Skip to the text

Expurgate vetus fermentum ut homo efficiatur nova conspersio.

Fateor, jam non valeo exactionis tuae importunitatem aequanimiter tolerare, qui me cogis non solum mihi a te, verum etiam tibi a me propositas quaestiones solvere. Sed si volumus illas ad plenum explicare, totam illam paschalis celebritatis apostolicam lectionem oportebit explanare. Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Ut hunc locum Apostoli possimus plenius intelligere, opus est, uti mihi videtur, multiplici inquisitione. Primo quid sit fermentum, quid fermentum modicum, quid fermentum vetus, quis expurgandi modus, quid sit azyma, quid conspersio nova, vel quae sit panis et conspersionis differentia. Demum autem, quod superius jam dixi, cur ab Apostolo monemur fieri nova conspersio, et non potius panis absque fermento. Quid sit fermentum corporale, vel cujus sit efficaciae novimus, et eo ipso perpendimus quid de spirituali fermento sentire debeamus. Videtur itaque esse fermentum spirituale quod corrumpit integritatem spiritualis et rationalis substantiae. Spirituale igitur fermentum dicimus esse omne peccatum quod eam corrumpit vel secundum sensum vel affectum. Secundum sensum corrumpitur ex falsitate, secundum affectum vero ex impuritate. Quandiu ergo veraciter dicere possumus, si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, recte nobis dicitur, et merito dicendum videtur: Expurgate vetus fermentum. Si vero fermentum merito dicitur omne peccatum, consequens est ut in fermento modico intelligatur veniale peccatum, quod et de facili committitur, et de facili remittitur. Dico autem modicum, non quod ipsum sit parvipendendum, sed quod modicum sit comparatione peccatorum criminalium. Sed dicis fortassis: Si modicum fermentum secundum Apostolum potest totam meritorum massam corrumpere, non possumus etiam in modico fermento nisi criminale aliquid intelligere. Et illud quidem, inquis, contra quod Apostolus in superioribus disputavit, quamvis magnum peccatum, modicum tamen fermentum secundum eumdem ipsum fuit, alioquin ad quid consequenter adjungit: An nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (I Cor. V.) Sic tibi forte videtur. Quid ergo? Nunquid modicum fermenti contraxit, qui patris sui uxorem habuit? Si modicum fermenti facit corruptionem modicam, et multum fermenti corruptionem magnam, nunquid dicemus quia modicum et non multum corruptus fuit, qui tale flagitium commisit? Ego magis intelligo idcirco dictum ab Apostolo, quod modicum fermentum totam massam corrumpit, ut intelligerent qui audirent quantam corruptionem tale tamque abominabile flagitium ingereret, cum quanto studio et festinatione expurgari oporteret, quandoquidem modicum etiam fermentum totam massam corrumpere solet. Si secundum apostolum Joannem: Omne peccatum iniquitas est (I Joan. III), quid erit criminale peccatum nisi iniquitas magna? Dicemus ergo quoniam iniquitas magna sit corruptio modica; nam hoc consequens videtur, si modicum fermentum criminale peccatum dicatur. Sed quomodo, inquis, peccatum veniale totam potest, secundum Apostolum, massam corrumpere? Audi quid alia Scriptura dicat, et ex illa perpende quomodo haec intelligi debeat: Qui modica negligit, paulatim defluit (Eccli. XIX). Et scimus quoniam a modica scintilla ignis exardescit. Videmus saepe, patrefamilias dormiente, quam ex modico ignis exardescit, et sub nocte una vel hora totam possessoris substantiam, quandoque autem ipsum habitatorem cum ejus habitatione consumit. Sic sane concupiscentia in exordio tentationis modica si contemnatur incipit paulatim crescere et mentis vires pedetentim emollire, et virtute exhausta, ad crimen impellere, et juxta hunc modum meritorum nostrorum massam corrumpere. Sic utique sic, si negligatur, a modico fermento non modica saepe massa corrumpitur: nam si minime negligamus quamlibet turpiter lapsi in expurgando cujuscunque criminis fermento fortiter insistamus, ab ejus corruptione bonorum nostrorum massam conservare poterimus. Hinc est quod post specialem admonitionem sumpta occasione ad generalem doctrinam assurgit, cum dicit: Expurgate vetus fermentum.

