Skip to the text

Explicatio aliquorum passuum difficilium Apostoli (pars 1)

Si ea quae de lege ab Apostolo diversis in locis dicuntur ad invicem conferantur, multa eis contrarietas inesse videtur. Videtur namque esse contrarius sibi ipsi, contrarius rationi, contrarius veritati, et quod his omnibus amplius est, sententiae ipsius Domini. Audi itaque clamantem atque protestantem: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis homo (Rom. III). Quomodo non est in hoc contrarius sibi, cum ipse protestetur alibi, quoniam: Non auditores, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Item alio loco: Lex, inquit, sancta est, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII). Iterum alias ab eodem dicitur: Lex iram operatur (Rom. IV). Quid magis contra rationem videtur, quam quod mandatum quod sanctum, justum et bonum dicitur apud justum et pium Dominum, iram, non gratiam potius operetur? Alias autem dicit, quod: Lex neminem ad perfectum adducit (Hebr. VII). Quomodo, quaeso, id veraciter dici potuit, vel quomodo in hoc veritati contrarius non fuit, cum tempus legis tot justos, et tam perfectos habuerit? Nunquid Elias perfectus non fuit, in cujus spiritu et virtute, juxta Dominicum testimonium, venit quo inter natos mulierum major nemo surrexit? (Matth. XI.) Quid de caeteris prophetis, quid de justis et regibus dicturi sumus, qui quod apostoli viderunt, videre voluerunt, nec potuerunt? Si legis praevaricatores erant, nunquid justi esse poterant? si observatores, nunquid inde justi non erant? Sententiae vero Domini contraria sentire videtur in eo quod alias loquitur: Si enim lex data esset quae justificare posset, vere ex lege esset justitia (Galat. III). Legisperito autem quaerenti quid faciendo vitam aeternam possideret, et ad illius interrogationem Domino prima et maxima legis mandata proferenti Dominus respondit: Hoc fac, et vives (Luc. X). Quid ergo? Nunquid non potest obtineri justitia unde obtinetur vita aeterna? an vita aeterna poterit haberi sine justitia? Quis quid horum dicat, vel dicere praesumat? Hoc, inquit, fac, et vives. Vives haud dubio diligendo ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente Deum tuum, et proximum tuum sicut teipsum. Sunt qui dicant opera legis esse quae fiunt ex timore, opera vero Evangelii quae fiunt ex amore. Servire autem sine dilectione non potest hominem justificare. Unde et secundum eos dicitur merito quia ex operibus legis non justicabitur omnis homo. In testimonium vero assertionis suae adducunt quod alias in Apostolo legunt: Non enim accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: Abba (Pater ) (Rom. VIII). Constat itaque, inquiunt, quia sub timore serviebant qui spiritum timoris, non amoris acceperant. Hinc est quod adhuc addunt, quod lex sit mandatum sine gratia, Evangelium vero mandatum cum gratia. Fateor, non me recolo legisse ubi lex praecipiat servire ex solo timore, ubi prohibeat implere mandata ex vera dilectione. Nunquid, quaeso, legis opera non erunt quae ipsa injungit, et ejus opera erunt quae ipsa non tradit? Sed dicunt quia spiritum servitutis acceperunt qui sub lege fuerunt. Audacter dico, et indubitanter affirmo, quoniam eorum qui tempore legis, et eorum qui tempore Evangelii hucusque fuerunt, alii spiritum timoris, alii vero spiritum dilectionis acceperunt. Nunquid soli illi legem non tenuerunt, qui, abundante charitate et timorem foras mittente, ex sola dilectione observaverunt? Legis certe est, et Evangelii doctrinam exhibere: Domini vero gratiam dare, vel subtrahere, et spiritum pro beneplacito infundere. Quid ergo sibi volunt qui dicunt legem esse mandatum sine gratia, Evangelium vero mandatum cum gratia? Quam saepe videmus temporibus nostris habere majorem gratiam in exsequendis mandatis imperitos auditores, quam quosdam peritissimos Evangelii praedicatores. Nunquidnam Evangelium non est quod docent qui apostolicam doctrinam eruditissime praedicant, sed implendi gratiam nec ipsi habent, nec aliis dare valent? Nunquid antiqui illi sine lege vivebant qui legis doctrinam simul et gratiam acceperant?

