Skip to the text

Quae animalia munda et immunda dicantur.

Quaeris cum omnia in prima creatione dicantur bona, cur introducendorum in arcam alia dicuntur munda, alia vero immunda, cum ista eo ipso quod immunda sint non videantur esse bona. Sed in rerum consideratione aliud judicium est secundum primam conditionem, aliud juxta humanam consuetudinem, atque aliud juxta divinam legem. Secundum primam conditionem omnia judicantur bona vel munda; juxta humanam consuetudinem alia munda videntur, alia immunda. Ex mundis vero consuetudinariis, quaedam sanctio divina excepit, et immunda decernit. Primum judicium est juxta definitionem rationis, secundum juxta experimentum sensualitatis, tertium juxta decretum divinae sanctionis. Ratio judicat secundum naturam et proprietatem rebus insitam. Sensualitas juxta affectionem propriam, et placoris vel horroris sui differentiam. Sanctio divina juxta similitudinem aliquam ob significationis gratiam. Juxta rationis judicium nihil immundum praeter peccatum. Sensualitas immundum reputat, quod sensus carnis horret vel nauseat. Quando divina sanctio aliquid quod naturaliter mundum est immundum decernit, gratia significationis id facit, et ad aliquid quod veraciter immundum est de moribus hominum delendum intendit. Multa igitur quae secundum consuetudinem vel aliquam institutionem reputantur immunda, juxta proprietatis suae rationem judicantur munda et bona.

Chapter 36 of 51