem, cum humilitate ad pacem. Nescio si compendiosius recapitulari potuit quod superius prolixior oratio copiosius digessit. Memento, et tu talibus floribus viam tuam sternere, si cupis pascha floridum celebrare. Boni flores obedientia et misericordia, boni flores humilitas et pax. Ecce, inquis, de floribus, et ubi sunt fructus. Vultis in Christo nosse qui sint fructus servatae obedientiae, vel impensae misericordiae quod factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem. Recole illud Apostoli: Quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; quod enim vivit, vivit Deo (Rom. VI). Accipe et illud quis sit fructus quaesitae pacis, vel susceptae humilitatis. Propter quod, inquit, et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II). Ecce qualis transitus, ecce quam fructuosus. De morte ad vitam de tribulatione ad gloriam; ecce pascha secundum, ecce pascha fructiferum: o qualis fructus vita et gloria! O fructus dulcis, o fructus sublimis, sempiterna vita cum summa gloria, et gloria summa cum vita sempiterna. Sed hos fructus Christus noluit comedere solus, quinimo dispersit dedit pauperibus. Et jam: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unus quisque autem in suo ordine. Primitiae quidem Christus, deinde qui sunt ejus (I Cor. XV). Et in loco, ubi dictum est: Non populus meus vos, jam dicitur eis, filii Dei viventis (Ose. I). Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituuntur multi. Si enim in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantia gratiae, et donationis, et justitiae accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Rom. V). Scientes igitur quis sit fructus obedientiae immortalitas vera et incorruptio vitae aeternae, accurramus omnes cum magna festinatione in Bethaniam, subjicientes nos ad omnem obedientiam. De ejus fructu nihil diffidentes, sed sine ulla haesitatione tenentes, quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

Sed quia secundum Apostolum corporalis labor ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae, transeamus per montem Oliveti exercentes nos ad pietatem, scientes absque dubio, quod accepturi simus oleum pro oleo, oleum laetitiae pro oleo misericordiae. Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Nec vos pudeat sedere in asino, vel recumbere in novissimo loco, non ignorantes quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Nihil itaque fiat per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum, libenter, ut arbitror, nos humiliamus, sive verae humiliationis fructum attendimus. Absque dubio sicut omnis qui se exaltat humiliabitur, sic omnis qui se humiliat exaltabitur. Cogita tamen quae sit exaltatio, ista ut agnoscas quem fructum habeat humiliatio vera. Quale aut quantum putas possidere regnum coelorum: nam ipsum arbitror verae humiliationis fructum. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ecce quo ordine, ecce quo fructu, vel fine debeamus procedere, et in Hierusalem tendere. Profecto si hoc ordine incedimus, si hac intentione properamus, Hierusalem appropinquamus; si obedientiam cum charitate et humilitate servamus, veram quam quaerimus pacem citius invenimus. O stultum, o caecum qui studiose non properat ubi pacem, et pacem veram inveniat! Vultis tamen fructum ejus agnoscere, ut inde colligere valeatis quantum ad eam obtinendam oporteat properare: Beati, inquam, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). O fructus mirabilis, o fructus singularis, o quanta gloria servi, et servi tam indigni fieri filium Dei. Quid ei, quaeso, jam sapere, vel satisfacere possit quem hujus fructus concupiscentia non trahit. Si hunc fructum esurimus, si eo frui desideramus, verae paci studeamus. Teneamus interim pacem quam nobis Christus reliquit, et securi exspectemus illam quam promisit: Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). Non turbetur itaque cor tuum, neque formidet, et pacem habes quam tibi Christus reliquit, et servare te voluit. Sed forte, et illam quaeris quaenam sit quam Christus promisit, vel suam nominavit. Sed quibus, quaeso, verbis explicare possum quae sit illa pax Dei, quae exsuperat omnem sensum. Curramus itaque per pacem ad pacem, per pacem internam ad pacem aeternam. Nam est pax quae est tantum exterius, et est pax quae est tantum interius, et est pax quae est simul interius et exterius. Prima pertinet ad solam carnem, secunda ad solam mentem, tertia ad mentem simul et carnem. Primam et secundam in hac vita, nunquam tamen simul habere possumus, quas semper in moribus disparibus seorsum et seorsum videmus, tertiam in futura tantum vita speramus, unde et aeternam nominavimus. Primam venit Christus destruere, secundam statuere, tertiam dare, sed in futurum tamen reservare. De prima dicit: Non veni mittere pacem in terram, sed gladium (Matth. XI). De secunda et tertia illud intelligimus quod et jam supra posuimus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XII). Detestemur itaque illam quam Christus damnavit, amemus illam quam Christus docuit, speremus illam quam Christus nobis reposuit, quia fidelis est qui promisit. Amemus internam, speremus aeternam. Illa ad florem, ista pertinet ad fructum; illa ad pascha primum, ista pertinet ad pascha secundum. Qui adhuc amat primam, relinquat eam, et transeat ad secundam, certus quod per ipsam transiturus sit ad tertiam. Qui ad secundam transiit, jam pascha primum, jam pascha floridum celebravit. Quid de secunda ad tertiam, secundum jam transitum fecit, et de ejus fructibus gustavit, ad secundum pascha jam transiit cujus celebritas sempiterna erit. Ecce de floribus, ecce de fructibus tentamus: istos desideremus, illos, ut in aeternum fuit, mereamur, et de aeterna celebritate sine fine laetemur.

Chapter 29 of 51