Sunt item qui dicunt sola illa recte dici legis opera quae cum lege sunt inchoata, et cum lege terminata. Sed dico interim quod sentio, et ad haec succincta brevitate respondeo. Opera illa legis quae cum lege sunt inchoata, et cum lege terminata, aut justificabant impleta, aut non. Si itaque justificare potuit eorum impletio, quomodo verum erit quia ex operibus legis non justificabitur? Sunt forte qui dicunt, et si non dicunt, non inepte dicere potuerunt, quod merito distinguendum sit inter opera naturalia, legalia atque evangelica. Merito namque opera illa specialiter Evangelio conscribenda sunt quae ex Evangelio institutionem acceperunt, quemadmodum sunt regeneratio, confirmatio et Dominici corporis et sanguinis communio, et nova quorumlibet institutio. Legalia vero sola illa modo quodam speciali sunt dicenda, quae, uti jam dictum est, cum lege sunt inchoata, et cum lege terminata. Naturalia vero illa merito dici debent, quae ab hominibus per legem naturalem intelligi potuissent, etiamsi lex et Evangelium nunquam instituta fuissent. Juxta hanc utique distinctionem forte dicturus est aliquis, quia per legis opera debemus intelligere illa sola legalia instituta de quibus tenemus pro certo quoniam ex sola illorum impletione non justificabitur omnis caro. Legis autem nomine, ut alicui forte videbitur, oportet intelligi tam naturalia decreta, quam legalia instituta, quantum utraque in lege sunt scripta. Dicit enim Apostolus: Factores legis, non factores operum legalium justificari. Sed quod de lege affirmat, de operibus legis negat. Ex operibus legis, inquit, non justificabitur omnis homo. Non dicit ex lege, sed ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Et item alio loco: Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis (Rom. III). Ibi dicit quoniam ex legis operibus homo justificari non potest. Hic dicit, quantum sine legis operibus justificari potest. Si quis Apostolum sic sensisse existimat, quaero ut super hoc mihi respondeat, utrum Apostolus hoc dicat de statu praesenti, an potius de statu priori? Si hoc dixit de tempore prioris status, videbitur adversari testimonio legis et prophetarum textus sermonis illius. Nonne quotidie lex clamabat ut peccator, et poenitens juxta modum quantitatemque peccati hoc vel illud tum pro peccato, tum pro delicto offerat, et remittetur, inquit, ei, et propitius ei erit Dominus (Num. XXX)? Quomodo, quaeso, homo inde non justificatur unde ei peccatum dimittitur, et Dominus propitiatur? Si vero hoc quod de operibus legis dixit pro statu hujus temporis intelligi voluit, quid, quaeso, magnum dixit? Nam, si adhuc animalia sacrificamus, procul dubio aut judaizamus, aut gentium more idololatriae ritus praetendimus. Dico itaque pro istis quod Apostolus dicit de sacramento circumcisionis; quoniam, si adhuc sacrificiis et caeteris legis caeremoniis insistimus, Christus nihil proderit nobis. Vultis autem apertius nosse quae dico? Certe quae in lege ad expiationem peccati immolabantur, in figura futurorum sacrificabantur. Nam Christi passionem et mortem in redemptionem peccatorum futuram praefigurabant, et eo ipso virtutem expiationis et sanctificationis habebant. Si igitur adhuc in figura futurorum sacrificamus, falsitati non veritati deservimus. Nam, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (I Cor. XV). Si absque redemptionis nostrae figura sacrificamus, idololatriae, ut dictum est, formam praetendimus, et in eo ipso animalium sacrificia Christo conferimus, et (quod sceleratius est!) ipsi praeferimus. Nam si sola illa contempto divino sacrificio offerimus, Christo procul dubio ea praeferimus. Si cum divina hostia, et illa (velut ex utrisque salutem quaerentes) offerimus, procul dubio ea Christo conferimus, et Christi hostiam velut minus sufficientem judicamus. Quid ergo magnum est Apostolo dicere quod ex legalibus operibus nemo justificabitur, cum ex eorum exercitiis quilibet reprobabitur, potius quam justificabitur?

