Skip to the text

Explicatio aliquorum passuum difficilium Apostoli (pars 2)

Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum venundatus sub peccato (Rom. VII). Merito quaeritur in quorum persona Apostolus haec dicat, maxime propter illa, quae consequenter adjunguntur.

Quaeritur ergo utrum dicatur an in persona infirmorum vel imperfectorum, an potius in persona tam istorum quam illorum. Nam quantum mihi videtur, luce clarius constat quid de criminosis, haec nec exponi debeant, nec recte omnino intelligi valeant. Quis enim deinceps poterit criminosum quemlibet de suo crimine rationabiliter arguere, si potest in sui excusationem apostolicum testimonium adducere, et arguenti audacter respondere: Non ego operor illud, sed quod habebat in me peccatum? Quid est enim haec apostolica verba sic exponere ut possint etiam impiis convenire? Quid, inquam, aliud est quam operarios iniquitatis docere declinare cor suum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis? Sed illud in his Apostoli verbis videtur esse quaerendum, utrum sit dictum sub forma perfectorum, an imperfectorum? Sed quomodo potest convenire Apostolo, vel cuilibet perfecto viro, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato? Qui namque merito dicerentur spirituales, si Paulus, vel Pauli similes creduntur esse carnales? Si solis infirmioribus convenit quod hoc loco Apostolus disserit, procul dubio non efficit quod ex his verbis probare contendit. Dixerat namque de lege quod non possit conferre justitiam, quin potius quod operetur iram. Sed ne hoc crederetur esse ex vitio legis, non hominis, ideo consequenter adjungit et dicit, quoniam lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Hic autem Apostolus manifeste ostendit quod ex vitio hominis sit quod ex lege justificari non possit, quoniam ad ejus impletionem omnino non sufficit. Sciendum itaque in primis quod secundum diversos respectus positiones verborum diversis modis accipimus. Aliter ergo de homine secundum praesentem statum judicamus, aliter vero secundum illum qui fuit ante peccatum. Secundum praesentem statum alii dicuntur spirituales, alii vero carnales. Sed procul dubio respectu primae conditionis quantumlibet religiosus non immerito dicitur carnalis. Quantum autem ad praesentem statum, carnales dicuntur qui post concupiscentias suas eunt, et carnalibus desideriis deserviunt. Spirituales qui carnis desideriis fortiter resistunt, et spiritualibus studiis vehementer insistunt. Carnalium est carnis concupiscentias sentire et consentire. Spiritualium sentire, nec consentire; sed resistere, sed repugnare, sed mortificare. Sed, si ad primae conditionis statum respicimus, in eo ipso carnales sumus quod carnis concupiscentias, et foedas, et inordinatas delectationes sentimus. Si enim homo non peccasset, nec carnalia magis quam liceret, nec spiritualia minus diligeret quam deceret; sed in utrisque diligendis et modestiae metas, et aequitatis mensuram, et agnoscere simul et observare potuisset. Sed postquam status sui rectitudinem homo sponte deseruit, jam semel sub peccato venundatus, et carnalis effectus ad neutrum sufficit: nam multiformiter quidem et errat judicio, et effrenatur desiderio. Quam vera itaque est illa prophetica sententia: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII), quam verum est et illud apostolicum: Si dixerimus quod peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Tam vere potest intelligi de quolibet religioso, ego autem carnalis sum venundatus sub peccato, unde autem et in quibus carnalis sit ostendit, cum subjungit: Quod enim operor, non intelligo. Non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Ecce tria mala in quibus consistit carnalitas nostra. Quod facimus non intelligimus; non facimus quod volumus, facimus quod nolumus. Sed duo posteriora Apostolus conjungit, quoniam utrumque ex uno vitio descendit. Ex vitio namque concupiscentiae descendit utrumque et quod tepidi sumus ad bonum, et fervidi ad malum: Quod operor, inquit, non intelligo (Rom. VII), et hoc illi utique ex ignorantiae vitio. Non, inquit, quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Ex hoc utique gemino vitio accipimus, ut carnales simus quandiu in carne vivimus.

