Epistola prima. ( Epist s. Thomae Cantuar. Edit. Giles. T. II, p. 200.) ernisii abbatis et r. Prioris s. Victoris paris. Ad robertum herefordiensem.
ROBERTO Herefordiensi episcopo, ERNISIUS abbas, et R. prior Sancti Victoris Parisiensis.
Magnam de promotione vestra concepit Ecclesia nostra laetitiam, et spe non modica hilarati sunt auditores vestri, tum universi scholares animati ad amorem litterarum, et cultum virtutum, vestri laboris et successus exemplo. Nos autem idcirco gavisi sumus quia vos prae caeteris amabamus et Ecclesiam Anglorum, quam praeter charitatem, quam habemus ad omnes Ecclesias, quadam speciali affectione, natura suadente, diligimus, vestra confidebamus eruditione proficere, et religione provocari ad divinae legis cultum, et contra adversa roborari vestrae praedicationis officio, et virtutis exemplo. Nunc autem supra modum dolemus, quod neque desideria nostra de vobis impleta sunt, nec preces nostras pro vobis Dominus exaudivit. Et utinam essent aures vestrae ad ora scholarium et religiosorum suspiria audiretis, ut sic erigeretur spiritus vester, qui divitiarum pondere dicitur opprimi, et amore episcopandi, et deliciarum affluentia infirmari. Nam, ut aiunt illi, confirmaverunt vos divitiae, quas in schola et frequenti verborum commercio consuevistis canigenas appellare. Speciosum tunc depingebatis episcoporum verbo, quem ex voto nostro doctrina nunc exprimeretis et vita. Nunquid tunc fungebamini vice cotis, . . . . . . . . . . . . . . . acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi? (HORAT. Ars. poet. V, 304.) Mirum est si non tinniunt aures vestrae a confabulatione scholarium, detractione aemulorum, et amicorum querelis. Adversus patrem vestrum et consecratorem, eumdemque pro justitia, et libertate Ecclesiae exsulantem, nuper appellastis cum aliis, qui subversionem justitiae quaerunt et suam eversionem, et ponendo cum impiis portionem, unde vehementer dolemus, famam vestram plurimum denigrastis. Nunquid enim litteras appellatorias non vidistis, quas episcopi ad archiepiscopum suum transmiserunt? Certe si non vidistis, stultum fuit, ut pace vestra veritatem loquatur charitas, non examinatum de re tanta, et quae ad Ecclesiam Romanam perferenda est, signare testimonium. Si autem vidistis eas, qua conscientia, qua fronte, ausi fuistis asserere, et ut scribitis, cum omni fiducia praedicare, quod falsum esse novit, non modo vicinia tota, sed fere Latinus orbis? Praedicatis enim, quem sic scribitis, et ut de vestra potissimum utatur auctoritate, signatis scripturam cum episcopo Londoniensi, quod rex vester, etsi interdum ut homo deliquerit, omnes excessus suos corrigere paratus est, et in omnibus obtemperare justitiae, et si non credatur ei, etiam satisdationem offert, et adjicitis: Quoniam diligit corripientes se, et increpantes libenter auscultat. Sed qui hoc verum esse putat, quid credet esse falsum? Noti sunt enim mores hominis, ut vos talia praedicantes oporteat quaerere peregrinum, sed extra Latinum orbem. Vos autem qui justitiam ejus astruitis, quam innocentiam allegatis in ejectione mulierum, et parvulorum innocentium proscriptione? Sed haec, et his similia Dominus judicabit, et facientem, et consentientes pari poena percellet. Cogitate interim quam sententiam tunc accepturi sint episcopi, qui modo tantis patrocinantur injuriis. Haec sincera charitate, dulcissime Pater, scripsimus vobis, ut memineritis doctrinae vestrae, officii vestri, desiderii nostri, et divini judicii, ut redimatis famam vestram, et Ecclesiam, quae in manibus vestris collabitur, studeatis erigere. Vestri fuimus, sumus vestri, et Deo propitio, semper erimus prompti ad honorem et obsequium vestrum.
Chapter 41 of 51