De sacrificio David prophetae
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis (Psal. LXX). Videamus, si placet, quid sibi velint hujusmodi sacrificia, caro arietina, caro bovina, caro hircina. Puto namque haec omnia in figura esse dicta. Alioquin si in his omnibus carnaliter sapitis, si solam litteram attenditis, attendite quid dicatur vobis: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? (Psal. XLIX.) In carnalibus igitur Judaeorum sacrificiis nihil carnaliter sapiamus, sed quae juxta litteram carnem sapiunt spiritualiter discutiamus. Nunquam enim carnem arietinam, bovinam, vel hircinam Propheta Domino velut pro magno promitteret, nisi in his aliquid magnum, Dominoque admodum gratum adumbrari perspexisset. Aries est animal admodum mansuetum, quod coram tondente obmutescit, et non aperit os suum. In hoc ipso itaque formam mansuetudinis gerit, quae inter pressuras et contumelias patientiam custodit. Vultis audire quanta sit virtus mansuetudinis, vel quae sit retributio hujus muneris? Mansueti autem, inquit, haereditabunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI). Quantum, quaeso, est aeternam haereditatem accipere, et cum pace possidere? Sed quali pace? Delectabuntur, inquit, in multitudine pacis. Parum fuit ei dicere, delectabuntur in pace, sed delectabuntur, ait, in multitudine pacis, quia pacis illius non erit finis. Est autem aries dux gregis. Oportet ergo per virtutem mansuetudinis formam se exhibere totius congregationis, ita ut sit in exemplum omnibus aliis, qui vult esse auctor hujus muneris. Probatam ergo mansuetudinem et omnibus imitabilem habere, hoc est arietem offerre; probata autem virtus corripit insipientes. Ecce de ariete, videamus nunc de bove. Bos, ut novimus, sponte inclinat collum suum ad portandum jugum. Haec est forma obedientiae quae se solet semper, et debet subdere voluntati alienae. Quemadmodum igitur in ariete probata mansuetudo, sic in bove intelligitur voluntaria subjectio. O quale quantumque sacrificium suam voluntatem omnino postponere, et totum se ad alienum arbitrium exponere, nihil sibi de semetipso reservare! O quam confidenter crucifixo astabit, qui se propter ipsum ad omnem obedientiam subdit! Cum quanta conscientiae securitate verus obediens ad thronum gratiae illius accedet, qui factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis! Cum quantis tropaeis de stadio hujus vitae exibit, qui semetipsum propter Christum penitus abjicit, et alienae servituti addicit, juxta Salomonis sententiam: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XI). Profecto hoc loquitur quod operatur. Quanta victoria vincere peccatum! Quanta victoria vincere seipsum, vincere mundum, vincere diabolum! Sic omnia vincit qui propriam voluntatem evincit, qui cervicem suam obedientiae jugo libenter supponit. Bovem itaque offerre est voluntariam subjectionem libenter exhibere. Ecce de carne bovina. Videamus nunc quid sentiendum sit de carne hircina.