Notandum autem quod Apostolus ad unum quod praemisit duo subsequenter adjungit. Praemisit quod carnalis fuerit, et unde hoc ei inesset ex duobus subjunctis ostendit. Repetenda itaque est prima sententia, et ad utrumque subjectum in hunc modum conjungenda. Carnalis sum venundatus sub peccato. Quod enim operor non intelligo. Carnalis, inquam, sum venundatus sub peccato, non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Quisque potest experiri in semetipso quam veraciter dicatur, quod operor non intelligo. Nunquid quid operabatur intelligebat qui Domino in oratione dicebat: Gratias ago tibi, Domine, quia non sum sicut caeteri hominum? (Luc. XVIII.) Nunquid et illi quid dicerent bene intelligebant: Omnia quae locutus est Dominus faciemus? (Exod. XLII.) Verba enim videntur magnae devotionis, et sunt vere verba magnae praesumptionis. Saepe unde homo putat excitare devotionem, nutrit elationem, pascit praesumptionem. Sed unde hoc, quaeso, nisi quia quod agit non intelligit? Saepe superbit homo, et nescit. Saepe praesumit, et interim non intelligit. Pro utraque ignorantia solet subtrahi gratia divina. Nam, dum praesumptuose agit et nescit, subtrahitur gratia ne efficiat quod cupit. Dum superbit et nescit, permittitur saepe in id cadere quod erubescit et odit, et potest dicere qui ejusmodi est: Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Errat autem non solum in discernendo, verum etiam in deliberando quantumlibet homo spiritualis, dum quod putat cooperari sibi in bonum, cooperatur sibi in malum, et quod sibi credit cooperari in malum, cooperatur in bonum. Sed unde hoc bonum accidit, nisi quia quod operatur non intelligit? Sed quid mirum si quod operamur non intelligimus, qui quid oremus, prout oportet, nescimus. Quis enim in orando decipi non possit si apostolus Paulus in hoc ipso decipi potuit? Nam illud a se auferri ter postulavit, quod illi ob humilitatis custodiam tam misericorditer quam utiliter inflictum fuit.