Putas docet nos insistere in expurgando solo modico vel solo magno fermento, et non potius in magno et modico? Expurgate, inquit, vetus fermentum. Fermentum illud merito dicitur vetus unde animus est infectus, et in infectione corruptus. Recens namque videtur illud fermentum quod adhuc animum pulsat per solum cogitatum. Quod in sola cogitatione est, exterius quasi ad fores pulsat; quod affectum jam tenet, interiora occupat et inquinat. Illud itaque repellendum, istud expurgandum. Modus autem expurgationis multiformiter agitur, arguendo, orando, confitendo. De primo habes in psalmo: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV). De secundo et tertio habes in apostolo Jacobo: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem (Jac. V). De quarto est illud Joannis Baptistae: Facite, inquit, dignos fructus poenitentiae (Luc. III). In criminalium expurgatione opus est pro certo confessione et satisfactione. Nam compunctio et oratio quandoque solent ad venialium expurgationem sufficere. Criminalia expurgare oportet ad plenum tam secundum reatum, quam secundum actum. Secundum reatum, ut de praeteritis satisfacias, et de reliquo nil tale praesumas. Sed quia venialia nunquam possumus quandiu in hac corruptibili carne vivimus ad purum de vita nostra exstirpare, debemus semper eorum expurgatione insistere, et ad quotidiana puritatis incrementa studia nostra innovare. Ut sitis, inquit, nova conspersio sicut estis azymi. Videtur quidem azyma dici posse tam panis absque fermento, quam nondum fermentata conspersio. Nam idem sonat azyma quod sine fermento. Quid horum itaque debemus intelligere, in eo quod dicit eos azymos esse? Sed si nova jam conspersio fuerant, non oportuit monere ut essent quod erant. In eo ergo quod azymos dicit, quantum videtur, panes absque fermento intelligi voluit. Quid ergo? Nunquid eos hoc monere voluit ut desinerent esse panis absque fermento, et fierent nova conspersio? Quis hoc dicat? Nam nec conspersio solet fieri de pane, quin potius panis de conspersione. Intelligitur ergo quod juxta aliquid azymi erant, et item juxta aliquid azymi non erant: juxta id quod absque fermento non erant, novam eos conspersionem fieri volebat. Multi enim sunt azymi secundum fidem, qui non sunt azymi secundum operationem, et multi videntur esse azymi secundum operationem: qui tamen azymi non sunt secundum intentionem, quemadmodum hypocritae. Et sunt qui habent azyma sinceritatis in intentione, qui tamen ad plenum fermento non carent in affectione. Et idcirco absque dubio quandiu mente quidem consentientes legi Dei aliam legem videmus in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivitatem in legem peccati; quandiu, inquam, hoc in nobis videmus, procul dubio fermenti purgatione opus habemus, merito dicitur nobis: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Quod dicit conspersio, non qualiscunque, sed nova, idem valere videtur ac si diceret non fermentata. Nam conspersio injecto etiam fermento non fermentatur sine mora. Postquam ergo fermentata jam fuerit recens esse jam desinit, et novitatem suam amittit. Sicut ergo juxta aliquid jam facti erant quasi panis absque fermento, sic juxta aliquid eos fieri volebat conspersionem absque fermento. Utrobique nolebat eos azyma habere, utrobique sine corruptione esse, et in eo quod jam erant, et in eo quod adhuc esse poterant. Videamus nunc quid sit inter panem et conspersionem. Panis, uti jam dictum est, fit de conspersione, non autem conspersio de pane. Conspersio est materia tenera, et mollis, et diversae formae susceptibilis. Panis est res jam formata, et firma, et ad ignem solidata. Panem itaque azymum efficit affectus in bono firmus atque robustus. Novam conspersionem facit recens animi propositum, sed adhuc rude et minus exercitatum. Conspersio inter manus formatur, postea ad ignem excocta solidatur, sicque panis efficitur. Sic utique sic meritorum nostrorum promotio profectuum innovatio ex deliberatione inchoatur, per discretionem moderatur, in dilectione consummatur.