Sed ad ista fortasse respondes, et dicis: Propter quosdam legiszelatores, quos lucrifacere potius quam scandalizare cupiebat, parcius quidem dicebat, sed tamen vera dicebat. Nam quantum ad praesentem statum, legalia instituta inquinant potius quam sanctificant. Quantum vero ad priorem statum sine naturalibus decretis, sola legalia hominum ad salutem sufficere non valebant. Hinc est quod non dicit ex lege, sed exoperibus legis non justificabitur omnis caro. Et iterum: Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Sine operibus legis, inquit, non sine lege, sub nomine operum intelligere volens sola legalia, sub nomine legis tam legalia quam naturalia, utpote quae continebat ista et illa. Hinc est quod dicit, quia factores legis justificabuntur. Quid enim sanctius, quid justius, quid denique perfectius esse potest, quam diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota mente, et proximum sicut seipsum? Conferre itaque lex potuit justitiam, nec qualemcunque, sed plenam atque perfectam. Ad haec breviter ipse respondeo et dico: Si Apostolus ita sensit quod lex perfectam justitiam conferre potuit, quid alias dicit quod lex neminem ad perfectum adduxit? Si ex lege justitia confertur, quomodo iram operatur? Nunquid conferendo justitiam operatur iram, et iram operando conferre potest justitiam? Quantum mihi videtur, aliam ab antedictis expositionem quaerere oportebit qui sensum apostolicum intelligere voluerit. Quantum mihi videtur, in his omnibus necdum perierunt illae quaestiones, in quibus aliquando, ut Augustinus scribit, sibi visus est adversari testimoniis legis et prophetarum textus apostolici sermonis. Qui enim dicit ex legalibus operibus hominem non posse justificari, nonne adversari videtur Moysi scribenti, imo Domino jubenti: Homo qui cognoverit peccatum suum offerat hoc vel illud et remittetur ei, et propitius erit ei Dominus.

Compellit me importuna vestra petitio super his quae proposita sunt dicere quae sentio, et fidenter spero ubi Joannes quaerit, gratia non deerit, tam ad veraciter sentiendum quam ad utiliter proferendum. Non est nostri moris maxime in rebus magnis, et multum profundis, aliquid de nostro sensu praesumere, vel quasi auctoritate nostra aliquid statuere, vel affirmare. Itaque de ipsius sacrae Scripturae testimoniis, in quantum dederit Dominus, eliciamus unde dubitationis nostrae nodos dissolvere possimus. Illud autem certissimum est, et de quo nemo dubitare potest, quia lex aut talis erat quae impleta justificare poterat, aut talis quae nec impleta quidem justificare poterat. Sed, si impleta justificare non posset, nullo modo Apostolus diceret, quod factores legis justificarentur. In eamdem sententiam currit quod Dominus de duobus maximis mandatis legisperito dixit: Hoc fac et vives. Ecce quomodo certa auctoritas probat quod lex impleta justificat. Iterum dico quod lex aut talis erat quae ab illis quibus data est impleri poterat, aut talis quae ab eis impleri non poterat. Sed hoc ipsum quod quaerimus apostolico iterum testimonio comprobemus: Quod impossibile erat, inquit, legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens, in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII). Perpendis, ut arbitror, ex his quam impossibile fuit legi justificare, quamque necessarium nobis erat pro tali remedio ut Deus Filium suum mitteret, ut Dei Filius seipsum exinaniret, et in similitudinem carnis peccati veniret, et de peccato peccatum damnaret, ut vel sic justitia legis impleretur in nobis. Sed nunquid totum quod legis erat, etiam impossibile erat? Minime, sed in ea parte qua lex infirmabatur per carnem. Vultis et illud audire, quomodo infirmabatur ex carne: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum (Galat. V); et alibi: Scio quia non habitat in me (hoc est in carne mea) bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII). Si itaque prolata testimonia diligenter discutimus, absque dubio inveniemus quod quaedam praecepta legis talia erant quae impleta justificabant; quaedam autem, quamvis impleta, minime justificabant. Nihilominus vero quaedam talia erant quae impleri poterant, et quaedam, quae procul dubio impleri non poterant. Sed quae impleri poterant absque dubio justificare non poterant, et e converso quae justificare poterant impleri non poterant. Merito ergo clamat Apostolus: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Si nulla caro, nullus homo, quantum omnis homo caro; quia carnalis venundatus sub peccato. Quomodo, quaeso, caro factus et carnalis effectus justificari potest, vel ex eo quod facere potest, et justificare non potest, vel ex eo quod justificare potest et facere non potest? Lex namque docet quid homo debeat facere, sed non aeque docet quomodo quod praecipitur possit implere. Ex sola itaque lege sola cognitio, non autem et impletio. Hinc est quod cum praemissum sit ab Apostolo quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro, statim subjungit et adnectit: Per legem enim cognitio peccati (Rom. III). Ecce habes utrumque et quid non sit ex lege, et quid sit ex lege. Per legem peccati cognitio, utinam et abolitio. Si enim abolitio, procul dubio et justificatio. Dico itaque: Si nemo justificatur ex lege, ergo aliunde. Nam quod nemo justus sit vel fuerit quis audeat dicere. Audi quid Dominus dicat apostolis: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X). Si justi, utique et justificati. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). Ipse est enim qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (ibid). Ecce ex his aperte cognoscitur unde homo justificatur. Procul dubio per fidem, non autem per legem. Justitia enim Dei per fidem Jesu Christi (ibid.). Ecce aperte habes quod ex fide est justitia.