Scimus satis quae sit illa virtus quae hominem facit sibi ipsi vilescere, et quasi in suis naribus fetere. Hircus sane habet odorem fetidum, et quasi hircum Domino offerimus per voluntarium contemptum. Sicut in bove itaque voluntaria subjectio, sic in hirco apte figuratur voluntaria abjectio. Semetipsum ergo ad omnem vilitatem et abjectionem propter Dominum exponere, et infirmitatem suam humiliter recognoscere, est Domino hircinam carnem offerre. Ejusmodi caro quanto minus sapit palato humano, tanto magis sapit palato divino. Excelsus enim Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Ecce jam diximus quid sibi velint hujusmodi sacrificia, caro arietina, caro bovina, caro hircina. Arietina caro, probata mansuetudo; bovina caro, voluntaria subjectio; hircina caro, voluntaria abjectio. Haec sunt sacrificia medullata, sacrificia Domino admodum grata. Medulla intra ossa latitat, et impinguat. Virtutum medulla, intentio bona; virtutum medulla, devotio intima. Ex bona namque intentione, ex intima animi devotione virtutes irrigantur, et ad perseverantiae robur solidantur. Sacrificia itaque medullata, obsequia devota. Sit ergo devota mansuetudo nostra, sit obedientia nostra, sit humilitas nostra devota, ut sit medullata quaelibet oblatio nostra. Ecce habemus quales hostias Domino offerre debeamus. Ecce habemus quales epulas ei apponamus, cum volumus. Puto quia si ex designatis animalibus tria ei fercula opponimus, gratam admodum ei coenam exhibere poterimus: Ecce ego, inquit, pulso ad ostium: si quis aperuerit mihi, intrabo ad ipsum, et coenabo cum illo (Apoc. IV). Introducamus cum interim ad coenam nostram, ut quandoque introduci mereamur ad coenam suam. Si qui autem sunt in vobis viri divitiarum quibus parum sit tria tantummodo ei ad similitudinem David fercula apponere, studeant juxta exemplum Abrahae, quartum et quintum superaddere. Quinquepartitum namque sacrificium Domino Abraham obtulit, sicut ex ipsius Domini institutione accepit; accepta namque promissione Abraham de terra Chananaeorum quam in suis haeredibus possessurus erat, nimio familiaritatis ausu quam apud Dominum habebat, signum in hoc ipsum a Domino humiliter quaerebat: Domine Deus, inquit, unde scire possum quod possessurus sim eam? Et Dominus Abraham: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium: turturem, et columbam (Gen. XV). Fecit Abraham quod ex divina institutione accepit, et super hostias suas accepto coelitus igne, signum quod concupierat obtinuit. Quia ignem coelitus accepit, signum profecto magnae dilectionis fuit, et merito sperandi majora magnam fiduciam praebuit: minora namque beneficia libenter impensa dant ausum absque dubio praesumendi majora. Sic arrhas accipimus, ut conventionis certitudinem inconcussam teneamus. Divinae ergo promissionis quasi quaedam arrha Abrahae, fuit ignis ille coelitus missus, qui suas hostias absumpsit. Puto quia et nos si ignem coelestem, si ignem divinitus missum acceperimus, de divinis promissionibus jam ulterius omnino dubitare non poterimus: Ignem, inquit, veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Sed quando hunc ignem Jesus de summis attulit, nunquid in terris tunc temporis ignis defuit, aut forte bonus non fuit? Invenit absque dubio ignem terrestrem, attulit autem ignem coelestem. Illum venit exstinguere, istum vehementer accendere. Omnis amor ignis est, sed non omnis amor bonus est. Malus ignis amor saecularis, amor carnis, amor turpitudinis. Bonus ignis amor spiritualis, amor veritatis, amor virtutis. Bonum itaque est illum exstinguere, bonum nihilominus istum accendere, et diligenter nutrire. Bonus ignis, ignis charitatis, ignis bonus et vehementer nutriendus. Hic est ignis qui de coelis venit, qui super discipulos in igneis linguis descendit: Charitas Dei, dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Ecce ignis qui coelitus mittitur; ecce ignis qui nonnisi divinitus datur. Absque dubio qui hunc ignem acceperit, de aeternae haereditatis promissione ulterius dubitare non poterit. Profecto ubi charitatis abundantia est, diffidentiae locus esse non potest. Perfecta enim charitas foras mittit timorem.
