Skip to the text

Qui dicatur anima, et quid purgari a veteri fermento.

Quaeris quomodo ab Apostolo axymi dicantur qui tamen ab eodem vetus fermentum purgare jubentur. Nam quod azyma apud Graecos, hoc idem sonat fermentum apud nos, azyma vero idem quod absque fermento. Si ergo absque fermento non sunt, quomodo azyma dici possunt? Vel si omni fermento carent, quomodo purgare valent quod omnino non habent? Expurgate, inquit, vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi (I Cor. V). In his Apostoli verbis si bene consideres, non unam tantum, ut mihi videtur, quaestionem reperies, sed plures. Sed dum unam solam proponis, in eo ipso innuis te nullam dubitationem habere in aliis. Libenter itaque conabor solvere dubitationem tuam, dum postmodum et tu solvas dubitationem meam, nec unam tantum, sed geminam, ut talentum creditum cum usura recipiam. Ecce fatemur quod idem ipsi secundum idem ipsum non possunt azymi esse et fermentum habere, possunt tamen idem ipsi secundum aliud et aliud et azymi fore et fermento non carere. Sunt qui de Deo nil nequiter sentiunt, et ab omni ejusmodi nequitiae fermento purgati sunt, sed male vivendo malitiae fermento purgari necdum meruerunt. Secundum regulam bonitatis vera de Deo sentiunt, sed secundum regulam bonitatis recte vivere nolunt. Carent, qui hujusmodi sunt, fermento nequitiae, sed necdum carent fermento malitiae: Sentite, inquit Scriptura, de Domino in bonitate (Sap. I). Videte Judaeos quam nequiter de Christo sentiunt. Videte gentiles quia vera de Deo sentire nequeunt: nequitiae ergo fermento utrique pleni sunt. Videte quemlibet haereticum juxta aliquid de Deo bene sentit, juxta aliquid de Deo bene sentire jam nequit. A nequitiae ergo fermento ad plenum purgari necdum meruit. Nequitia est cum jam quis nequit sentire quod debuit. Nequitia est cum malitia sic mentem inebriat, et eousque excaecat, ut de Deo vel proximo sentire jam nequeat secundum id quod veritatis regula dictat. Attende nunc Christianos, et videbis quam multos qui per omnia credunt veraciter, sed per omnia non vivunt sinceriter. Azyma veritatis habent, sed azyma sinceritatis non habent. Azymi sunt secundum fidem, sed azymi non sunt secundum operationem. Merito igitur dicitur illis qui ejusmodi sunt: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi, ut qui jam azymi sunt ex fide, cum omni studio expurgent quidquid impuritatis habent in opere. Ecce jam audisti quod ipse quaesisti. Audi et ipse modo quid mihi exponi desidero. Nova certe conspersio nisi prius coquatur, comedi non potest. Sed panis absque fermento comedi potest. Cur ergo ab Apostolo non ad id invitantur quod melius perfectiusque esse probatur? Cur non invitantur ut sint panis absque fermento potius quam nova conspersio? Ecce dubitationem meam, audi et aliam. Quid est panis azymus nisi cibus? Si ergo erant azymi, nunquid et in cibum assumendi? Sed et in azymis jubentur epulari. Nunquid idem ipsi sunt epulandi et sunt epulaturi? Nunquid idem ipsi sunt convivium et convivae, epulantes et epulae? Si ipsi sunt azymi, si in azymis epulaturi, nunquid ipsi a semetipsis devorandi? Has duas quaestiunculas pro fenoris debito, tertiam gratis requiro. Nam juxta abundantiam largitatis tuae debes vel ad unam gratis respondere. Cum semper esse soleat vel debeat prius esse fides vera quam opera sincera, cur prius epulari jubentur in azymis sinceritatis, non in azymis veritatis.

Chapter 37 of 51