Ut sapiens architectus fundamentum posui. Si quis autem superaedificaverit supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit (I Cor. III). Sunt qui diffiniunt hoc loco fundamentum esse fidem ex dilectione operantem. Fidenter dico quod fundamentum tale nemo hominum in corde humano potest ponere. Quid credendum sit homo hominem docere potest. Sed dilectionem homo homini infundere non potest. Charitas siquidem Dei diffusa est in cordibus nostris, non per hominem, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Quod, quaeso, est illud fundamentum quod Paulus posuit, et a Paulo poni potuit? Certe quomodo in Christum credi oporteat Paulus docere potuit, et absque ambiguo docuit. Hoc fidei nostrae documentum constat pro certo spiritualis aedificii fore fundamentum. Primo omnium est ut sciat homo quid debeat credere, vel facere, et hoc potest homo per hominem nosse. Debet itaque praedicator veritatis diligenter edocere quid oporteat credere, quibus operibus debeat homo insistere, vel quomodo perpetrata mala per veram poenitentiam possit delere, et hoc erit ei fundamentum ponere. Quam multi sunt qui hoc catholicae doctrinae fundamentum et habent, et memoriter tenent, sed multum diversa superaedificant! Nam alii bona actitant, alii in spe resipiscendi peccant. Utrique ergo verae fidei fundamentum habent, sed diversa superaedificant. Alii aurum, argentum, lapides pretiosos; alii ligna, fenum, stipulam. Aurum, argentum, lapides pretiosi non possunt igne consumi. Ista sane possunt per ignem transire, et post incendium manere: Si cujus, inquit, opus manserit, quod superaedificavit mercedem accipiet. Si igitur per hujusmodi mercedem acquirimus, quid aliud per aurum, argentum, et lapides pretiosos quam bona opera intelligere debemus. In lignis autem, feno et stipula quid, quaeso, intelligi oportet, bona opera an mala? Ligna vero, fenum et stipulam solet ignis consumere, et velut in nihilum redigere. Sed absit ut ignis ille futurus bona opera consumere, et annihilare possit. In lignis itaque, feno et stipula non recte intelliguntur, nisi opera concrematione digna, et ad consumendum, non ad remanendum idonea. Quae sunt ergo ista arsura et igne consumenda, nisi opera mala? Si cujus, inquit, opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Qui, quaeso, sunt isti operarii qui salvantur quidem non quasi per bonam operationem, sed sic utique quasi per ignem? Illud pro certo tenemus quod quilibet malus operarius per ignem purgatorium purgari non possit, nisi de perpetratis malis veraciter poenituerit. Sola siquidem vera poenitentia facit ut malorum perpetratio purgatorio igne consumi atque deleri possit. Nulla autem crimina sunt adeo detestanda quae vera poenitentia non faciat solubilia. Videntur itaque esse duo genera operum insolubilium, unum autem genus operum solubilium, vera perseverantium bona, perseverantia non poenitentium mala, et nullo termino delenda. Mala autem vere poenitentium absque dubio solubilia sunt, et quae absque dubio igne purgatorio deleri possunt. In lignis itaque, feno et stipula intelligimus quaelibet mala solubilia. Sed quoniam igne consumi nequeant, sed in aeternum maneant, non solum bona permansura, verum etiam mala insolubilia, quid est quod dicit, cujus opus manserit quod superaedificat mercedem accipiet? Sed ad illos solummodo operarios de quibus jam antea praemisit referendum est quod subjungit, si cujus opus manserit. Eorum itaque operariorum qui aedificant non ferrum, plumbum et stagnum, sed aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; ejusmodi, inquam, operariorum si cujus opus manserit mercedem accipiet. si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Per aurum itaque, argentum et lapides pretiosos intelligimus, ut diximus, bona perseverantia. Per ligna, fenum et stipulam mala solubilia. In auro recte satis intelligitur speculatio veritatis; in argento verbum praedicationis; in lapidibus pretiosis exercitia virtutis; in lignis, feno et stipula intellige perversitatis, superfluitatis et vanitatis opera, per veram poenitentiam facta remissibilia.

Mirandum fortassis videtur quibusdam quomodo Apostolus judicat flagitiosum illum qui patris sui uxorem habebat tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini nostri Jesu Christi. Illud vero non potest in dubium venire, quod virtute, qua potuit daemoniacum a daemonio liberare, eadem etiam posset (ubi ratio hoc exigeret) daemoniacae vexationi tradere. Sed, si flagitiosus aliquis Satanae traditur et daemoniacus efficitur, non ei in hoc via salutis aperiri, sed intercludi videtur. Commissa siquidem crimina non possunt deleri sine vera poenitentia. Daemoniacus autem, cui sensus deest, quomodo veram poenitentiam habere potest? Quomodo ergo flagitiosum illum Satanae tradendum Apostolus judicat, ut spiritus salvus fiat? Sciendum itaque quod vexatio daemoniaca alia continua, alia interpolata. Continuam vexationem patitur qui nunquam quiescere sinitur, sed continuis furiis agitatur. Interpolatam autem vexationem incurrit, qui pro diversis temporibus sensum quandoque amittit, quandoque recipit, et inter multiplices fatigationes animus fatigati aliquoties ad semetipsum redit. Qui igitur interpolatae infamiae traditus fuerit, pro certo habet quomodo poenitere, et eo ipso quomodo salvari possit. Quis enim poterit tam obduratae, tam obstinatae mentis esse, ut in ipsa suae vexationis interpolatione, cum animus redierit ad se non doleat, et intime poeniteat illud commisisse; unde contingit et daemoniacam vexationem incurrisse, et omni ludibrio patere. Vide ergo quomodo ex vexationis interpolatione saepe agitur ut ipsa vexatio fiat ei in poenitudinem, et ex poenitudine ipsa efficitur ut ipsa vexatio sit ei ad purgationem. Dat ergo Apostolus patenter intelligi cujusmodi vexationi criminosum illum tradi voluerit in eo quod dicit, ut spiritus salvus sit. Nam, sicut ex continua daemonis vexatione via salutis potuit intercludi potius quam aperiri, sic e converso ex interpolata vexatione videbatur oportere aperiri, potius quam intercludi.