Sed restat quaerendum utrum semper ex fide sola, an aliquando ex sola fide sine operibus, et aliquando ex fide simul et operibus. Quaeramus, si placet, super hoc ipsum ipsius Apostoli testimonium: Arbitramur, inquit, justificari hominem per fidem sine operibus legis. Ecce iterum habes aperte quod possit homo aliquando justificari ex sola fide absque legis opere. Sed nunquid semper ex sola fide, et sine omni legis opere? Minime. Nam si tempus operandi habet, fides sine operibus mortua est (Jac. II). Non enim auditores legis, sed factores justificabuntur. Absque dubio quandiu homini tempus operandi conceditur, ab eo, nec immerito, divinitus exigitur fides quae per dilectionem operetur. Ex prolatis itaque testimoniis manifeste colligitur quod homo quidem justificetur quandoque ex sola fide, quandoque ex fide simul et legis opere, nunquam vero ex sola lege. Ex his itaque, ut arbitror, perpendi potest quod Apostolus in suis dictis sibi contrarius non est. In eo siquidem quod dicit uno loco, quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro, aperte dat intelligere quod humanae industriae omnino non sufficit sola legis doctrina sine fide Christi et gratia: Gratia, inquit, Dei sum in quod sum (I Cor. XV). Sed item, ne lex talis esse putetur quae impleta justificare non possit, ideo de eadem alio loco dicit: Non enim auditores, sed factores legis justificabuntur. Nam sive concedatur, sive non concedatur quod alicui homini tanta gratia data, vel danda sit, quod eam implere possit, nihilominus tamen verum est quod ejus impletio sit hominum justificatio. Docet ergo Apostolus quod lex per se sola nunquam homini confert justitiam, imo quod adhuc gravius est, operatur et iram. Sed unde hoc utique contingat, Apostolus ipse subjungendo manifestat: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV). Inde enim iram operatur, quoniam ex sola legis doctrina sine adjuncta gratia auditores legis non tam factores quam praevaricatores efficiuntur. Nam, ne legis mandata inepta potius quam impossibilia putarentur, ideo ab Apostolo alio loco dicitur: Lex quidem sancta et mandatum sanctum, et justum et bonum. Putas fortassis de solis moralibus mandatis hoc dictum. Ego audacter dico de quolibet legis instituto quod tempore suo fuerit sanctum, et justum et bonum utpote a Deo institutum, et homini divinitus injunctum.