Quando ergo ad augendam animi puritatem novum aliquid statuimus, et ejusmodi intentioni cum multa deliberatione insistimus, quid aliud quam fermentum expurgando novam conspersionem facimus? Sed quia non omnes omnia possunt, nec omnibus omnia aeque expediunt, cum mensuram nostram, et bonum agendi modum in quolibet proposito operando addiscimus, et per propriam experientiam ad discretionem erudimur, ita ut omnia cum modestia exsequamur, quid aliud quam coquendos panes formamus? Nam tunc panis quasi ad ignem excoquitur quando propositum bonum per usum quidem in oblectamentum vertitur, et per amorem solidatur. Aliud itaque est boni promotio, atque aliud boni confirmatio. Aliud denique boni inchoatio, et aliud ejusdem consummatio. Istud pertinet ad panem, illud ad novam conspersionem. Quia ergo nemo repente fit summus, nec ad omnem boni inchoationem statim in ipso confirmatus, hominibus humanum loquens propter infirmitatem eorum monet Apostolus ut fiant nova conspersio, non panis absque fermento, quamvis absque dubio ad hunc finem tenderet, ut facti nova conspersio de conspersione nova quandoque etiam panes azymi fierent. Nemo siquidem ob aliud conspersionem facit, nisi ut inde panis fiat. Merito ergo monet Apostolus ut id fiant quod interim fieri poterant, et ex eo ipso innuit ad quem finem tendere debeant, id est, ut tandem aliquando ex toto azymi fiant, et veri boni consummationem confirmationemque proficiant. Ecce jam habes cur monentur fieri nova conspersio, non panis absque fermento. Sed illud est mirum, nec minus investigandum, cur hi qui dicuntur azymi invitantur ad esum agni. Comedere namque non est azymi, conspersionis vero non est comedere vel comedi. Dicto itaque quod azymi erant, injuncto quod nova conspersio fiant, quae consequentia, quaeso, est ut consequenter adjungat: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur (I Cor. V.)

Scimus quidem in lege praeceptum ut quando agnum immolarent, paschaque celebrarent, alium panem quam azymum omnino non comederent. Si ergo dixisset Apostolus eos quidem non azymos esse, sed azyma habere, et ut abundantius adhuc haberent invitaret, consequens satis videretur ut adjungeret: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur. Quod de illo historialiter intelligimus, de isto spiritualiter intelligere debemus. Nam quidquid de illo dicitur, propter istum dictum videtur. Quod ibi dicitur de fermento corporali, hic intelligitur de fermento spirituali. Qui ergo dicuntur non azyma habere, sed esse, mirum qua ratione invitantur azyma vel agnum comedere. Sed qui vim apostolicae sententiae plenius intelligere voluerit, altius ista eum perscrutari oportebit. Geminum sane pascha oportet nos celebrare, geminum absque dubio transitum facere. Pascha siquidem, ut saepe audivimus, interpretatur transitus. Transeundumque primo de injustitia ad justitiam, secundo de miseria ad gloriam. Bonus transitus transire de iniquitate ad bonitatem, bonus nihilominus transire de miseria ad beatitudinem. Utrumque debemus celebriter agere; de utroque intime gaudere. Sed quantum ad primum in re, quantum ad secundum in spe. Primam itaque celebritatem debemus nos ipsi cum ejus adjutorio facere, secundam de solo ejus munere exspectare. In ista oportet nos agnum in esum sumere, in illa nosmetipsos in ejus edulium idoneos exhibere. In ista ergo oportet nos azyma habere, azyma comedere, in illa nos oportet azyma esse, et in esum Agni cedere. Nec mireris quod audis, quia oportet nos Agno cibari, et Agni cibum fieri, cum similiter legas (si recolis): Quia Christum induimus, qui tamen Christi indumentum sumus (Rom. XIII). Et de utroque Scripturarum testimonia habemus. Oportet itaque nos interim azymos fieri, et ab omni vetustatis fermento purgari si volumus in futura illa celebritate digni et acceptabiles inveniri. Sed si volumus azymi esse, oportet nos azyma comedere. Sed nunquid, inquis, si panem azymum comedimus, idcirco panis erimus? Novimus certe panem qui comedenti solet incorporari, non autem comedentem incorporare sibi. Novimus panem qui solet carnem nutrire, carnem impinguescere, et robustiorem reddere. Quis est iste panis qui quod carnis est facit a seipso deficere, et comedentem in sui similitudinem transire? Sed, ne super hoc mireris amplius, audi qualem tibi panem, quale tibi azyma ad comedendum proponimus. