Sermo in die paschae.
Pascha nostrum immolatus est Christus, fratres, Scripturas scitis et virtutem earum. Ideo sermo noster ad vos non erit doctrina, sed admonitio, et notorum ad memoriam revocatio. De quo fonte enim bibo ego, bibitis et vos. Ubi haurio hauritis et vos. Si ego haurio aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, hauritis et vos. Judicate ergo tanquam spiritales utrum aqua quam vobis propinabo fluat de medio fontium, an sit hausta de fontibus Salvatoris. Pascha nostrum immolatus est Christus. Fructuosa Domini passio, et gloriosa ipsius resurrectio, non solum facta sunt et signa, sed insuper remedia. Non solum sunt veritas et figura, sed etiam medicina. Veritas sunt quia vere qui mortuus est ex infirmitate resurrexit ex virtute. Signa sunt et figura, quia mortuus est et resurrexit ut peccatis mortui justitiae vivamus. Medicina sunt, quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit, propter justificationem nostram. De exemplo ergo et remedio passionis, et de remedio et exemplo resurrectionis pro modulo nostro prosequamur. Christus factus est obediens usque ad mortem, humilitatis perfectae et charitatis consummatae dedit nobis exemplum. Quae sit autem vera humilitas et non ficta, ipsis verbis expressit loquens ad Patrem, dicens: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI). Haec est vox verae humilitatis, quae semper humanae voluntati praeponit divinam, et in hoc ab humanis in divina dirigitur. Nec hoc solum, sed etiam alterius hominis, non solum majoris vel partis, sed etiam inferioris voluntatem suae praeponit. Contraria vox superbiae est; non sicut tu, sed sicut ego, cujus proprium est suam praeponere voluntatem; non solum hominis alterius voluntatem, sed etiam divinae, et in hoc a divinis in ima demergitur. Humilis ergo non suam, sed Dei facit voluntatem. Superbus vero non Dei, sed suam facit voluntatem; humilis non suam, sed Dei quaerit gloriam. Superbus vero non Dei, sed propriam quaerit gloriam. Humilis aedificat super petram, superbus super arenam. Omnes ergo superbi discipuli sunt diaboli qui est rex et magister super filios superbiae. Omnes vero humiles discipuli sunt Christi, qui ad hoc ut humilitatem doceret et fieret magister humilitatis, humilis factus est: unde et gloriatur in discipulis, humilis in humilibus dicens: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). Tales enim dat Filio, trahens eos ad Filium, juxta illud: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI). Qui veniunt ad Filium tracti a Patre, non inviti veniunt, sed sine coactione, sine necessitate, voluntate, amore et in cordis vinculo. In hoc enim Pater trahit ad Filium humiles, quod eis revelat Filium. Unde: Abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). Filius autem ad se venientes non foras ejicit, sed benigne suscipit. Et ut probet eos an eum diligant, fasciculum myrrhae eis apponit, de quo et ipse comedit, sicut et de torrente bibit transiens per foramen acus, per angustias scilicet passionis. Ipsi vero prae amoris magnitudine non sentiunt amaritudinem myrrhae gloriando in tribulatione. Unde unus ex illis ait: Scimus quia neque mors, neque vita poterit separare nos a charitate Christi (Rom. VIII). Charitatis etiam consummatae exemplum nobis in ipsa sua immolatione dedit, orando pro inimicis. Quam descripsit, ubi ait: Nemo majorem charitatem habet quam ut animam suam det pro amicis suis (Joan. XV). Dominus vero Jesus animam suam, cum essemus inimici posuit, et in hoc charitatem suam commendavit. Quam Apostolus supereminere scientiae dicit. Quam quidem comprehendere non possumus, nisi fuerimus radicati et fundati in charitate. Radicati ad similitudinem arboris, fundati ad similitudinem domus, fundati per dilectionem Dei, per quam sumus domus Dei, et templum, et Deus habitat in nobis. Radicati per dilectionem proximi per quam sumus arbores fructiferae proferentes folia protectionis, et fructum sustentationis. Qui autem sic sunt in charitate radicati et fundati, possunt comprehendere quae sit latitudo et longitudo, et altitudo, et profundum charitatis cum omnibus sanctis. Latitudo charitatis in hoc consideratur ut diligatur inimicus, longitudo ut perseveretur usque in finem. Altitudo ut omnia fiant propter Deum. Profundum vero charitatis in hoc attenditur, ut homo nil boni sibi ascribat, sed totum gratiae Dei, cui causas investigare est nimis profundum, excedens sensum humanum, scilicet cur hunc induret, illum vocet. Unde Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus (Rom. XI). Medicamento humilitatis sanatur morbus totius elationis. Dono charitatis curatur infirmitas cupiditatis. Per haec duo scilicet superbiam et concupiscentiam habitabat in nobis princeps hujus mundi, per superbiam in mente, per concupiscentiam in carne. Sed nunc princeps hujus mundi ejectus est foras per gratiam Christi; unde ipse ait: Ecce ejicio daemonia, et perficio sanitates (Luc. XXIII). In hoc quod peccata dimittuntur, daemonia ejiciuntur. In hoc quod virtutes mentibus infunduntur, sanitates perficiuntur.