Quid, quaeso, fuerunt sacrificia, nisi passionis Christi et mortis figura, eo ipso ejusdem sacramenta? Erat itaque in uno eodemque opere et redemptionis nostrae figura et debita obedientia. Certe si Abraham filium suum sine divino praecepto mactare voluisset, summa impietas et horrendum flagitium esset. Si ergo sanctum, et justum, et pium fuit filium suum ad Domini mandatum sacrificare, cur non eodem modo dicatur sanctum, et justum, et bonum pecus quod sine peccato occidi potest, ad Domini mandatum Domino offerre et immolare? Quod igitur lex iram operabatur, non fuit ex legis imperfectione, vel inordinatione, sed ex hominis infirmitate et imperfectione. Vultis et hoc ipsum non ex me, sed ab ipso Apostolo audire: Scimus, inquit, quod lex spiritualis, ego autem carnalis sum venundatus sub peccato. Quod enim operor non intelligo. Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio (Rom. VII). Ecce jam habes unde praevaricatio, ecce jam tenes quod non sit ex legis, sed hominis vitio. Nihil igitur contra rationem dicitur in eo quod clamat quod mandatum sanctum et justum iram operatur. Juxta Dominicum testimonium verum est, nec possumus negare quod ante adventum Christi multi justi fuerunt et prophetae, non tamen veritati contrarium fuit quod Apostolus dixit, quia lex neminem ad perfectum adduxit. Quod enim justi fuerunt, et quidquid perfectionis habere potuerunt, hoc eis contulit non nuda legis doctrina, sed adjuncta gratia divina. Non enim est volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). Nam nequaquam sunt justificati sine fide et gratia Christi. Nam, nisi Christum venturum crederent atque sperarent, nullo modo ejus adventum tanto tempore desiderarent. Quid enim aliud sonat quod Dominus apostolis dicit: Multi reges, et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt? (Luc. X.) Eorum itaque justificatio non tam ascribitur legi quam fidei, et gratiae Christi. Nunc illud consideremus, quomodo Dominicae sententiae non sit contrarium hoc quod Apostolus de lege sentit cum dicit: Si enim data esset lex quae posset justificare, vere ex lege esset justitia. Vides quia secundum Apostolum lex nec vivificare, nec justificare potest; sed ut quid hoc, nisi quia impleri non potest? Non enim potest homo non concupiscere, sicut nec toto corde, tota anima, tota mente diligere, quo tamen nihil est sanctius, nihil utique est justius. Certe si ignaris, sed sanis, et ad perficiendum robustis talis lex data fuisset, absque dubio obedire volentes et justificare et eo ipso sanctificare potuisset. Sed data est pro certo infirmis, et multum imperitis, et ad implendum minus idoneis. Item si doceret ignaros quid eos oportet facere, et infirmos similiter quomodo possent imperata perficere, procul dubio quod fateri oportet et justificare et vivificare potuisset. Docet autem lex tantum quid debeat fieri, sed non docet quomodo ab infirmis posset impleri. Negat autem Apostolus quod ex sola cognitione sive doctrina perficiendi; negat, inquam, et merito, hominem non posse vivificari. Sed quod Apostolus negat de sola mandati cognitione, Dominus affirmat de mandati impletione: Hoc, inquit, fac, et vives. Non dicit, si hoc scis, vives: sed, hoc fac, et vives. Quod igitur Dominus affirmat, Apostolus non negat; et quod Apostolus negat, Dominus non affirmat. Nam, ut dictum est, Apostolus loquitur de sola mandati cognitione, Dominus autem de ipsius impletione.