Vultis autem apertius nosse quia qui hunc ignem accipiunt, de aeternae haereditatis promissione haesitare non possunt: Charitas, inquit, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat (I Cor. XIII). Quomodo namque de divinis promissis diffidat, quae omnia credit, quae omnia sperat? Puto quia coelestem hunc ignem Propheta acceperat, quando dicebat: Credo videre bona Domini interra viventium (Psal. XXVI). Et Abrahae quidem Chananaeorum terra repromittitur, et quasi arrha quadam in igne desuper misso accepta in spei suae cercitudine solidatur. Quoniam igitur Abrahae dictae sunt promissiones, si volumus ejusmodi promissionum cohaeredes existere, satagamus designatum ignem a Domino precibus obtinere. Cogitemus quale sit terram lacte et melle manantem in haereditatem accipere, et eam de manibus Chananaeorum violenter eripere. Res utique grandis, et valde difficilis. Novit hoc patriarcha, et bene novit; et idcirco tantae promissionis confidentiam signo confirmari quaesivit. Sed quae est ista terra, putamus, quae lacte et melle manat, quae tanta dulcedine tota redundat? Ubi, quaeso, est haec terra? Ubi quaerenda, vel quo invenienda? De regno coelorum catholica fides certissime agnovit quod intra nos sit. Sed coelum illud quod intra non est, cur non habeat sui generis terram, quemadmodum et illud quod cernitur habet terram suam? Si intra nos est regnum coelorum, cur non et intra nos sit terra viventium? Certe haereditas illa quae spiritualibus promittitur, spiritualis esse comprobatur. Si vultis, terra est; si vultis, coelum est. Terra propter stabilitatem, coelum propter sublimitatem. Si spirituales sumus, si spiritualiter sapimus, terram hanc lacte et melle manantem quaeramus interius, non exterius. Quaeramus itaque quae ista terra sit, quae cultores suos mira dulcedine reficit, dulcedine potat, dulcedine pascit. Scimus autem quia cum caetera elementa semper in motu sint et nunquam quiescere possint, sola terra uno in loco subsistit, et summa se quiete componit. Scimus nihilominus quia timor solet semper mentem concutere, securitas autem stabilire, et ad quietem componere. Formam igitur terrae in eo ipso conscientiae securitas gerit quae cor humanum semper ad quietem colligere consuevit. Haec terra multa prorsus dulcedine manat, quia cordis jucunditatem conscientiae securitas parat. Promissionis terra, conscientia secura; terra melliflua, conscientia jucunda. Merito talis terra Chananaeis aufertur, merito talis terra Judaeis confertur. Pessimum hominum genus omnium, qui tunc temporis fuerunt in terra, genus Chananaeorum. Optimum hominum genus omnium, qui tunc temporis fuerunt in terra genus Hebraeorum. Videtis quod haec terra sit aut valde malorum, aut valde bonorum. Profecto securitatem conscientiae non valent vel solent, nisi aut valde mali aut valde boni, habere. Vultis apertius nosse quomodo ejusmodi terram soleant valde mali possidere? Sunt impii qui ita securi sunt ac si opera habeant justorum (Eccle. VIII). Impius enim cum venerit in profundum malorum contemnit (Prov. XVIII). Scimus nihilominus quia perfecta charitas foras mittit timorem, et e vestigio intromittit securitatem. Si enim cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habeamus apud eum. Vides certe quod securitatem conscientiae facit aut magna perversio, aut magna perfectio. Conscientia mala atque secura in valde malis; conscientia bona atque secura in valde bonis; conscientia mala, sed non secura in non valde malis; conscientia bona et non secura in non valde bonis. Quandiu ergo conscientia est secura et mala, adhuc sunt Chananaei in terra. Cum autem coeperit esse conscientia secura et bona, noveris jam Judaeos morari in terra. Securitatem enim conscientiae non solet omnino facere, nisi aut multa enormitas vitiorum, aut magna perfectio virtutum. Haec est haereditas illa quam omnino oportet de manibus Chananaeorum eripere, et ab omni labe vitiorum summo studio purgare. Haec est haereditas illa quae fluit lacte et melle, quia securitas conscientiae solet mentem humanam laetitia et exsultatione replere. Lactis et mellis dulcedine refici nos voluit, qui dixit: Laetamini in Domino et