De remedio passionis de caetero dicendum est quod in justitia et misericordia intelligitur. Salvator enim noster, cum sit omnipotens, solo verbo virtutis suae potuit hominem liberare de potestate tenebrarum. Sed in nostra liberatione maluit uti justitia quam potentia, quia diabolus amator est potentiae, desertor justitiae. In quo homines magis eum imitantur qui affectant potentiam et exosam habent justitiam. Quae est illa justitia? Audite. Christus innocens est, et immunis ab omni peccato, solus inter mortuos liber non habens causam peccati sub auctore peccati. Sicut ipse ait: Venit princeps mundi hujus et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Tota enim possessio hostis antiqui est peccatum, qui data est in haereditatem terra spe sterilis, spinis et sentibus plena, terra, cui maledixit Dominus, cui ceciderunt funes in obscuris et tenebrosis. De hac tota substantia ejus nihil invenitur in Christo, occidit tamen innocentem, et ideo jussus est recedere a nocentibus confugientibus ad Christum. Occidit eum qui nil debuit morti, et jussus est recedere a debitoribus mortis credentibus in eum qui pro eis mortuus est. Misericordia autem nostrae redemptionis in hoc insinuatur, Christus sola charitate, nostrae miseriae compassione Patri obediens mortem pertulit, et in hoc ipso apud Deum Patrem multum meruit, omneque meritum suum suis membris concessit. Et in sua passione eum qui mortis habebat imperium destruxit, et hominis reatum expiavit, et peccatorem Deo Patri reconciliavit, et sicut David Goliam gladio proprio occidit, sic Christus diabolum propriis armis peremit. Quae fuerunt arma diaboli quibus mundum vicit, et a Christo victus est? Mors, quia auctor peccati ideo ex divina sententia mortem corporis inferre potuit quibus voluit, ideoque homines timore obnoxii erant peccati vel diaboli servituti, et quaelibet patiebantur ne morerentur. Unde Job ait: Pellem pro pelle, et omnia dabit homo pro anima sua (Job II). Salvator vero voluntarie mortem suscepit, et moriendo mortem destruxit, et sic homines a timore mortis eripuit. Unde sancti jam mortem timent, sed cupiunt dissolvi et esse cum Christo. De hoc remedio ait Salvator: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III).
Nota est vobis historia qualiter filii Israel murmurantes percussi sunt ab ignitis serpentibus in deserto. Tunc Moyses praecepto Domini serpentem aeneum in pertica erexit, ad quem filii Israel aspicientes sanabantur a morsibus serpentinis. Per hunc serpentem aeneum in pertica exaltatum intelligimus Christum crucifixum, quia per serpentem mors intravit in mundum, ideo mors per eum figuratur. Serpens ille aeneus similitudinem habuit serpentis sed non habuit venenum. Sic et Christus similitudinem habuit carnis peccatricis, sed non habuit venenum peccati. Quia, si peccati venenum haberet, a veneno peccati non liberaret. Quoties ergo a serpentibus percutimur, id est, daemonibus vulneramur, ad hunc serpentem aspiciamus oculo carnis et oculo mentis: oculo carnis per imitationem exempli, ut crucifigamus carnem cum vitiis et concupiscentiis; oculo mentis per fidem remedii dicendo cum Petro: Quia non est aliud nomen in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV), et sine dubio perfecte curabimur ab omni plaga, et per imitationem exempli sanabimur ab omni actu peccati, per fidem remedii purgabimur ab omni reatu, hoc est infirmum Dei quod est fortius hominibus. Quis enim hominum potuit facere quod Christus per mortem suam effecit? Nullus, imo nec totus mundus, hoc est stultum Dei quod est sapientius hominibus. Quis enim hujus sacramenti potest penetrare profunditatem? Nunc de remedio resurrectionis dicendum est: Pascha nostrum immolatus est Christus. Pascha interpretatur transitus, qui pertinet ad resurrectionem, imo transitus Domini ipsa est resurrectio Domini, unde dies praesens dies Paschae, et dies resurrectionis dicitur. Christus enim resurgens ex mortuis transivit de morte ad vitam, de corruptibilitate ad incorruptionem, et in hoc factus est pascha nostrum, quia in illo et per illum transimus de tenebris ad lucem, de vitiis ad virtutes, de hoste ad patrem, de morte ad vitam.