Hic non immerito quaeritur qua ratione illis imputetur, vel quomodo in eis iram operetur quod legem non impleverunt qui eam implere non potuerunt, vel quid eis profuit talem legem accepisse quam nullo modo potuerunt implere? Talem certe, nec immerito, legem accipere debebant, qui omnia de propriis viribus, non de divino adjutorio praesumebant, juxta quod ad Moysen fiducialiter dicebant: Omnia quae locutus est Dominus faciemus (Exod. XXIV). Quid tibi videtur, qui post tantam et tam constantem promissionem omnino neglexerunt? Nunquid eos excusare poterit tanta negligentia, vel qui fortiter insistentes, sed deficientes per proprium defectum et multiplex experimentum humiliari non potuerunt, nunquid eos excusare potest tanta superbia? An illos, quaeso, qui per multam experientiam infirmitatem suam agnoverunt, sed ad impetrandam adjutricem gratiam desides fuerunt, poterit excusare tanta desidia? Quis hoc dicat, vel dicere audeat? Ex his itaque facile perpendere potes acceptae legis praevaricatores quam sint inexcusabiles. Nam illi quidem qui pro viribus satagentes, et deficientes tum per proprium, tum per alienum defectum suam infirmitatem et impossibilitatem agnoverunt, et in divino adjutorio de caetero totam spem suam posuerunt, impetrata et accepta divinitus gratia, justificari meruerunt. Data itaque lex aliis profuit, et aliis omnino non profuit. Sane profuit viventibus bene, obfuit autem utentibus male. Ubi vero obfuit, non fuit vitium legis, sed vitium abutentis. Ad hoc namque lex data erat, quae impleri debuerat, et impleri non poterat ut satagentes et deficientes intelligerent quam frustra de suis viribus praesumerent, quod sine gratia divina implere non possent.

Adhuc fortassis insistitis, et dicitis quia quidquid de lege dictum est, etiam de Evangelio dici potest. Nam, sicut non sufficit ad justitiam legis doctrina sine gratia divina, sic procul dubio nec doctrina evangelica sine gratia divina, neutra impleri potest, neutra justificare potest. Cur ergo quod de lege dicitur non dicatur de Evangelio, quod ex operibus Evangelii non justificabitur omnis caro? Nunquid et ipsum neminem ad perfectum adducit de quo constat quod sine gratia impleri non possit? Juxta eamdem considerationem possumus aestimare quod omnino non possit aliquem vivificare, sicut nec justificare. Ad haec autem respondeo, et dico quod doctrina legis est simplex, evangelica triplex. Evangelium siquidem docet quid debeat fieri, quomodo possit impleri, et quod impletum non fuerit quomodo possit suppleri. Docet autem solummodo lex, ut dictum est, quid homo debeat facere, nec addit quomodo possit implere, et ea propter neminem potest justificare. Evangelica autem doctrina ut sit usquequaque perfecta, docet tria illa jam dicta. Quid facere debeas doceris cum a Domino audis: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Joan. XVIII). Sed, ne quis idipsum de suis viribus praesumat, ab eodem magistro docetur, cum alias ab eodem dicitur: Sine me nihil potestis facere. Sicut palmes non potest fructus facere nisi manserit in vite, sic et vos sine me nihil potestis facere (Joan. XV). In acquirenda igitur gratia per quam possimus implere quod volumus, quis, quaeso, erit obtinendi modus? Si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis (Joan. XIV). Si gratia egetis, petite secundum quod debetis, et accipietis. Sed quomodo in ejus nomine petimus si in ipsum credimus? Hoc est quod te docere voluit, cum dicit: Creditis in Deum, et in me credite (ibid.). Qui igitur quod debet implere non potest, in Christum credat, in Christo petat Patrem qui omnia potest. Postulet itaque Spiritum illum qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Spiritum, inquam, qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult. Si fide qua oportet hunc petitis, procul dubio accipietis. Si enim nostis cum sitis mali bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? (Luc. XI.) Ecce aperte habes, ut arbitror, quod a te debet fieri, quomodo, vel qua ratione possit impleri.