Notandum autem quod tradi in interitum carnis, pro certo quando homo moritur de caetero spiritus ipse carnis obsequiis pro voto non utitur. Caro itaque daemoniaci suo quodammodo spiritui moritur, quando spiritus malignus ejus obsequiis violenter abutitur, et spiritus proprius debito sibi corporis famulatu privatur.

Mirum tibi videtur quod ab Apostolo dicitur: Omnia mihi, inquit, licent (I Cor. VI). Multa siquidem sunt licita, non tamen omnia. Nam multa sunt omni homini omnino illicita. Sed quod dicimus licere, duobus modis solemus accipere. Eamdem enim positionem quandoque strictius, quandoque largius accipimus. Dicimus licere quod potest fieri ordinate. Aliquando dicimus licere quod est nobis liberum facere, sive possit, sive non possit fieri ordinate. Hinc est quod de facinoroso dici solet, hoc vel illud facinus libenter fecisset, si ei hoc facere licuisset; quod est dicere, si facultatem vel opportunitatem faciendi habuisset. Hinc est quod B. Gregorius in suo Dialogo de quibusdam minus religiosis fratribus dicit, qui beatum Benedictum in abbatem elegerant, sed jam eos propter arctioris vitae disciplinam elegisse poenitebat, unde et eum veneno exstinguere parabant, quia videbant sibi sub eo illicita non licere. Quid est, quod dicit eis illicita non licere, nisi eos ad illicita facienda nullam sub eo licentiam, vel libertatem habere? Scimus quoniam Deus in hominis posuit libertate utrum velit bona an mala eligere. Hinc est illud Sapientis de Domino dictum: Apposuit tibi ignem et aquam, ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit dabitur ei (Eccli. XV). Hinc est quod Apostolus enumeratis tot malis, subjungit, et dicit: Omnia mihi licent, licent utique non secundum concessionem, sed secundum solum permissionem. Secundum concessionem licent sola ordinata, secundum solam permissionem etiam inordinata. Multa enim Dominus fieri permittit, quae tamen nulli facere concedit. Omnia, inquit, mihi licent procul dubio quantum ad permissionem, sed non omnia expediunt, nec eorum quidem quae fiunt secundum concessionem. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate, sub nullius videlicet eorum quae fiunt ex sola permissione. Quod enim dicit non omnia expediunt, respicit ad illam licentiam quae est secundum concessionem. Quod vero dicit, sed ego sub nullius redigar potestate, respicit ad eam licentiam quae est secundum solam permissionem. Multa namque eorum quae concessa sunt majora bona impediunt, et idcirco non expediunt, nec tamen utentem servituti addicunt. Sed qui facit peccatum, servus est peccati. Si ergo volumus hanc servitutem vitare, et sub nullius redigi potestate, caute declinanda sunt quae licent ex sola permissione. Quod autem non omnia expediunt quae secundum concessionem licita sunt, evidenter ostendit, cum subjungit: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet (I Cor. VI). Escae utique ad ventris refectionem sunt factae, et idcirco secundum concessionem licitae, nec tamen expedit eis nimis indulgere, et studia necessariora omittere. Nimia namque eorum indulgentia ad quid valet, cum veraciter constet quod Deus hunc et has destruet. Quod autem non omnia quae licent secundum permissionem, liceant secundum concessionem, subsequenter ostendit cum protinus adjungit: Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori (ibid.). Escae quidem ad vescendum, venter autem ad utendum. Sed corpus non ad fornicandum, sed suo Domino ad serviendum. Quod enim fornicari possumus saepe cum volumus, non est indulgentia concedentis, sed probatio, vel desertio permittentis. Superius dixerat quod fornicarii regnum Dei non possidebunt, sed quia praevidebat multos fore qui hoc difficile crederent, et qui fornicationis malum non adeo damnabile putarent, ideo consequenter ostendit in duobus quid de hoc malo sentire debemus. Ostendit namque hujusmodi malum quam sit profundum, et quam sit prae omnibus intimum. Ex opere siquidem fornicationis tolluntur membra Christi, et fiunt membra meretricis. Hinc est videre hujusmodi malum quam sit profundum, quod de tanta sublimitate dejicit in hoc imum et foedum. Audi et hoc ipsum quam sit prae omnibus intimum: Omne, inquit, peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI). Sed, si volumus jura apostolicae sententiae plenius intelligere, oportet nos considerationem nostram altius attollere. Homo, ut in commune novimus, consistit ex gemina substantia, una corporea, alia incorporea. Corporea mori potest: incorporea non potest. Incorporea sine alimento subsistere potest, corporea vero omnino non potest. Sed corporea quidem substantia, quae naturam suam de seipsa servare non potest, de seipsa instaurare, imo et multiplicare potest, quod spiritualis substantia omnino non potest. Vides certe quia alia est praerogativa corporeae substantiae, alia est praerogativa substantiae incorporeae. Praerogativa incorporeae substantiae, quod potest in aeternum, et sine subsidio subsistere. Praerogativa corporeae substantiae, quod potest de sua substantia conformem sibi substantiam producere, et sui generis naturam seminando multiplicare. Hanc autem conformitatem substantiae non possumus de nobis producere sine distractione, ut sic dicam, propriae substantiae. Generatio namque prolis non fit sine quadam decisione generantis. In quo et illud notandum quod haec parentis in hoc opus decisio non fit, sed nec fieri potest de quolibet corporis membro, sed eruitur ab intimo et velut de quodam sui generis thesauro in intimis misso, et in id officii recondito. Sed cum nihil excellentius datum videatur corporeae substantiae hac dote naturae, gloriosius tamen est ab hoc officio cessare, quam exercere, eo quod post corruptionem naturae impleri non possit sine libidine, et foeda delectatione. Nam quod licet hoc exercere in propria conjuge, et causa tantum prolis generandae, hoc ipsum si bene attendas, indulgentiae est potius quam pudicitiae. Est autem in potu et cibo non modica delectatio, nec tamen est vitiosa, nisi cui nimia fuerit, et in crapulam, vel ebrietatem transit. In crapula autem et ebrietate est quaedam distractio alienae substantiae. In opere vero libidinis est quaedam distractio et decisio propriae substantiae. Ibi quidem vitiositatis exactio fit in corpore alieno. Hic autem in corpore proprio, imo ab ipsius corporis intimo. Bene itaque de reliquis dictum est, quoniam omne peccatum extra corpus est. Peccat autem non modo in intimo sui, sed et in ipsum corpus suum qui fornicatur, quoniam in turpitudinis usus corpus suum exinanire videtur et divini muneris praerogativa tam in suas quam in alienas sordes abutitur.

Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quomodo oporteat eum scire (I Cor. VIII). Quid, quaeso, ad ista dicemus? Ut de caeteris taceamus, quid de ipso Apostolo dicturi sumus? Si Apostolus se aliquid scire non aestimabat, qua fronte caeteros praedicando, scribendo, docere satagebat? Et si verum esse non existimat quod ex verbis praemissis denuntiat, quid, quaeso, idipsum tam constanter affirmat? Si se aliquid scire non existimavit, quid est quod superius praemisit, cum dicit: De his autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus? Sed hoc ipsum quod hoc loco videtur dicere in sequentibus videtur contradicere. Sed non in omnibus, inquit, est scientia. Quomodo, quaeso, omnes scientiam habent, si in omnibus scientia non est, et eam habentibus quomodo deesse potest? Sciendum itaque est quod alia est illa scientia quam habent omnes. Alia autem quam quidam non habent, sed habere valent. Alia vero quam in hac vita nemo habet, sed nec habere valet. Omnes scientiam habemus, ecce de prima. Non in omnibus est scientia, ecce de secunda. Ad tertiam autem respicit Apostolus in eo quod dicit: Si quis autem se existimat aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (Rom. II). Scientiam discernendi inter verum et falsum, bonum et malum, justum et injustum, quamvis alii perfectius, alii imperfectius, omnes tamen in commune habemus Judaei, Graeci, Barbari et Latini. Nam si ista scientia fidelibus et infidelibus communis non esset, nullo modo Apostolus dixisset: Cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (ibid.). Ecce de scientia quam omnes habent. Sed scientiam quae cum accepta gratia cuique sufficiat ad salutem multi non habent, adhuc tamen habere valent. De ejusmodi scientia intelligitur quod rectum ab Apostolo dicitur: Sed non in omnibus est scientia (I Cor. VIII). Quam ejusmodi scientiam ibi intelligi voluit, ostenditur in eo quod praemisit. Nam, etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo; et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Ad hoc autem illam quae omnibus est communis accipimus, ut illam quae sufficiat ad salutem quaerere et invenire possimus. Hanc autem vere salutis scientiam, alii habent majorem, alii minorem, et contingit saepe salvari eos qui habent minorem, et perire eos qui habent majorem. Magnitudo namque scientiae quibusdam est fomes superbiae, et eo ipso causa ruinae. Hoc ipsum innuit qui dicit: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Satanas stimulus carnis meae qui me colaphizet (II Cor. XII). Nemo autem qui est in hac vita ad plenum potest scire utrum jam cum accepta gratia, scientia quam habet possit sibi ad salutem sufficere. Haec est scientia quam in hac vita nemo habet, nemo apprehendere valet: Et si simplex, inquit Job, fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea (Job IX). In eamdem sententiam currit quod Salomon dicit: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Eccle. IX). Habemus ex ejus sententia quod ignoret homo quid conducat sibi in vita sua. Habemus secundum eumdem: Quia nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo sic, etc. (Ibid.) Ex his itaque verbis pro certo intelligimus quod certe securitatis scientiam in hac vita habere non possumus. Si igitur secundum Salomonem omnia in futuro incerta servantur, vide quid tibi sentiendum sit de scientia tua. Certe etsi magnum quid videatur secundum quantitatem, nescis si vel modicum quid sit, nescis si vel aliquid sit omnino tibi ad utilitatem. Qualis, quaeso, dicenda illa existimatio rei de qua nescis quantum ad te, utrum sit aliquanti vel nihili. Debemus itaque quantum possumus ad scientiam proficere, quantumcunque tamen profecerimus pro nihilo reputare, quandiu non possumus de ejus fine certum judicium habere. Juxta hanc itaque considerationem recte intelligitur quod per Apostolum dicitur: Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

Omnis amor aut est solum gratuitus, aut solum debitus, aut debitus simul et gratuitus. Modis autem duobus intelligi potest amor gratuitus. Recte dicimus dilectionem gratuitam quae est secundum solam gratiam. Plenitudo veri et summi amoris est quando tantus et talis est quo major vel melior esse non potest. Ubi non est summa perfectio, non valet, sed nec debet esse summa dilectio. Secundum solam gratiam est quod pro beneplacito tribuentis juste impendi, vel non impendi potest. Sed a divina excellentia omnino alienum est quidquid secundum solam gratiam dici potest. Item amor gratuitus non incongrue dicitur, ubi tribuenti omnia nil nisi amor retribuitur.

Chapter 40 of 51