De differentia peccati mortalis et venialis
Quoniam quaestioni tuae non potui satisfacere verbo, conabor ut, si fieri potest, satisfaciam vel scripto. Dicis quod a magistris didiceris quod veniale peccatum temporali poena punitur, mortale vero perpetuam poenam meretur. Hinc igitur pergis ad inquirendum de his qui, secundum Job, ducunt in bono dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job. XXI), si cum veniali et mortali peccato deprehensi fuerint et praeventi, utrum ad illud poenae quod sustinent pro mortali aliquid adjicitur pro peccato veniali. Sed hoc negare non ausus sum, pro eo quod nullum peccatum creditur impunitum. Sed adhuc pergis et quaeris utrum adjectio illa sit eis aeterna. Sed nec hoc ipsum negare praesumo legens et credens, quia in inferno nulla est redemptio. Quae est ergo illa, inquit, magistrorum nostrorum sententia, qua inter utrumque distinguitur, si utrumque aeterna poena mulctatur? et quomodo veniale dicitur, si nil veniae in aeternum meretur? et si meretur, quid est quod a justo Judice in aeternum nil veniae impenditur? Nonne hujusmodi quilibet aeternae morti addictus videretur, etiamsi, sublata omnium criminalium poena, hanc solam quae ei pro veniali infligitur in aeternum pateretur? Nonne etiam secundum hoc peccatum etiam tale rectius diceretur mortale quam veniale? Nam in veniale dicitur respectu gravioris peccati: simili ratione fornicatio potest dici veniale peccatum respectu adulterii, et adulterium respectu flagitii. Haec sunt quae objicis, et unde miraris. Sed, sicut convincere niteris ex una consideratione utraque de dictis peccatis esse mortale, miror cur non aeque ex alia consideratione attendis, et simili ratione contendis utrumque esse veniale. Nam, sicut in quibusdam utrumque aeterna poena punitur, sic in quibusdam utrumque temporali poena purgatur. Sicut enim in non poenitentibus, sed contemnentibus utrumque percutitur poena aeterna, sic in confitentibus et vere poenitentibus utrumque mundatur poena transitoria. Quid ergo? Eritne utrumque veniale et non veniale, mortale et non mortale? Sed, si vis inter utrumque recte discernere, attendere debes quid utrumque faciat per se sine alterius adjectione. Ecce unus aliquis multis meritis dives cum uno qualicunque veniali peccato ab hac vita discessit; morte praeventus, locum confitendi vel poenitendi habere non potuit: nunquid pro eo aeternam mortem incurret, et non potius, poena temporali purgante, veniam percipiet? Ecce alium aliquem in multis bonis exercitatum contingit subito in unum aliquod mortale peccatum cadere, et subita morte praeventum confitendi, vel poenitendi spatium omnino non habere: nunquid eum putas ab aeterna morte per transitoriam poenam posse evadere? Quis hoc dicat, vel dicere praesumat? Ex his, ut arbitror, animadvertere licet quid in his duntaxat qui in Christum credunt utrumque faciat per se, et quam merito unum veniale, alterum dicatur mortale. Ecce, ut arbitror, a sertio mea non multum distat a magistrorum tuorum sententia, si pensamus potius sensum quam verba. Ut de eo quod quaeris dicam quid sentiam, et breviter inter veniale et mortale peccatum distinguam, videtur mihi veniale peccatum quod in Christo renatis per se solum nunquam inducit aeternum supplicium, etiamsi defuerit poenitentiae remedium. Mortale vero peccatum etiamsi fuerit solum, si poenitentiae remedium defuerit, aeternam mortem inducit. Veniale itaque peccatum in Christo renatis, quantum in se solo est, semper pertinet ad veniam, mortale vero, quantum in se solo est, semper pertinet ad mortem aeternam. Mortale peccatum, quantum mihi videtur, triplici recte ratione distinguitur. Mortale est quod a quovis non potest committi sine grandi corruptione sui. Item, mortale est quod non potest committi sine gravi laesione proximi. Mortale nihilominus quod non potest committi sine magno contemptu Dei. Caetera vero omnia videntur mihi venialia. Veniale peccatum est reatus cui, quantum est in se solum, fide mediante, nunquam debetur aeterna damnatio. Mortale peccatum est reatus cui, quantum est in se solum, semper debetur aeterna damnatio.
Patris eleemosyna non erit in oblivionem, et pro peccato matris restituetur.
Eleemosyna patris non erit in oblivionem; nam pro peccato matris restituetur tibi bonum (Eccle. III). Prima ex his sententiis, inquis, potest intelligi. De alia nescio quid velit sibi. Videamus ergo de prima. Si dicimus eleemosynas non posse venire in oblivionem hominum, videbitur sententia falsa, si non fallit illa Salomonis sententia: Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Eccle. I). Si ad Dei memoriam refertur quod dicitur, sententia non tam falsa quam frivola videbitur. Nonne, quaeso, frivolum videtur dicere eleemosynas ei non esse in oblivione, de quo constat quia nihil omnino possit sibi in oblivionem venire? Si igitur superficietenus considerentur, forte alicui videbitur una harum sententiarum frivola, alia falsa. Quomodo pro peccato matris non potius ira restituenda credetur quam gratia? Sed in qualicunque divinarum Scripturarum quam non aliquid falsum, tam nec audemus dicere aliquid frivolum.
Notandum itaque diligenter quod dicitur. Non dicit eleemosyna hominis, sed eleemosyna patris. Ad filium itaque relatio fit, in eo quod Scriptura de patre dicit. Tunc namque eleemosynae patris quasi oblivioni traditae videntur, quando pro eis nihil omnino gratiae filio divinitus impenditur. Quid ergo vult Scriptura sacra hoc loco docere, nisi quod in filio est, ut quantum ad ipsum eleemosynae patris sui sint vel non sint in oblivione, et (quod multo mirabilius est) ut possit illi etiam peccatum matris prodesse? Vide mirandum, nec tamen falsum. In te est ut nulla gratia impendatur tibi pro bono patris. In te nihilominus ut bona gratia restituatur tibi pro malo matris. Dicit itaque Scriptura tibi quid possit fieri, sed modum implendi tuae relinquit discretioni. Utraque itaque sententia sit tibi pro emblemate: nam in utraque opus est divinatione. Vis ergo breviter audire quonam modo possit tibi bonum patris prodesse? Patrem venerando, simul et imitando. Vis et illud similiter nosse quonam modo prodesse poterit tibi etiam malum matris tuae? Matrem venerando, nec tamen imitando. Quod autem dicitur de eleemosynis patris, poterat veraciter dici de eleemosynis matris; et e converso, quod dicitur de peccato matris, poterat diei de peccato patris: sed pro more sacrae Scripturae, quod utrobique tacetur, utrobique innuitur. Illud tamen notandum quod prolem suam tam mater quam pater fovet et nutrit dulcius, et eo ipso a prole saepe amatur ardentius. Inde fit ut sit velut naturale, et pene inevitabile vitia matris assuescere majus itaque meritum videtur ex odio iniquitatis illius malum vitare quem plus diligis, et e converso virtutis amore minus amati bonum imitari.
Chapter 28 of 51