Sed adhuc tibi quaeris ostendi unde hoc quod per negligentiam, vel alio quolibet modo impletum non fuerit, possit suppleri. Dic tu prius quantum debes Domino tuo. An forte centum cados olei? Debitum grande, et ad solvendum difficile. Debitum grande diligere Deum ex toto corde, tota mente, tota anima. Ecce debitum decem millium talentorum. Non mirum, si multum times et trepidas, sed breviter audi quid facias. Dimitte denarios centum qui debentur tibi, et omne debitum dimittetur tibi, et cum fiducia pro te tuique similibus orare poteris, dimitte nobis debita nostra sicut et nos, etc. Quid, inquis, si mihi nil debetur, quomodo quod ipse debeo mihi dimittetur? Eodem ordine, ex eodem fonte unde hausisti in exsequendis gratiam, hauri et in miserendis miserationis indulgentiam. Videre potes ex his certe ad perfectionem doctrinae Evangelio nihil deesse. Habes in eo unde possis justificari, habes ex eo unde possis vivificari. Qui manducat, inquit, carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI).

Quid adhuc amplius quaeris? Nunquid tale aliquid potuit agnus ille legalis? Ecce Evangelium exhibet unde homo justificari possit, quod legalis doctrina omnino non potest. Sane sub lege multi fuerunt perfecti, certe sub tempore Evangelii multi sunt imperfecti. Legi tamen non ascribitur illorum perfectio, sic nec Evangelio istorum imperfectio. Nam hoc illis contulit gratia divina, non autem legis doctrina.

Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Galat. II). Aliud est esse justum et aliud est esse justificatum. Siquidem Deus est justus, nec tamen justificatus. Constat autem quoniam peccatum facit hominem injustum. Quid itaque est peccatorem justificari, nisi a peccato liberari? Ex peccato namque fit homo tam obnoxius vitio quam supplicio. In uno obligatur ad culpam; in alio obligatur ad poenam. In uno incurrit debitum servitutis, in alio vero debitum aeternae damnationis: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. III). Qui autem servus est, eget redemptione ut possit liber exire. Lex autem nec docet unde homo redimi debeat, nex exhibet unde liberari valeat. Legis itaque doctrina non liberat a peccato, et (quod consequens est) ex ea non justificabitur omnis caro. Quid tamen lex facit? Docet quid homo debeat facere, docet quid debeat cavere, sed non docet quomodo possit implere. Prohibet concupiscere, praecipit Deum ex toto corde diligere; praecipit amorem ordinatum, prohibet inordinatum. Audistis quid facit, audite quid efficit. Quod prohibet a carne omni hora agitur; quod praecipit vero nunquam a carne impletur. Unde et ex ejus operibus nemo justificatur. Quidquid enim docet aut tale est quod facere non potest, aut tale quod justificare non potest. Ex his, ut arbitror intellexisti quae sit frequentia peccandi. Attende nunc quae sit violentia peccati. Praecipitur in lege pro certis quibusdam peccatis ut praevaricatorum alius lapidetur, alius comburatur, alius alia quacunque morte moriatur. Verumtamen multa ejusmodi crimina a legis auditoribus committebantur. Facile itaque perpendi potest quanta violentia peccati, quae in quibusdam nec ipso mortis periculo potuit coerceri. Data itaque lege et sequente frequenti et multiformi praevaricatione, manifeste innotuit quanta sit frequentia peccandi, quantave violentia peccati. Hinc est quod cum praemissum sit ex operibus legis non justificabitur omnis caro, statim subjungitur ab Apostolo: Per legem enim cognitio peccati (Rom. III). Aperte itaque datur intelligi vel dat intelligere, quoniam per legem est sola cognitio peccati, non autem et abolitio. Nam, si abolitio, utique justificatio. Mirabitur fortassis aliquis cur non dicatur potius cognitio mandati, quam cognitio peccati; nam et illud aeque veraciter potuit dici. Nam, sicut per legem sola peccati cognitio, non autem abolitio; ita per legem sola mandati cognitio, non autem ejus impletio. Sed quantum mihi videtur, si praemisisset quod ex operibus legis nemo justus esset, vel justitiam haberet, convenientius subjungeret: Per legem enim cognitio mandati, quam si diceret, per legem enim cognitio peccati. Quid enim rectius dicitur justitia quam divini mandati observantia? Hominis justificatio idem est quod ejus liberatio a peccato. Cum igitur de hominis justificatione praemiserit, facile est videre quam convenienter subjungit: Per legem cognitio peccati, potius quam cognitio mandati.

Chapter 39 of 51