exsultate justi (Psal. XXXII). Securitas falsa facit gaudium falsum, securitas vera gaudium verum. O quale quantumque gaudium habet bonae conscientiae testimonium! Gloria nostra, inquit, haec testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). In lacte et melle intellige duplex gaudium, conscientiae securae et bonae. Geminum sane gaudium integra conscientia parit, gaudium de beatitudine corporis, gaudium de beatitudine mentis. Ex hac gemina retributione gaudemus interim in spe, in futuro autem gaudebimus in re; lac de carne profluit, mel cum rore de coelo descendit. Lactea dulcedo quidem de carne trahitur, quando ex corporis beatitudine gaudium et exsultatio oritur. Melliflua dulcedo velut e coelo defluit, quando de mentis incorruptibilitate inaestimabilis quaedam gratulatio surgit. Lac est et illa dulcedo quam hauriemus in contemplandis creaturis; mel autem est illa quae mentem inebriat ex contemplatione Creatoris. Nonne et hoc erit lac sugere, de inspecta Christi humanitate gaudere? Nonne et hoc erit summae dulcedinis melle refici, de inspecta Christi divinitate in immensum gloriari? In lacte quidem dulcedo sola, non tamen summa; in melle vero dulcedo et sola et summa. Quid enim melle dulcius? In contemplanda Christi humanitate jucunditas quidem magna, non tamen summa. In contemplanda autem ejus divinitate jucunditas et sola et summa. Pertinet ad beatitudinem hominis exterioris exterioribus oculis videre in Deo naturam humanam. Pertinet vero ad beatitudinem hominis interioris interioribus oculis videre in homine naturam divinam. In lacte ergo intellige quidquid beatificae dulcedinis corporeis sensibus corporea substantia subministrat. In melle accipe quidquid glorificae jucunditatis in corporeis sensibus incorporea substantia distillat
Quid itaque aliud erit terram lacte et melle manantem in haereditatem accipere, quam geminae beatitudinis aeternam securitatem in aeternum possidere? Si igitur hujusmodi promissionnes cum fideli Abraham haereditare cupimus ad spei nostrae certitudinem, coelestem illum quem superius designavimus ignem velut pro signo petamus. Nam, sicut superius docuimus, cor quod charitatis igne plene incanduerit, nulla ignorantiae nebula, nullus diffidentiae torpor involvere poterit. Sed qui ad similitudinem Abrahae ignem coelitus missum optat accipere, studeat aeque et ipse simile sacrificium offerre. Jubetur itaque Abraham, uti jam dictum est, sumere vaccam triennem, et capram trimam, et arietem trium annorum, turturem quoque et columbam (Gen. XV). Videamus modo quid sibi velit hoc sacrificium Abrahae, vel in quo videatur a jam dicto illo David sacrificio differre. Quid, quaeso, est quod Dominus a summo patriarcha non bovem, sed vaccam quaerit? Nunquidnam in hoc genere hostiarum plus feminam quam masculum diligit? Forte sic est. Neque enim a tanto amico exigeret quod minus ipse diligeret. Si mystice dicta mystica interpretatione discutiantur, puto palam fieri ratum inveniri quod dicitur: Scimus de bove quia jugum portare potest, lac autem dare non potest. Contingit vero vaccam utrumque facere, et lac dare, et domini sui jugum portare. O quale sacrificium, et obedientiae jugum humiliter portare, et inter quaelibet obedientiae ardua cordis dulcedinem servare, et nil aliud quam lacteum dulcorem per verba distillare! Multi cum dura sibi praecipiuntur molestum quidem habent, nec tam dulciter quam fortiter sustinent. Scimus autem quia masculinus sexus quam femininus fortior est; sed lac tamen dare non potest. Bovem itaque facit obedientia fortis, vaccam vero obedientia dulcis. Bovem offerre est obedire viriliter, vaccam offerre est obedire gratanter. Bovem offerimus obediendo constanter, vaccam offerimus obediendo gratulanter. Caro bovina, obedientia robusta, caro vaccina, obedientia jucunda. Qui igitur potest, carnem offerat vaccinam; qui hoc non potest, offerat bovinam. Qui neutrum potest ex istis, offerat saltem vitulum de armentis. Vitulus sane ad jugum portandum nutritur, interim tamen ad ipsum non applicatur. Quod autem interim non portat, non est ex vitio recalcitrationis, sed ex defectu possibilitatis. Si igitur obedientiam