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). Procul dubio si hunc panem comederis non ipse in te, sed tu in illum mutaberis (lib. VII Confessionum D. August., cap. 10). Si mihi non vis credere, audi illum cui non audeas contradicere: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Sed forte adhuc quaeris evidentius tibi ostendi quonam modo id possit fieri. Si ergo veritate frueris, et tali cibo delectaris, putas quia veritatem esuriendo et fruendo veritatem in falsitatem mutare possis? Si Christum in tuum cibum assumis, melius tibi est ut te faciat de mendace veracem, quam tu illum de verace mendacem. Procul dubio Christus summa veritas est, procul dubio Christus summa puritas est, azyma veritatis facit de mendace veracem, azyma sinceritatis facit de immundo mundicordem. Cum in veritate et sinceritate confirmati fueritis, procul dubio azymi eritis, et digni ut in Agni cibum assumi debeatis. Sed cum ille cedit in cibum tuum et cum te assumit in cibum suum, utrobique non ille in te, sed tu mutaris in illum. In prima mutatione facit te similem sibi in justitia, in secunda facit te similem sibi in gloria. In prima, ut dictum est, facit de mendace veracem, et de immundo mundicordem; in secunda de mortali immortalem, et de corruptibili incorruptibilem, quando configurabit corpus humilitatis nostrae corpori claritatis suae: Oportet enim, teste Apostolo, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (II Cor. XV). Si volumus itaque illi in gloria similes fore, oportet nos azymos esse; et si azymi fieri volumus, oportet ut azyma sinceritatis et veritatis comedamus.

Non autem sufficit hujusmodi azyma haberi, et quid sinceritatis sit, vel quid verum constet per intelligentiam capere et memoriter tenere, nisi addamus ut etiam comedamus, et operando quidem velut masticando studeamus in affectum nostrum transfigere, et intima nostra ejusmodi suavitate et satietate replere. Vides certe quia aliud est azyma habere, et aliud est azyma comedere, aliud denique azyma esse. Si igitur azymi esse non possumus nisi designatum azyma comedamus, quid mirum si eos qui jam azymi ex parte erant, et ex parte non erant, et mediante nova conspersione ex toto azymos fieri volebat; quid, inquam, mirum si eos ad azyma comedendum invitabat? Principaliter autem eos invitat ad esum Agni sine cujus gratia perseverare non poterant in eo quod jam erant azymi, vel in eo quod adhuc azyma erant, nec nova conspersio, nec ex ea azymi fieri. Nunc illud, obsecro, attende, quam sit consequens, quamve conveniens, ut qui de seipso fecit tibi cibum tuum, tu illi de te ipso facias cibum suum. Ad mensam divitis sedisti, attende quae tibi apposita sunt, et vide quia te oportet talia praeparare. Vult Apostolus: Nos fieri nova conspersio (I Cor. V), et de conspersione panis absque fermento, et merito. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Efficiamur itaque nova conspersio, ut inveniat Christus in nobis unde possint sibi epulae fieri. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, ut inveniamus in illo quod possimus epulari. Ex eo autem quod immolatus est Christus utrumque efficitur, ut id quod monet Apostolus et merito facere debeamus, vel etiam perficere valeamus. Ex agni enim immolatione et comestione (si tamen eum in azymis sinceritatis et veritatis comedamus) gratiam accipimus, ut monita Apostoli implere possimus. Agnum itaque cum azymis comedat, qui nova conspersio, qui purus ab omni fermento esse desiderat, qui se in Christi esum aptum et idoneum parat. Ecce jam accepisti cur illi qui dicuntur azyma, cur illi qui monentur nova conspersio fieri, praecipiuntur Agnum in azymis epulari. Sed restat adhuc illud quaerere quod ultimo loco posuimus. Cum enim Salomon dicat: Palpebrae praecedant gressus tuos (Prov. IV), et prius sit prospicere quam pergere, agnoscere quam facere: cur azyma veritatis ab Apostolo postponitur in admonendo, si prius esse oportet in comedendo? Sed ut ad hunc quaestionis locum commodius accedamus, prius quae praemittuntur diligenter inspiciamus. Docet itaque Apostolus quomodo Agnum edere liceat, et quomodo eum comedere omnino non liceat. Non licet eum comedere in fermento malitiae et nequitiae. Sed sicut consequenter auditis in azymis sinceritatis et veritatis.