Et videte quomodo constat quia justus ex fide vivit. Ubi ergo non est fides, nec justitia, ibi non est justitia nec vita. In morte autem Christi fides ejus, et jam in apostolis mortua est; quia, percusso pastore, dispersae sunt oves. Ipso autem resurgente et discipulis suis apparente, reformata est fides in apostolis. Insuper accensa sunt corda, et inflammata amore et desiderio immortalitatis et futurae beatitudinis et sic intus vivificati et justificati transmigraverunt de infidelitate ad fidem, de peccato ad justitiam, et sic de morte animae transierunt ad vitam: Hodie namque, ut dicit Apostolus, datum est Christo nomen quod est super omne nomen (Philipp. XXI). Ab aeterno quidem habuit nomen quod est super omne nomen secundum divinitatem, et in sua incarnatione quidem nomen datum homini per gratiam, sed quod hucusque latuit per resurrectionem in palam venit. Ideoque Dominus tot argumentis ipsam resurrectionem probavit. Quia ipsa constante, caetera constant, ipsa enim est quasi basis sub columna, quasi fundamentum fundamentorum, cui omnes articuli fidei innituntur. Unde apostolus totam summam nostrae salutis in ipsa posuit dicens: Si corde credideris, et ore confessus fueris quia Deus suscitavit eum a mortuis, salvus eris (Rom. X). Hanc igitur non solum credere, sed etiam in jugi memoria tenere debemus. Unde Apostolus ait ad Timothaeum: Mementote Dominum Jesum resurrexisse a mortuis (II Tim. II). Sicut enim ex cupiditate quae est radix omnium malorum oriuntur mala desideria, et nociva quae mergunt hominem in perditionem et in interitum, sic ex assidua resurrectionis memoria nascuntur sancta desideria, et affectiones piae, mundi contemptus, amor aeternorum, et mutatur homo in virum alterum, et spiritualis efficitur. Una igitur resurrectio Domini secundum carnem, geminam nostram resurrectionem efficit, et animarum in praesenti, de qua dicit Joannes in Apocalypsi: Beatus qui habet partem in prima resurrectione, quia non laedetur a morte secunda (Apoc. XX), et resurrectionem corporum in futuro. De qua Apostolus: Et reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III). Restat de exemplo resurrectionis, de quo dicit Apostolus: Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Jam nos igitur innovati, et in novitate vitae positi ambulemus de novitate in novitatem, de claritate in claritatem, de virtute in virtutem: nam in eadem virtute de gradu in gradum procedimus.
Has autem interiores processiones, spirituales profectus, incrementa virtutum figurant istae exteriores processiones quas his diebus solemnius frequentavimus, quas cum magna devotione nos celebrare decet, gaudentes tum de resurrectione capitis nostri, tum de resurrectione mentium in praesenti, tum de resurrectione corporum quae erit in futuro. Sed praecipue de resurrectione Jesu Christi quae est causa nostrae geminae. Ideoque summa gaudiorum inde est, quod cantamus: Christus resurgens ex mortuis, etc. Interiores vero processiones omni quidem tempore faciendae sunt, sed potissimum hac solemnitate quae non solummodo aguntur, sed praesentantur. Ut autem utiliter fiant, duo sunt necessaria, scilicet cithara et psalterium. Non quidem materialia, sed eorum significata. Cithara sonat ab inferiori, et ideo significat vitiorum mortificationem, psalterium vero sonat a superiori, et ideo signifiat bonorum operum exhibitionem. Qui citharizat et non psallit, vel psallit et non citharizat, non procedit, non proficit, quia neutrum sine altero reddit sonum jucundum, quia psalterium jucundum cum cithara; quia, sicut scriptum est: Honor regis judicium diligit (Psal. XCV), honorem summo regi damus, cum de beneficiis gratias referimus. Sed hic honor judicium diligit, quo mala puniuntur, et vitia mortificantur, quia non est speciosa laus in ore peccatorum. Nam solos rectos decet laudatio. Unde etiam Apostolus docens nos hanc paschalem solemnitatem celebrare, ait: Expurgate vetus fermentum (I Cor. V). Vetus fermentum vocat quodlibet mortale peccatum, quod nos corrumpit, et veteres et acidos reddit. Unde idem Paulus praemisit: Modicum fermentum totam massam corrumpit (ibid.). Unum enim peccatum, peremptorium omnia bona merita reddit inutilia, et ad salutem insufficientia, juxta illud: Qui offendit in uno, omnium est reus (Jac. II). Quod non est scilicet intelligendum quasi qui unum peccatum habet omnia habeat, et pro omnibus sit puniendus, nec etiam de virtutibus concedimus, quod qui unam habet, omnia habeat. Dicit enim Hieronymus quod