non profiteris, non quia non vis, sed quia non possis: vitulum voves et solvis. Quid enim intelligimus per vitulum, nisi obediendi propositum, quemadmodum in bove et vacca obedientiae exercitium? Si igitur vaccam vel bovem offerre non potes, offer vel vitulum, quem, cum integre volueris, ad manum habere potes. Certe si non potes habere obedientiae officium vel usum, potes habere obedientiae propositum, potes habere obedientiae desiderium; et cum volueris, offerre potes ejusmodi vitulum. Qui matrimonio juncti sunt, non statim obedientiam profiteri possunt, cum volunt. Matrimonio namque juncti, sine alterutra licentia non possunt ab invicem separari, et ideo nec obedientiam profiteri. Vitulum ergo offerant qui ejusmodi sunt, qui obedientiae jugum pro mentis arbitrio subire non possunt. Hinc est quod pro peccato ignorantiae in lege unctus, sacerdos jubetur vitulum offerre. Sacerdos unctus, praelatus charitate praeditus. Sacerdos unctus, praelatus erga proximum pius et erga Deum devotus. Ejusmodi sacerdos, quanto subjectos suos verius diligit, tanto eorum errata vehementius insectatur et odit. Sed saepe dum eorum culpas minus discrete percutit, dum percussorum vires pensare nescit, vel negligit, charitatem in eis minus caute feriens exstinguit. Per ignorantiam itaque peccat, quando malum unde amputare debuerat accumulat. Sacerdos igitur qui indiscrete agendo dum bonum intendit per errorem delinquit, vitulum pro peccato suo offerat, et obediendi potius quam imperandi desiderium de caetero habeat, qui creditum sibi regiminis officium ad plenum prout oportet dispensare non posse, per experientiam jam probat. Quid enim est aliud eum vitulum offerre, quam male jam et desiderare subesse potius quam praeesse, et obedientiam aliis potius exhibere quam ab aliis exigere. Offert igitur vitulum de armentis, qui fieri jam optat quasi unus ex subjectis.
Notandum sane quod sacerdos per ignorantiam peccans jubetur pro peccato non bovem, sed vitulum offerre, ne pastoralem curam quam semel accepit audeat temere et inconsulte abjicere. Debet ergo qui ejusmodi est, subjectionis locum non tam subire quam ambire, non tam arripere quam desiderare, et hoc erit non tam bovem quam vitulum offerre. Amorem ergo praelationis ab affectu suo abscindat, praelationis tamen officium propter timorem Dei et utilitatem proximi teneat, donec opportunum et rationabilem exitum inveniat, et interim pro peccato suo vitulum per subjectionis desiderium offerat. Illud autem quid esse dicimus quod David non bovem, sed boves promittit, de manibus vero Abrahae Dominus non vaccas, sed vaccam exigere voluit? Si plus est boves quam bovem promittere et exsolvere, cur non et aeque majus sit vaccas quam vaccam in Dei sacrificio exhibere? Sed nunquid in sacrificio Abrahae debemus credere aliquid minus a perfecto esse potuisse? Cui ergo perfectio jure ascribitur, si summo patriarchae denegatur? Quis autem dicat vel Dominum tantum amicum ad optima non instituisse, vel tantum virum ad perfectionis instituta animum promptum non habere? Ut autem breviter dicam quid in bove vel bobus sentiam, hoc est, ut mihi videtur, bovem offerre, manum suam ad debitam obedientiam plene exsolvendam fortiter extendere. Haec hostia geminatur, quando et ad debitam et ad indebitam obedientiam operationis nostrae manus viriliter extenditur. Pene omnes cum ad religionem venimus, obedientiam cum determinatione promittimus, nam obedientiam secundum ordinem profitemur. Non est ergo in praelati potestate ad ea quae supra professionis suae ordinem sunt, subjectum suum violenter cogere. Debitum namque est quod praecipitur secundum ordinem, indebitum quod est supra professionem. Boves itaque cum Propheta offerimus, quoniam et debitam et indebitam obedientiam animo nostro extorquemus, et constanter exhibemus. Vaccas autem veraciter tunc offerimus, quando utramque obedientiam non solum aequanimiter, sed etiam delectabiliter exsolvimus. Quomodo ergo ad Abraham sola vacca requiritur, vel a tanto, ut dictum est, viro una tantum exsolvitur? Nam nec sola indebita obedientia ad debiti solutionem, nec sola debita sufficit ad perfectionem. Dicam certe, dicam