Hinc animadvertere licet quid sit inter pascha Judaeorum et pascha Christianorum. Illic certe interdicitur fermentum corporale, hic vero fermentum spirituale. Ibi indicitur azymus panis, hic autem azyma sinceritatis et veritatis. Et merito quidem, ibi namque immolatur agnus legalis, sed animalis; hic vero agnus spiritualis et supercoelestis. Ibi animal brutum, hic homo Deus Dei Verbum. Utriusque immolatio dat transire de servitute ad libertatem, sed illius de corporali ad corporalem, istius de spirituali ad spiritualem. Illa immolatio dat transire de Aegypto in desertum; ista dat redire de mundo in paradisum. Illa denique dat transire de servitute Pharaonis in regnum terrenum; ista transmittit de servitute diaboli in regnum coelorum. Ex his intelligi datur quam incomparabiliter sit major, quam inaestimabiliter sit dignior solemnitas ista quam illa; nostrum denique quam Judaeorum pascha: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque, ait, epulemur (I Cor. V). Audistis quis sit fructus immolationis. Vultis adhuc audire quis sit fructus epulationis? Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Sed, ne de qualicunque vita dictum putetur, audiamus adhuc quid super eodem dicatur: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (ibid.). Ecce quem fructum ex esu ipsius invenit, non omnis quidem, sed qui digne accedit: Alioquin qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (ibid.). Epulemur itaque, sed non indigne. Hoc est quod Apostolus docere te voluit cum subjungit: Non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Comedere in fermento malitiae et nequitiae, procul dubio est comedere indigne. Ut autem dignus efficiaris, comede in azymis sinceritatis et veritatis. Ecce duo prohibentur, duo praecipiuntur. Ecce habes duo contra duo, azyma sinceritatis contra fermentum malitiae, azyma veritatis contra fermentum nequitiae. Videtur autem omnis in hominibus spiritualis corruptio, vel ex concupiscentia carnis, vel ex ignorantia mentis oriri, et omne genus spiritualis fermenti sub istis duobus comprehendi. Nomine vero malitiae et nequitiae non dicitur Apostolus omne genus fermenti comprehendisse. Non enim omnis concupiscentia pertinet ad malitiam, sicut nec omnis ignorantia deputatur ad nequitiam. Aliud est concupiscentiam sentire, atque aliud concupiscentiae consentire. Infirmitati deputatur quod contra voluntatem concupiscentiam sentimus, malitiae quod concupiscentiae ex deliberatione consentimus. Malitia namque est ex proposito et deliberatione malo cognito prono animo consentire. Quid igitur aliud est malitia quam concupiscentia effrenata? Nam concupiscentia alia frenata, alia effrenata. Illa venialis, ista damnabilis. Utraque tamen inficit, utraque corrumpit, et utraque ex eo ipso ad fermentum se pertinere ostendit. Sic utique ignorantia alia venialis, alia autem damnabilis. Venialis quidem quae ex infirmitate descendit, damnabilis quae ex malitia surgit. Illa mentem obnubilat, nam ista excaecat. Malitia namque solet adeo saepe hominem excaecare, ut eum non sinat modo de proximo, quandoque etiam nec de Deo in simplicitate et bonitate sentire. Malitia itaque gignit et nutrit vitium, quod Apostolus hoc loco nequitiam nominat, eo quod in suo judicio veritatis et bonitatis regulam servare jam nequeat.