haec est philosophica sententia. Qui unam habet virtutem, omnes habet, sed non divina. Nec, inquit, curae est quid dicat Aristoteles; sed quid Paulus? Quomodo ergo intelligendum est, qui offendit in uno, omnium est reus? Nunquid qui facit furtum, reus est homicidii, adulterii, sacrilegii et aliorum? Esse reum alicujus non uno modo dicitur. Aliter enim quis dicitur reus peccati, aliter reus capitis. Reus peccati est aliquis, id est, dignius ut pro peccato puniatur. Reus est capitis, id est dignus ut caput amittat. Sic, cum dicitur: Qui offendit in uno, omnium est reus, non intelligitur omnium peccatorum, quasi pro omnibus puniendus, sed intelligitur omnium bonorum quae fecit, ut illa amittat. Ut si quis novem praecepta faciat, et unum solum transgrediatur, offendens in uno, factus est omnium reus, id est, dignus ut meritum novem praeceptorum amittat, quia efficacius est unum transgressum ad damnationem, quam novem impleta ad salutem. Hanc autem sententiam confirmat Salomon, dicens: Qui in uno offendit multa bona perdet (Eccle. IX). Iste igitur tres auctoritates, scilicet modicum fermentum totam massam corrumpit, et qui offendit in uno, omnium est reus, et qui offendit in uno multa bona perdet, juxta eumdem sensum intelligendae sunt. Vobis igitur, fratres, qui multo tempore laudabiliter vixistis, providendum est ne modicum fermentum totam massam bonorum meritorum corrumpat; ne in uno offendentes sitis omnium rei, et multa bona perdatis; ne igitur hoc contingat juxta Apostolum, paschalem solemnitatem in animis celebrare. Panis azymus absque fermento est, si gignat sinceritatem, scilicet puritatem a vitiis. Per hoc autem quod est solidus, designat veritatem, scilicet bonorum operum exhibitionem. Sinceritas partim ad citharam, veritas ad psalterium. Sed ecce est aliquis qui vitia mortificat et bona agit, sed omnia retorquet ad propriam gloriam. Iste procedit, sed non proficit, quia Dei gloriam non requirit. Unde Dominus per Prophetam: Exsurge gloria mea, exsurge psalterium, et cithara (Psal. XXXVI). Nil enim prodest portare citharam et psalterium, nisi fiat totum propter Deum. Debemus enim declinare a malis et insistere bonis, ad Dei laudem et gloriam. Unde Apostolus: Vir est imago et gloria Dei (I Cor. XXI); vir in vitiorum mortificatione, imago in bonis agendis. Quis enim dicit se in Christo manere, debet sicut et ipse ambulavit et ipse ambulare, hoc est eum imitari, et ideo imago ab imitando scilicet, gloria Dei, ut Deus non ipse vir per omnia glorificetur. Hanc eamdem processionem Dominus designat, ubi ait: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. II). Surge a vitiis, tolle grabatum tuum, id est, porta a quo portaberis, id est, sicut frater tuus tolerabat infirmitates tuas, sic tu tolera infirmitates fratris tui, et haec faciendo ambula per rectam intentionem in domum tuam, id est, paradisum ut omnia facias propter spem futurae vitae. Nemo cum uxore Lot retro respiciat, vel quasi canis ad vomitum redeat, vel cum filiis Israel in Aegyptum ad ollas mente eat, quia, juxta Veritatem: Nemo mittens manum ad aratrum (Luc. IX), etc. Nunc igitur summatim videamus unde haec processio incipere debeat, et quousque pervenire, vel procedere. Mens igitur laetetur, spiritus exsultet, os, lingua novum canticum depromant. Manus sinistra tympanizet, vel citharizet. Dextra manus psallat, imo utraque manu utamur pro dextera, ut omnia interiora et exteriora laudem et gloriam Deo concrepent, ut totus homo tendat ad Deum, juxta illud: Levemus corda cum manibus in coelum, ut qui totum fecit totum possideat (Thren. III). Sic igitur procedamus donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi obviam Christo in aera. Deus bonus pastor, qui posuit animam suam pro ovibus suis, introducat nos in veram terram promissionis, in terram viventium, quae fluit lacte et melle. Haec terra viventium est nobis promissa a Christo qui est Dei virtus et Dei sapientia, quam terram dabit nobis in haereditatem, quando manifestabit se nobis ducens ad paternam visionem, ad summi boni fruitionem, ad omnium deliciarum affluentiam. Et nos egredientes et ingredientes pascua inveniemus. Egrediemur per sensum carnis, et pascua inveniemus in lacte humanitatis Christi. Ingrediemur per sensum rationis, et pascua inveniemus in melle divinitatis ejus. Ibi erit aeterna satietas, gaudium plenum quod nemo tollet a nobis, quia aeternum hoc erit in fine sine fine, ad quem nos perducat ipse auctor pietatis. Amen.
Chapter 30 of 51