quod super hac re animus mihi suggerit, judicet quisque quomodo voluerit. Potes, si volueris, nullam obedientiam indebitam tibi facere, et tunc non video quomodo Deus a te possit plus quam unam vaccam exigere. Si promittis coram Deo tuo, vel profiteris coram praelato tuo obedientiam ad omnia, jam tibi de reliquo nulla obedientia erit indebita, et pro debito obedientiae sufficit tibi solam vaccam offerre. Melius, ut mihi videtur, una sola vacca juxta hunc modum offertur, quam cum hostia tua juxta praedictum modum geminatur. Nulla sane tibi obedientia videbitur gravis, vel importabilis, si illius exemplum perfecte aemularis qui factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). Vaccam ergo in Domini sacrificio juxta Abrahae exemplum offerimus, si plenam ad omnia obedientiam promittimus, et cum gaudio exsolvimus. Prompti autem et parati simus quantum in nobis est, non solum melioribus, vel aequalibus, verum et pejoribus talem obedientiam exhibere, et constabit nos procul dubio juxta Dominicum praeceptum vel documentum vaccam triennem obtulisse. Hostiam talem, vaccam profecto triennem, offerre nos voluit qui dixit: Subjecti estote humanae creaturae propter Deum (I Petr. II). Ecce de vacca, nunc videamus de capra. Sed facile est, ni fallor, ex superioribus colligere, cur maluit Dominus ab Abraham capram potius quam hircum exigere. In hirco vel capra intelligitur voluntarius contemptus. Capra autem lac praebere solet, non hircus. Capram ergo offerre est contemptum suum magna cordis dulcedine sustinere. Est autem, ut dictum est superius, fortior sexus masculinus quam femininus. Hircus ergo non capra offertur, cum sui contemptus a quolibet non tam gaudenter suscipitur, quam fortiter sustinetur. Qui ergo capram non potest, offerat vel hircum; qui horum potest neutrum, offerat vel haedum. Haedus tenera res est, et qui sine lacte matris vix vel nullo modo vivere potest. Haedum itaque offert, qui contemptum suum aegre quidem et cum magna molestia sustinet, alienae tamen consolationis lacte recreatus patientiam sibi extorquet. Dum itaque contemptum suum alius sustinet patienter, alius fortiter, alius gratanter, unus haedum, alter caprum, alius capram offerre videtur. Si igitur contemptus patientiam amplecteris, offers haedum de capris. Offers caprum contemnendo contemptum tuum. Offers capram exhilarescendo ad illatam injuriam. Capra, ni fallor, erat oblatio eorum de quibus habetis in Actibus apostolorum: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni, habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Si autem pauperculus es, et ad oblationem caprae vel hirci non sufficis, offer saltem haedum de capris. Haedinis certe carnibus Jacob patrem suum satiavit, et fratri debitam benedictionem accepit. Audis benedictionem, attende et qualem: Det tibi Deus, inquit, de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti, et vini, et olei, et serviant tibi populi, et adorent te tribus. Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, ille maledictus; et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur (Gen. XXVII). Qui igitur cupit talem benedictionem haereditare, audiat consilium Rebeccae: Affer, inquit, mihi duos haedos optimos, ut ex eis faciam escas patri tuo, quibus libenter vescitur (ibid.). Vides certe quod duos eum haedos parare oporteat, qui ad tantam benedictionem anhelat. Certe cum male agis, juste contemneris. Et quid aliud quam haedinas carnes offers si patientiam amplecteris? Qui autem etiam inter bona opera contemnitur, et tamen patientiam amplectitur, hostiam suam geminare videtur. Geminos itaque haedos offerre, est tam justum quam injustum contemptum patienter sustinere. Geminum autem hircum tunc quivis offerre videtur, quando ad justum et ad injustum contemptum fortiter sustinendum promptus invenitur. Capras autem offerre, est ad utrumque contemptum mente hilarescere, et inter quaslibet injurias, quamlibet injustas, cordis dulcedinem corde retinere. Sed qui cum beato Job veraciter dicere potest: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job XXVII), nescio quomodo in hoc genere sacrificii possit geminari illius hostia.