Non te moveat si hoc nomen invenias positum sub alia acceptione: nam verborum inopia cogit significationem dictionum modo extendere, modo restringere, vel alio quocunque modo variare. Sed debemus semper in hujusmodi ex circumstantia litterae sensum auctoris perpendere et assignare. Si ergo sensum Apostoli sequi volumus, sic, ni fallor, interpretari debemus, ut quemadmodum ex opposito malitia sinceritati, sic et nequitia respondeat veritati. Nequitiae proprium est semper sinistra suspicari, omnia sinistre interpretari, derogationi et detractioni deservire, divina judicia reprehendere, in fide haesitare et in Dei flagellis murmurare. Sicut ergo sub nomine malitiae non intelligitur qualiscunque concupiscentia, sed effrenata, sic sub nomine nequitiae non intelligitur qualiscunque ignorantia, sed malitiosa. Itaque, si diceretur non in fermento concupiscentiae et ignorantiae, ubi ponitur non in fermento malitiae et nequitiae, videretur Apostolus aliquid perfectius praecepisse, et ei quod subjungit in azymis sinceritatis et veritatis, quasi ex opposito plenius respondere. Sed voluit Apostolus, ut jam diximus, docere quomodo ad esum Agni accedere liceat, vel quomodo accedere non liceat. Veniale autem est cum veniali concupiscentia et veniali ignorantia accedere. Damnabile vero cum damnabili concupiscentia, vel damnabili ignorantia appropinquare. Pertinet autem ad malitiam sola damnabilis concupiscentia, ad nequitiam vero sola damnabilis ignorantia. Merito ergo Apostolus noluit dicere non in fermento concupiscentiae et ignorantiae, sed temperantius aliquid, non in fermento malitiae et nequitiae, ne videretur omnem hominem ab esu Agni arcere. Quis enim fermentum concupiscentiae et ignorantiae in hac vita ad plenum purgare sufficiat, ubi caro concupiscit adversus spiritum quandiu quid oremus quemadmodum oportet nescimus. Attende ergo quam discrete, quam consulte Apostolus illud praecipere noluit quod supra humanam virtutem fuit: solum illud homini injungit quod homini possibile cognovit. Dicit ergo: Non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Quaeramus nunc quae sit ista conversio ordinis, ut prius ponat azyma sinceritatis quam veritatis, cum semper prior sit fides recta quam bona operatio. Impossibile est enim sine fide placere Deo. Sed constat quia fides est certitudo quaedam supra opinionem et infra scientiam constituta. Alia est itaque illa cognitio veritatis quae est per fidem solam, et alia est illa quae est per veritatis intelligentiam. Utraque per prophetam designatur, cum dicitur: Si non credideritis non intelligetis (Isa. VII). Sed illa quae est in fide sola, solet praecedere semper opera bona. Illa vero quae per intelligentiam est, bona opera sequitur, quia bene operando ad veritatem illuminamur. Hinc est illud Sapientis: Fili, concupisti sapientiam, serva mandata, et praebebit illam tibi Deus (Eccli. VII). Hoc ipsum in semetipso per experientiam dicit qui dixit: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII). Ad illam itaque veritatis cognitionem quae per intelligentiam est Apostolus nos vocat, cum nos ad epulas sinceritatis et veritatis invitat. Non nobis ergo debet sufficere fidei nostrae sacramenta veraciter et firmiter credere, nisi satagamus in quantum possumus etiam per intelligentiam capere. Ex azymis sinceritatis satiemus affectum nostrum, ex azymis veritatis reficiamus intellectum nostrum.

Chapter 38 of 51