Quomodo enim, quaeso, justum contemptum incurrere valet, quem sua conscientia in nullo remordet? Merito ergo Dominus ab Abraham unam tantum capram quaesivit, cujus vita irreprehensibilis fuit, et qui ab aliis nonnisi indigne contemni potuit. Merito David suam in hac parte hostiam duplicavit, qui inter multa bona quae egit, gravissima etiam quaedam mala commisit. Habuit itaque in vita sua et unde juste et unde nonnisi injuste reprehendi vel contemni potuisset, unde et necesse fuit ut suam hostiam in Domini sacrificio geminaret. Felix qui sic vivit, ut non sit unde ab aliis jure reprehendi possit. Sufficit ei qui ejusmodi est caprum unum offerre, et injustum contemptum aequanimiter sustinere. Capra autem tunc est perfecti viri oblatio, cum injuste spretus suscipit cum gaudio. Contemnimur sane modo a superioribus, modo a coaequalibus, modo ab inferioribus. Debemus autem quorumlibet derisus et opprobria injusta libenter, imo et gratulanter suscipere, et hoc erit, ut arbitror, capram trimam offerre. Ecce de vacca, ecce de capra. Superest adhuc considerare de oblatione arietina. Bidens animal mansuetum est, et idcirco, ut jam docuimus, potest hujusmodi animal mansuetudinem figurare. Pecudem ergo offers, cum mansuetudinem exhibes. In te autem est utrum velis agnum vel ovem sive arietem offerre, et in Domini sacrificium ponere. Agnus, ut novimus, lac non tam fundit quam sugit. Econtrario autem ovis non tam sugit quam fundit. Aries vero neutrum horum solet facere, quin potius cornibus ferire. Agnum itaque facit, qui ex alienae consolationis dulcedine ad mansuetudinis gratiam proficit. Ovem autem in Domini sacrificio exhibet, qui blandae consolationis, et piae sollicitudinis studio alios ad mansuetudinis gratiam promovet. Arietem vero tunc veraciter offerimus, si in spiritu lenitatis delinquentes corripimus, et pro Domino zelantes contra praevaricatores piae severitatis cornibus saevimus. In agno itaque intelligimus mansuetudinem trepidantem, in ove mansuetudinem blandientem, in ariete mansuetudinem zelantem. In agno mansuetudinem timoratam, in ove mansuetudinem piam, in ariete mansuetudinem severam. Agnum offers humiliter acquiescendo, ovem devote blandiendo, arietem pie increpando. Itaque in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras, et agnum obtulistis. Confortate manus fatigatas et genua dissoluta roborate, et ovem sacrificatis. Juxta Apostolum autem argue, obsecra, increpa (II Tim. IV) virtute mansuetudinis ubique servata, et erit aries, ut arbitror, oblatio tua. Puto jam non miraris cur Dominus in hoc genere hostiae masculinum sexum ab Abraham exegerit, qui in aliis hostiarum generibus femininum praeelegit. Non est mirum vel insolitum animum mansuetudine fundatum cordis dulcedinem corde servare, et juxta ovis similitudinem conceptam dulcedinem quasi lac quoddam effundere, et per verba distillare. Sed hoc vere magnum, hoc vere mirandum, cum cor mansuetum et pium sibi extorquet pro Domino zelata, et increpationis cornibus delinquentes ferire.
Quantum ad me attinet plus miror, vel malo unum arietem juxta Danielis somnium ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et Meridiem, quam plures oves lacte abundantes. O quale quantumque sacrificium erit pro veritatis testimonio, nec sibi ipsi quidem parcere, sed pro rectitudinis zelo persequentium furorem contra se sponte provocare. O quale sacrificium suas injurias cum mansuetudine pati, libenter oblivisci, domini injuriis vehementer indignari, et increpationis cornibus saeviendo fortiter ulcisci! Hoc est, ut arbitror, arietem offerre, et in Domini sacrificio ponere. Sed merito et hoc in loco, juxta superiorem modum. quaeritur cur ab Abraham unus tantum aries exigitur, cum David propheta majus aliquid proponere vel promittere videatur, in eo quod dicitur: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum (Psal. LXV). Non dicit cum incenso arietis, sed cum incenso arietum. Sed, sicut in caprae immolatione docuimus quia quandoque juste, quandoque injuste contemnimur, sic sane modo juste, modo injuste affligimur, et vicissim justam vel injustam persecutionem patimur. Qui igitur justam persecutionem quoties incurrit cum mansuetudine tolerat, quasi unum qui ejusmodi est arietem in Domini sacrificium immolat. Qui autem inter zelandum pro Domino modo juste, modo injuste affligitur, et utramlibet persecutionem sine mansuetudinis suae detrimento patitur, iste profecto hostiam suam geminare videtur. Qui vero sine querela sunt, et irreprehensibiliter vivunt, hi sane non habent unde hostiam suam geminare vel debeant vel valeant. Puto quia illis sufficiebat ad perfectionem unius tantum arietis oblatio, de quibus testimonium habemus ex Evangelio: Erant autem ambo, inquit evangelista, justi ante Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I). Animadvertis, ut arbitror, quod majus sit unum arietem juxta hunc modum offerre, quam juxta praedictum modum hostiam suam geminare. Ille vero trium annorum arietem Domino immolat, qui non solum in potentiores vel aeque potentes, sed etiam potentiores liberae increpationis cornibus impugnat, quoties zelus rectitudinis hoc exigit, vel regula veritatis dictat. Ecce jam diximus quid de vacca, quid de capra, quid demum de ariete sentire debeamus. Ex his itaque, ut arbitror, animadvertitis qualia fercula in Domini mensam parare debeatis. Sed, si Domino mensam locupletem volumus exhibere, debemus ad similitudinem Abrahae ex turture et columba adhuc quartum vel quintum ferculum superaddere. Studiis igitur perfectae operationis adjungamus etiam studia contemplationis. Illa sane ad quadrupedia, ista pertinent ad volatilia. Quadrupedia in terra degunt, volatilia pennis se in alta sustollunt. Per actionem quasi in terra conversamur, per cogitatum et desiderium in sublimibus suspendimur. Quasi igitur pennata animalia Domino offerimus, quoties ex devotionis officio ad futurorum considerationem penna contemplationis volamus. Per turturem et columbam intellige contemplationem geminam. In turture contemplationem aeternorum malorum, in columba contemplationem aeternorum bonorum. Hae autem aves non tam canere quam gemere solent, et gemitum pro cantu habent. Sicut in penna gratiam contemplationis, sic in earum cantu vel gemitu intellige virtutem compunctionis. Debemus itaque hinc inde aeterna mala vel bona meditari, contemplari et in eorum consideratione compungi, et hoc erit turturem et columbam offerre, et pro parte hostiam nostram duplicare. Turtur solitudinem diligit, et solivagus incedit, et in hoc formam timoris gerit, qui semper diverticulum quaerit. Columba gregatim volat, et ex eo formam dilectionis ostentat, quae corda semper conciliat, et in unam pacis concordiam ligat. In turture igitur compunctio timoris, in columba attenditur compunctio amoris. Si aeterna mala meditaris, et in eorum consideratione non compungeris, turturis pennas habes, sed turturis cantum non habes. Si in aeternorum bonorum contemplatione defigeris et in eorum desiderio inardescis et lacrymas fundis, profecto columbinum et volatum et cantum te habere ostendis.
Chapter 31 of 51